p.157
JOHANNIS
HOPNERI
HAFNIENSIS
Juris Utriusque Licentiati
CARMINA.
p.159
VITA
HOPNERI.
Qvoniam, benevole Lector, quicquid ad
vitam cujusque Poetae delineandam publica
suppeditarent monumenta, tecum
communicare promiserim, injuriam
certe non minorem tibi, quam ipsis JOHANNIS
HOPNERI cineribus, facerem, ni
publicum Hafniensis Academiae Programma, virtutum
ipsius aeternitati consecratum, in hunc quasi
proprium locum transferrem, et, quam hucusque
cives praecipue mei mirati sunt, eam exteris
quoque Beati nostri imaginem inspiciendam darem.
Dictum vero Programma sub Rectoris Magnifici
nomine promulgatum, ut apud nos obtinuit,
Academiae Secretarius, qui et ipse Professorii
ordinis est, conscripsit; Is eo anno fuit WILHELMUS
WORMIUS, qui hodie in Supremo
Justitiae Tribunali Justitiarii, et Sacrae Regiae
Majestatis Daniae et Norvegiae Consiliarii Status,
Justitiae et Cancellariae, Historiographi et Bibliothecarii
illustribus muniis fungitur.
Totum hic legas:
p.160
RECTOR
REGIAE ACADEMIAE HAUNIENSIS
D. OLAUS BORRICHIUS
Medicinae ac Philologiae Professor Regius
L. S.
Cum et actioni, et contemplationi rerum
genuerit nos natura, atque ab utraque aestimetur
homo, utra praestantior sit qui quaerunt
utrique sua decora esse comperient. Est
enim magnifica, quae in actione coniistit, vita,
et, in tuendis mortalium cum occupetur commodis,
maximi usus ac necessaria. Sed et illa,
quam sola commendat contemplatio, quamvis
umbras amet magis, et non aeque in publica se
luce ostendat, non tamen ideo minus ex se illustris
est. Tenet enim, cum magna jucunditate,
occupatam praestantissimam hominis partem,
quae mens est, efficitque ut turbarum nescii,
seque ipsis contenti placidissime et degant
mortales, et suis tacite fruantur bonis. Maximus
scilicet ex secretis studiis fructus est, et pura
literarum existit voluptas, quando sola rei, cujus
studium habent, intellectu contentae sui contemplatione
fruuntur. Hac illecta dulcedine magna
nomina, abdicatis, quos inter maxima
felicitatis habere argumenta solemus, honorum
dignitatumque splendoribus a purpura ad
pallium aliquando reverti, manusque, publicis
assuetas habenis, inter doctas consenescere chartas
voluerunt. Nec sola jucunditas huic vitae
p.161
generi precium statuit, cum utilitas quoque maxima
commendatum faciat. Saepe enim, qui nihil
agere videntur, majora agunt, dum a contemplatione
ea fructuose detegunt, quibus ad
actionem alii rite praeparentur. Qui igitur, fastiditis
irrequietis lubricisque virtutibus, svavi
hac saturari quiete maluerunt, quam publicis
se rebus operose impendere, non minus inter
magna proponi exempla meruerunt, quam qui
clarissimis operibus orbem illustrarunt. Eo jure,
hac hodie scriptione, Civem prosequimur, qui,
cum animo valeret maxime, iisque instructus
esset et scientiis et fortunae bonis, quae ad claritudinem
promovendam multum juvare potuissent,
maluit tamen, in suavi Musarum contubernio,
ita aetatem agere, ut sibi ipse non ignotus
viveret, quam inter publicorum munerum
impeditas exercitationes, famae celebritate, aliis.
innotescere. Is erat
JOHANNES HOPNERUS.
J. U. Licentiatus, qui honesto prognatus genere
cum primum in hac urbe die VI. Martij Anni
MDCXLII vitalem adspexisset lucem, a Religiossissimis
Parentibus vitae lucisque Auctori
consecratus mox membris verae, fruentisque
Christo capite, Ecclesiae insertus est. Ille, postquam
corporis tenelli partes paulatim fungi officio
adsuevissent, et animus in suis se functionibus
ostendere, ut recta educatione in spes amplas
succresceret, nil prius antiquiusque habuit
ea cura sollicitus Parens, qua filiolus ad sinceram
Dei cognitionem, gratesque Creatori suo solvendas
p.162
posset informari. Ideoque puerulum primis
literarum, et mox fidei Christianae elementis
imbui fecit, cumque non vana felicis ingenii
memoriaeque documenta ostendisset, Praeceptorum
studio commendavit, ut Latinae linguae
usum, e6que si quae pertinerent alia, posset acquirere.
Inter haec, decennis admodum, Patre
de se optime merito orbatur, sed et, proxime
sequentibus annis, Matertera sui amantissima,
et sorore, quam habuit, unica. Cum vero
anno MDCLII, fati jamjam instantis praescius
Parens amico suo singulari, urbisque hujus Senatori
praecipuo, HERMANNO THURONIO,
ad lectum decumbentis stanti, filiolum commendasset,
accidit ut is ipse, inter paucarum
septimanarum spacium morti proximus, tutelam,
quam ipse nondum per valetudinem administrare
potuerat, fraternae fidei FRIDERICI
THURONII, cohortium Urbanarum Praefecti,
committere opus habuerit. Ejus igitur
recipitur aedibus, nactus Praeceptorem, quem postea
per totam vitam diligere potuit, PETRUM
LAURENTII SCHEVIUM, jam tum pietate,
eruditione et probitate morum commendabilem,
nunc Pastorem Ecclesiae, quae est in insula
Cimbriae Föur dicta, dignissimum. Cujus sub
ductu, quamvis Linguae latinae, Graecae, et Ebreae
eam imbibisset cognitionem, quae sufficeret
iis qui in Regia hac Academia nomina profiteri
volunt, placuit tamen aliis, et praecipue
Tutori, ut Scholae publicae, et in ea aequalium
certamini committeretur. Anno igitur M.DC.LVII.
locus ipsi in suprema classe contigit, ubi,
moderante Viro Clarissimo, M. GEORGIO
p.163
HILARIO, tunc temporis Scholae Rectore,
nunc autem Mathematum Professore Celeberrimo,
plenam in studiis et dignam Academia maturitatem
attigit. In illam receptus Anno M.DC.LX.
omnia ostendere ac prae se ferre decora
visus est, quae civibus nostris optare solemus,
iisque toto biennio, quo nobiscum vixit, conspiciendum
se praebuit, donec, inito consilio
exteras visendi Academias, Anno M.DC.LXII.
die XXX Januarij Patria excessit, captoque per
Germaniam itinere, et visis praecipuis urbibus
ac aulis, Luneburgo scilicet, Cella, Hannovera,
Hildesia, Cassellis, Marpurgo, Giessa, Francofurto
ad Moenum, Heidelberga, aliisque
recta Argentoratum contendit. Pertraxerat
illum in eam urbem, qui ibi sedem fixerat, famigeratissimus
JOHANNES BOECLERUS,
quem ut ingeni in monumentis amare jam duum
coeperat, ita praesentem venerari voluit,
ut ejus auspiciis felicia caperet incrementa, communia
cum ipso sectatus studia. Cessit ex voto
res, humaniter quippe exceptus in contubernium,
et ad intimam admissus est familiaritatem.
Cum enim animadverteret Vir fama sua
major nactum se esse convictorem, ad politiores
literas natum factumque; et qui praeterea
magna assiduitate semel coeptis ita insisteret, ut
nunquam ab opere, nisi jam perfecto, manum
removeret, captus ingenti voluptate exemplum
suae dexteritatis statuendi omnem in docendo
adhibuit candorem et industriam, ut aliquando,
in hoc discipulo, quantus ipse Magister esset,
ostendere posset. Nec minus sibi gratulabatur
Beatus noster, quod profectus sui incrementa
p.164
cum ipsis diebus augeri animadverteret, sibique
aperiri quicquid reconditi Latinae grajaeque Musae
et ipsa Astreae sacra habebant, cum ordine
progredienti omnia simul cederent, quorum,
variis in locis, tumultuarie conquisitam possessionem
alii vix unquam sperare nedum plene
occupare possunt. Hic igitur sesquiannum substitit,
quod breve ipsi visum fuit tempus, utpote
quod maximorum Virorum convictu et pulcherrimarum
occupationum dulcedine totum
constabat. Et jam ita exhausisse videbatur omnes
politioris literaturae fontes, ut cum ipso
Magistro si non paria facere posset, certe ab ejus
magnitudine prope abesset. Quocirca ulterius
progredi constituit, et ad vicinos divertere Helvetos.
Celebre Musarum emporium, multis
retro annis, et etiamnum hodie, Basilea
est, in illa urbe, cum magna literarum invenisset
decora, fere annum exegit, variaeque eruditionis
documenta dando majora quoque accepit
incrementa, semper memor se Patrium non
vertisse solum, ut peregrinas sectaretur voluptates,
sed veram sapientiam, qua et meliorem se
faceret ipse, et aliis prodesset. Eum circumtulit
animum, retinuitque in quacunque orbis
parte, etiam in media Gallia, quae, si ulla alia
Regio, severitatem excutere, et mille lenociniis
ad aliud agendum pellicere juniorum animos
solet. Sed ille constans tenaxque propositi
jucundissimae, inter suas delicias, genti ostendit
esse aliam veram animi voluptatem, quae dedignatur
mollitiem, et, tanquam cibo, honestis
pascitur occupationibus. Venit Lutetiam die
VI. Augusti Anni M.DC.LXIV. bienniumque
p.165
integrum inter studia et honesta corporis ita divisit
exercitia, ut potior tamen illis pars temporis
cederet. Excussit enim, quotquot in magna
illa urbe tunc erant, Bibliothecas [Biblothecas ed.] illustres omnes,
sapientum Collegiis, quae singulae fere dies aperiunt,
frequens attentusque interfuit, Doctos
omnes familiariter convenit, et nihil omnino
praeterire se voluit, unde animo cultus accedere
posset. Excursione interim facta, Aurelianos
adiit Doctores, qui eruditionem profundam,
et multiplicem variarum rerum admirati scientiam,
cum accurata utriusque Juris peritia conjunctam,
summos ipsi honores, et utramque
obtulerunt lauream. Sed ille, ab ambitione
omni remotissimus, ut sola licentia accipiendi
tanta decora contentus esset a sua obtinere modestia
potuit. Ea, die XV. Maji Anni M.DC.LXVI,
ipsi collata Italos quoque adire sapientes
voluit, cum insperato amici monent turbari
in Patria res ejus, et, ni ocius advolaverit, magnum
fortunis metuendum esse detrimentum.
Differre igitur consilium ulterioris peregrinationis
coactus, per Flandriam, Brabantiam et Belgium
in Patriam eodem anno die XXIII. Octobris
rediit. Quo tempori advectus, postquam
magna dexteritate omnia ita composuisset, ut
minus sentiret Patrimonii levem diminutionem,
cavissetque ne posthac quod metueret magnum
haberet, Italos, et quotquot exterarum gentium
invisae hactenus sibi fuerant, iterum animo
volvere coepit. Sed penulatum jam admonuit
valetudo, declinaret fatum, quod iis fere
imminet omnibus, qui ita toti excolendo student
animo, ut valetudinis curam seponant.
p.166
Adspiceret corpus suum, tenerum illud, nec
facile longiores laturum vectitationes, coelique
ardentioris intemperiem, honesta ideoque in
Patria, inter suos gauderet in posterum tranquillitate,
et ingenii meditamentis, grataque
eorum, quae exteri hactenus indulserant, recordatione
pasceret animum, beatoque se conderet
otio. Parendum ille sibi quidem intellexit,
si vivere vellet, non tamen ita in totum paruit,
quin Genio, suo more; indulgeret. Erat
autem ille non alius quam literarum amor.
Eas ita deperiisse eum norunt qui familiarius ipsi
convixerunt, ut vix ullum temporis momentum
elabi sit passus, quo non aliquid praeclari vel legeret,
vel commentaretur. Nec sufficiebant
dies avido sciendi animo, ipsas invasit noctes,
et nunc medias, nunc totas lucubrando consumpsit.
Ne igitur credant qui raro ipsum in publico
viderunt, nunquam autem cum eis agentem,
qui, toto die discursando, in quo occupentur
anxie quaerunt, domi ipsum pectinatim
insinuatis consedisse manibus, et profundo segnique
in otio meliores effluere horas passum
fuisse. Nemo enim eorum qui multa agere videri
volunt ipso negotiosior vixit. Sciret id orbis
universus, si ipse sibi famam non invidisset.
Testantur autem schedae, fato superstites, et justis
suffecturae operibus nulli eum rei magis
quam tempori providisse, ejusque tam parcum
fuisse dispensatorem, ut quamcunque vel minimam
ejus jacturam aegerrime ferret. Plurima
ille congessit. publica si: fiant, magnam historiae
Patriae lucem datura. Poetarum, Oratorum,
Historicorum, Graecorum pariter ac Latinorum
p.167
accuratissime observavit, et gemmas,
et naevos, observatosque in chartas conjecit.
Varios quoque ingenii lusus posteritati reliquit,
quorum nonnulli publici facti jam dudum niveos
doctorum meruerunt calculos. Utinam
sua sic collocarent tempora omnes, quibus ea
indulsit praesidia mitior fortuna, quae vitae tolerandae
sufficientia omnem ab animo sollicitudinem
longe arcere possunt. Sed et suspici meretur
niveus animus et a recto nunquam deflectens,
hoc superos sibi propitiavit, hoc bonorum
conciliavit affectum. Singularem pietatem,
sine fuco probitatem, incorruptamque
fidem, et quicquid in homine laudamus totum
ipse vita ac moribus expressit, dignus profecto
qui orbi in exemplum diutissime superesset. Sed
magnae virtutes terris saltem solent ostendi, vulgaria
ingenia aetatem ferunt, saepeque productiora
emetiuntur aevi spatia, quam ex publicis votis.
Diu est quod debile pectus uberius ex capite
fluentes recipere acrioris lymphae rivos coepit,
qua quidem totum scatuisse sanguinem non obcure
macilentior corporis habitus ostendit.
Hinc frequentiores tusses, et alia quae tam noxiae
causae solent esse molesta effecta, quibus, per
aliquot annos, iis obviam itum est praesidiis, quae
praestantissima experiundo cognovimus, donec,
media hyeme, quae proxime praeteriit, ingravescere
malum, et violentius agere coepit, unde
Generosissimis quibusque ex arte in id laboratum
est Pharmacis, ut ferus humor mitiorem
indueret naturam.. Sed utut, fidelissime id mecum
curante Viro Clarissimo et Experientissimo
D. CASPARO KÖLIKEN, Regiae hujus urbis
p.168
Medico Celeberrimo, nihil non et circumspecte,
et tempori, et magno affectu ac jurandi
animo actum sit, votis potiri non licuit, longo
enim temporis tractu, et ab ipsis formationis si
dixerim initiis, non aberravero, ita suas involverat
partes humor, ut nullam mitioris liquoris
in se admitteret ingressum. Cum igitur animadverteret
et ipse, et non obscure indicarent
adstantes labi in deterius brevi debere quae in melius
mutari nullo possent ingenio, mature prospiciendum
suae putavit animae ad alias migraturae
sedes, postquam quasso corporis domicilio
contineri amplius non posset, advocato Religiosissimo
Sacrorum Antistite precibus ejus id ex
suo commendavit, quod tumulus non accipit,
petiitque ut sacri epuli virtute certum se redderet
promissi Christianis inter aeterna gaudii. His rite
peractis, ne ullae ipsum posthac mortales inquietarent
curae, bona sua omnia, pia et insigni
liberalitate, in Academiam, Templa, et Pauperes
ita divisit, ut nihil superesset amplius quam
quod sepulchri impenderetur honoribus, quos
tamen ita moderari jussit ne in funere pompam
agere videretur, qui sine pompa vixerat. Tanta
munificentia, qua Principes aequavit, aeternum
monumentum erit, in quo leget posteritas
quicquid de Viro probo ac vere Christiano
magnifice dici potest, qui, donec superfuit,
sibi non nisi necessaria indulsit, ut lautius agerent
post sua fata pauperes, beneque precarentur
animae, quae divinitati nunc proxima assidet,
postquam die vigesimo. Junii hora post meridiem
secunda, mortalibus. liberata sarcinis emigravit.
Gratulamur illi gloriam suam, famamque
p.169
spondemus aeternam, si tamdiu literis duratio
erit. Corpus, mortis spolium, hodie circa
vesperam efferetur, in aede Virgini sacra, ex
testamento, cum Paternis condendum ossibus.
Multa frequentia funus deducere pietas jubet, ad
praestandum id officium invitati convenite cives,
et agite, ut prolixa commemoratione nomen
maxime benefici inveniat, qui omnes liberalitate
vicit. Hauniae die XXX. Junii Auno M.DC.LXXV.
Sub Officii nostri Sigillo.
Ex sic splendide descriptam habes HOPNERI
nostri vitam, qui, ut in reliquis scientiis, ita vel
maxime in Poesi fuit versatissimus; quod ipse,
erudite Lector, si carmina ipsius inspexeris, non
minus ratum habebis, quam id pridem doctissimo
OLAO BORRICHIO, Poetarum vero censori,
visum fuit, qui in Dissertatione de Poetis
Danis Musam Hopnerianam digno elogio, quod
suo loco vide, exornavit.
Sed nec displicebunt, credo, binae inscriptiones
ex erecto supra tumulum ejus in templo diva Virginis
Mariae, quod Hafniae est, aeneo Epitaphio descripta:
Brevior quidem Effigiei ipsius subjuncta
erat, altera vero aversum monumenti latus decorabat.
I.
JOHANNE S HOPNERUS
Hauniensis
Andreae F. Johannis Clari Mathematici N.
J. U. Licentiatus, Philologus et Poeta excellens,
Vitae integer, liberalitate in averso hujus tabulae
latere descripta inclytus
Infra hoc aeneum monumentum quiescit.
N. D. VI. Mar. A. MDCXLII.
O. D. XXII. Jun. A. MDCLXXV.
p.170
II.
JOHANNES HOPNERUS,
Cum nullos ex se natos haeredes haberet,
Et, si habuisset, brevi potuissent deficere,
Pio gratoque in Deum ac Patriam animo,
Haeredes scripsit cum mundo duraturos:
Deducto enim cum funeris impensis aere alieno,
Bona fide dissolvendo legavit
Regiae Academiae Bibliothecam II numm./ uncial./
Emptam;
Bibliothecae ordinandae ac conservandae sortem
MD numm./ uncial./
Professorum duorum habitationi aedes V numm./
Uncial:/ aestimatas;
Studioso Philologiae et Theologiae sortem V
Numm./ Uncial:/
Studiosis pauperibus sortem M numm:/ Uncial:/
Huic sacrae aedi sortem M numm:/ Uncial:/
Aliis quibus bene voluit, praeter supellectilem,
sortem IIC numm./ Uncial:/
Egentibus honestis, quos ostiatim mendicare
Pudet, et R. trototropheo quicquid
Bonorum superesset.
Quae
Sic in tabulis testamenti perscripta,
Ut omnes sciant,
Huic tabulae in exemplum
Inscribi jussit
T. E. E. V.
Vos, quibus bene fecit, beatis manibus bene
Precamini, et Viri benefici memoriam sancte
Ac perenni laude colite.
Quis fuerit HOPNERUS, ubi haec legeris, nescire,
Lector, non potes.
p.171
JOH./ HOPNERI
CARMINA VARIA.
(1) DOMINO
THOMAE BARTHOLINO.
Cui totus, BARTHLINE, libens adsurgit et Orbis
Quivis et in reliquo parvulus Orbis, Homo:
Ille peragratus, sive illustratus, et ille
Versus in integrum sedulitate Tua;
Dum quidquid Latium quidquid suffecerit Hellas
Jamdudum promis pectoris omne sinu:
Sive sacris totam siccas Permessida labris,
Seu juga denudas vellere cuncta suo:
Atque adeo palmam Phoebi praevertis utramque;
Viribus ingenii promtus et arte manus;,
Sive velis contra sumen, medicamina, Lethes
Carpere et aegrotos eripere ore Stygis;
Seu, quod adhuc praestat, ipsos revocare peractos,
Et vitam extinctis conciliare novam.
Illa salutatum quae Te modo carmina tendunt
Excipe qua cunctos fronte nitente soles.
Nec quod ab Auctoris veniat non divite celia
Idcirco spernes quod leve munus adest.
Labra Caballinis si qui immersere fluentis,
Non illos inter nitor habere locum:
Nec licet haud odit Musam Themis alma, Sacerdos
Sufficit, ut par sit, quivis utrique Deae:
Hoc proprium, Barthline, tibi est et Apolline dignum
Plusque una vires arte probare suas:
p.172
Ergo te sublime vehunt ad sidera Vates,
Et quotquot carmen doctius ora sonant;
Quos merito cunctos supereminet illa Beringi
Musa, fuit cunctis quae tibi promta locis.
Sufficiet, voluisse, mihi. Conamina vires
Si proba, quid potui, destituere pares?
(2)
Excellentissimo omnigena Eruditione
Viro
D. D. THOMAE BARTHOLINO
Demandatam sibi Hauniensis Athenaei
Bibliothecam aliquot suis Lampadibus
illustranti, totaque de
re Literaria doctissime
disserenti.
Quis Deus Hauniaci reserat Penetralia Pindi?
Unde Latex tam dulce sonat? quae Diva Periclem
Concitat et doctas ad plausum cogit Athenas?
Magnum equidem Numen! Charitum seu dixeris unam,
Seu, Veneri cujus sacrata refulsit Imago
Praxitelis decorata manu, venerandaque Thebis,
Doctrinae ingenuae Subolem, Verique Sororem,
Illustrem Suadendo Deam. Nec, qualis Achivos
Bellatrix ruit unda Duces. torrentibus ipsis
Par strepitu, sed, qualis erat Pylii Senis ora
Qui solvit, thesaurus Apum sese explicat, et jam
Pondere mellito devictas possidet aures;
p.173
Ceu rapit ad sese, sed mox quoque detinet ipsas,
Nedum homines mulcet, crebro cum flumine Silvas
Silvicolasque feras cantatus Vatibus Orpheus.
Nos quoque Numen habet. Patriae doctissime nostrae
Te, BARTHLINE, cano: quod enim vel Roma vel Hellas
Lampadibus, Vir summe, tuis foecundius ausit
Splendidiusve suis seclis ostendere Lumen?
Huc ades o frugi quaecunque audire Juventus
Nec sero sapuisse velis! te munda Supellex
Exspectat lucensque focus. Te tanta diserto
Adposita invitant convivia festa paratu.
Te vocat en promissa Dies, Voxque aurea Magni
Non pretio ducti, non ambitione, Magistri,
Ingenito sed Amore tui; jamque offeret ultro
(: Da patulam, Auditor, nec foetam sordibus aurem::)
Circulus unius, sed non delebilis, Horae
Quae transacta diu magnoque coemerit Aetas.
Non Marathon Salamisve diem notaeve Plataeae
Diffindent, Magnusve Cecrops, similisve Catenae
Siquid Olympiacos valuit suspendere Ludos.
Non per inexplicitos nodos et Sueta Sophistis
Retia, flexiloquosque modos, et, quidquid inanem
Fluctibus in mediis rellinquit sero carinam,
Propositum patefiet iter. Melioribus orsis
Haec praefert Aurora facem; qua concidet omnis,
Si qua morae justae volitet vel nescia limae
Aut melioris egens langvescit Pagina succi
Nec solidas ostentat opes. Hic sola sonabunt
Immensum quantum quae distant aera Lupinis,
Aeraque communi quae non percussa moneta.
p.174
Non pilam adpensis satis est nudasse libellis
Venalesque domum totas retulisse tabernas;
Nec satis est, ipsis quae dulcia somnia Fabris
Concedunt, vigili producere tempora nocte,
Cumque oleo,. vitae succum impendisse Lucernae;
Tu praefers, BARTHLINE, modum. Tu certa levatis
Praescribens studiis et donans otia Musis
Vis multum non multa legi, selectaque chartae
Pondera mandari, memori vel mente reponi
Lance prius librata sua. Tu Scripta vetusti
Eruis e latebris, confersque sequentibus annis,
Inventisque novis, sinuosa volumina secli;
Teque nihil Censore latet. Te Vindice, quaevis
Prostratum Fucum calcante incedere gressu
Gestit, et illimi decorata Scientia cultu
Liberius proferre caput. Non, pectora centum
Oraque si totidem mihi det cui Festa dicamus
Haec merito Suaduamque, Deus, jam laudibus aequem
Tot dotes Vir celse tuas; quem prisca tulissent
Tempora si Romae, te propter protinus omnem
Liquisset Scenam Magni sapientia Laeli
Scipiadaeque tuum, Populo subducta Foroque,
Ad latus haesisset Superis contermina Virtus.
Nos, queis Carneadem non extera protulit ora
Sed Patriae natale solum, bona nostra vetabit
Candidus hic nescire Dies, quo tanta tueri
Ora datur, coramque tuos haurire profatus
Danorum, BARTHLINE, decor; quem saepe renasci
Auspiciis, Vir docte, tuis, semperque serenum
Ore tuo proferre jubar concedat Olympus!
p.175
Detque tibi, quos jure meres, quem dotibus aequas,
Eloquio superas, longaevi Nestoris annos!
Eucharisticon hoc
d .d.
JOH. HOPNERUS.
(3) Viro
Nobilissimo et Amplissimo
VITO BERING
Post Filium natu tertium vita defunctum
Foemineae Prolis Parenti.
Vicit jo! tandem vicit tua Nupta, BERINGI,
Dum Pueri supplet nata Puella vices;
Vicit jo! duplicemque cupit sibi praemia, laurum
Hinc Fati Victrix, Conjugis inde sui.
Da faciles da sponte manus, doctissime Vates,
Dentur ut Uxori justa tropaea tuae.
Illa bis ante domum Vestram quae Dia Virili
Robore suffulsit Mater et Astra semel.
Non satis hoc putat esse sibi. Sed nititur ultra,
Jamque suis rebus Virginis addit opem.
Non secus ac Helene sed quae castissima Fratres.
Aequabit studio conveniente duos.
Moxque sequuturas ut natu Prima Sorores
Euphrosyne Ingenii sic praeitura bonis.
Scilicet haud uno constat Respublica Sexu
Nec sine utroque valet pignore pura Domus.
Dumque suos ducit sua per vestigia Conjux,
Uxoris refert ducere posse suas.
p.176
Contigit hoc; et plaudit utrique Puerpera voto
Tam faciles licuit cui reperisse Deos.
Salve optata dies, Coelique simillima dono,
Aeterna Patris mox celebranda tuba.
Fac eat Urbanas festina Ancilla per aedes
Laetitiae et lucis Nuncia grata tuae.
Nascimur haud Domui privatae, nascimur omni,
Et tendunt quae non gaudia nostra foras.
Quin eat et, quarum tenet index Nomina, Matres
Edoceat Dominae vota soluta suae.
Officii memores ut Partus mole levatam
Gratantum solito visere more queant.
Et jubeant multa Niobes aequare refertos
Prole, sed eventu prosperiore, Lares.
Interea mihi Parca refer; sua pensa Puellae
Dum trahis huic, dotes quas tribuere Dii.
Ut superet forma Italiam, Genetricis ad instar
Illa geret vultus et geret ora suae.
Palladis ut vincat titulos, imitabitur artes,
Collectas eadem quas tenet Alma Parens.
Denique quas jactant partitae munera Divae
Materno junctas nomine habebit opes.
Si quid et in sexu possit leviore Paternum,
Quod dubitare nefas, semen habere loci.
Una equidem cunctas docto modulamine Musas
Gestiet et variis antevenire modis
Ast ubi pubertas et nubilis accidit etas
Non uni tantum sollicitanda Proco.
Inde pari ut satagat foecunda Nepote Parentem
Inde pari Matrem Nepte referre suam.
Talibus haec quondam meritissima dotibus illi
Nubere gaudebit, cui licitum esse, Pari.
p.177
(4)
TITAN ARCTOUS
Purpureo illi diei mensis septimo Junii
Quo
Augustissimus et Haereditarius Danorum
Norvegorum, Vandalorum
Gothorumque
MONARCHA
CHRISTIANUS
QUINTUS
Omnibus Absoluti Imperii Insignibus
Decoratus et Armatus
Sacroque Perunctus Olivo
FREDERICIBURGENSE
Regali illustrabat Splendore
PALATIUM
Dicata Silvaa
J. H.
1671.
p.178
Phosphore prome diem, rogat Arctos anhela, morari
Dum putat et solito te lentius ire, querelasque
Has miscet precibus: cito Phosphore prome paratum
Ornatu meliore sequi, faciemque sereni
Ad Boreum compone decus, quemque eminus Aulae
Codanae splendere vides, imitare nitorem,
Aut jubar hinc adsume decens: Cito Phosphore faustum
Prome diem. quae causa morae est? Aethonne, Phlegonne,
Ignipedumve alius non sueta territus ostri
Luce retrocedit? vel dum sua lumina Phoebus
Obscuraturos sentit Diadematis ignes
Regalemque apicem, juga ferre recusat Eous?
Horarumne simul jussis parere jugales
Detrectant rosei, conspirantesque recedunt?
Phosphore prome diem: nec enim tibi causa morandi.
Jam dudum posuere minas, iramque ferocem
Coelestes minuere ferae, nimiumque rigorem
Flexerunt, postquam PIETAS ASTRAEAQUE terram
Supremo univere polo, Divumque benignum
Prodigiis certis commonstravere favorem.
Talia dum dictat Spes, impatiensque morarum
Arctos tota refert, tantos spectare paratus
Exspectans avide sed frustra praevia Phoebe
Tandem lenta viam linquit, ceditque sequentum
Aurorae Phoebique rotis. jamque Aetheris almi
Expandere fores, nebulosaque claustra reclusi
Custodes movere Poli. Jamque altus Olympo
p.179
Et solito majore infert se lumine Titan,
Quali Caesareos quondam, radiantibus auro
Vestibus et soleis, intonsisque ora capillis,
Atque humeros circum rutilans conspexerit ortus,
Aut Veteres orbis lustraverit ore triumphos;
Hoc unum observans, justis ut passibus aequet
Obsequium populi Borei, festosque labores
Queis colit albatum tota Aula albata Monarcham.
Ecce tamen, non visa cano, velut ille decorem
Et cunctas splendore faces supereminet Aethrae,
Sic iterum CHRISTIANE tuo submittit honori
Lumen, et alternans quasi tecum munia gaudet
Partiri, interdumque tuo cessisse nitori?
Haud equidem faustum caput inter nubila condens
Nubila namque fugam procul hinc disjecta capessunt
Aeolia pellente manu; sed ut ipse secundus
Divisis tecum vicibus nova secla gubernet.
Est in Codana memorabilis Insula terra,
Arx augusta, ingens, Regali splendida gaza
Auspiciis FREDERICE tuis et nomine nota,
At quam marmoream CHRISTIANUS deinde reliquit
Saepe viatorum visus adsueta morari
Thesauris opulenta suis, Danosque futura
Ungendi Reges posthac celeberrima ritu.
Vidimus huc equitumque globos peditumque catervas
Et super aptatis passim contendere rhedis
Agmina cum chara subole densata Parentum
Optatum visura diem, festivaque sacra
Quae queat intentis memorare Nepotibus olim
Garrulitas jucunda Senum. quin vidimus ipsum
p.180
Nubibus aetheriis pergrato huc nuper in imbre
Descendisse Jovem; non qualis ahenea mundi
Claustra movet rigidus, tempestatesque tonitru
Fulminibusque ciet, prosternendisque Potentum
Turribus iratus minitatur, et ardua Regum
Trajicit infensus vibratis culmina telis:
Qualis at humanis accitus ab Aethere votis
Supplicibus precibusque piis, Telluris hiantem
Tendit in amplexum, tunc cum sata laeta boumque
Compensat placidus fruge exundante labores
Atque hominum bonus auget opes: sic vidimus ipsum
Pulvereas tersisse vias, sordesque viarum,
Atque omnem demsisse situm, quacunque beatum
Ingredereris iter, circumfusosque benigne
Substratosque tibi mitem fovisse colores.
Sic Sacrum, Rex, cessit iter. jamque arcis aperta
Regalis spectare licet miracula pompa,
Perque tot Augusti vaga circumferre palati
Lumina circuitus; quaeque illuc Solis utraque
Congessit Natura domo, percurrere visu.
O mihi si tales Helicon concederet amnes.
Qualibus imbutus quondam sua carmina fudit
Statius exiguo condensans tempore silvas,
Caesareum seu laudet equum, seu suave Vopisci
Depingat Tibur, seu scandat Tibridis arces
Cum Venere Iliacas, seu gemmea cantet Etrusci
Balnea, sive modis aequet loca ditia Polli
Pieriis, sive Alciden Felicis adoret,
Vindicis aut referat Lysippo nobile signum,
Sive tuas praesens celebret, Germanice, coenas
Testis, et ad coelum fulgentia culmina tollat;
p.181
Hic ego quid Pallas, quid cum Cytherea Marito
Quid pollens Natura dedit, scripsitve Voluptas,
Concinerem, numeroque pari similare studerem
Ornamenta, situsque loci nitidosque recessus,
Auratasque Trabes, picturatasque columnas
Vivaque Semideum referentes corpora ductu
Effigies, statuasque Deum, simulacraque Regum,
Gestaque Magnanimum dignis expressa figuris
Heroum, seu saxo incisa, aut fusa metallis,
Sive per extensos varie depicta tapetas
Sive pavimentis ipsis inscripta: supraque
Agmina per nitidi spatium volitantia tecti
Virtutum, Dominoque loci porgentia lauros.
Hic formosa lacus facies, calamoque diserti
Ausonii condigna, sinus praegressa Mosellam
Circuitu placido, piscosoque aemula fundo,
Frugifero praecincta solo, stipataque silva,
Edita quadratis nitida circumfluit unda
Amplexuque fovet madido fundamina saxis.
Hic superimpositi pontes, hic turribus altis
Hinc illinc distincta nitent Praetoria, et intus
Atria longa domus: et quae pretiosa supellex
Exornat Proavum vario penetralia Regum
Selecto fulgore suo; mensaeque, cathedraeque
Et specula, et lychni, et thalami, queis aemula nunquam
Aut Ars aut Natura dedit conamina rebus,
Quae centum lassare queant oculosque tuentum,
Scribentumque manus collaudantumque loquelas;
Usque adeo hic larga dispensat munera mundi.
Copia magna penu, nulla non prodiga pompa.
p.182
Me tamen hinc majora vocant; modo Musa faveto.
Ipse Deus Geniusque loci Boreique Monarcha
Imperii dicendus erit, qui luce nitorem
Non minus exsuperat reliquum, quam Regia solis
Phoebeo cedit circumstellata decori,
Cum Patrem in solio late lucente sedentem,
Inde atque inde opera prompta famulantibus anno
Et bene distincti stipatum temporis Horis,
Consistens procul adspiciat Clymeneia proles.
Concilio sic ipse tonans praesente Deorum,
Atque simul venerante polo, terraque, marique
Fingitur e solio sublimis flectere nutu (inde
Semideumque hominumque actus, et providus
Consiliis totum moderare salubribus orbem.
Talis et insigni de sede, hanc plurimus ornat
Monoceros, eborisque locum pretiosior explet
Materies, aequanda auro Thetidosque lapillis,
Dum Celsus, CHRISTIANE, manu venerabile sceptrum,
Quale per illustres dextras sibi traditum Atrides
Mulciberi gestavit opus, donumque Tonantis,
Justitiaeque tuae porgis pernobile signum,
Ante pedes, AUGUSTE, tuos servire Leones
Herculeae monimenta manus, et spargere flores
Naturamque Artemque vides, circum undique turbis
Cum numero comitum lecto famulantibus aulae:
Et quocunque oculos flectis, tibi purpura servit,
Purpura per totum tua Regna, solumque salumque
Phosphorea dispansa manu, Verisque ministro
Suppeditata sinu, meritos dum praestat honores
Ipsa tibi rerum Genitrix, et Gurgite tollens
p.183
Oceanus capita alta suo, applaudente Deorum
Undique Coerulea turba, deferre paratum
Obsequium gestitque tuo parere tridenti.
Quis modo cedentis miretur Orionis arma
Cingula si spectet, quique hinc dependeat, ensem
Ornantem Regale latus terrasque tuentem?
Non opus hoc Steropis, non haec gestamina Bronti
Sese accepta ferunt, Siculisve animata caminis
Arma laborantes delassavere Cyclopas;
Est opera haec miranda magis, quodque ipse Magister
Ignipotens doceatur habet, Conjuxque Magistri
Quem quondam attulerat Genito non respicit ipsa
Fatiferum gladium, desudatasque Marito
Tergeminas flammas, tot suffectura Tonanti
Fulmina, tot rigido fabricataque tela Gradivo,
Cuncta libens modo CHRISTIANI postponit honori,
Quem vidit fulgere, Venus. Jam prome, Lycaon,
Confer et Euryali lateris decus, anne vel ipsa
Lamina cum nostra poterit contendere? eburna
Anne Adamanteas superat vagina figuras?
Ne memorem capulum gemmisque auroque rigentem
Vincentemque poli radios: quid munus Juli
Hunc contra quod monstret habet? nec curo machaerae
Pelea jactantem fulgur; nec te moror, Harpe
In falcis curvata modum, quam dextera Persei
Versat adhuc monstratque procul. Non major Hotheri
Armavit tutela manum, licet inclyta fastis
Emicet in Patriis et adhuc spectanda supersit
Mimringi praerepta antris. non Biarco vel Uffo
p.184
Huic simili Pugilum dissolvit acumine truncos
Aut stravit mucrone pari. non ensis uterque
Haldani, insignes toties nudatus in hostes
Et nunquam vano deceptus et irritus ictu,
Tot licet eversos ferventi extendit arena,
Huic poterit tanto decori praevertere palmam.
Illa fuere quidem rigidi instrumenta duelli,
Sive sales nimios inconcinnosque lepores
Ulta accumbentum, seu Corrivalibus astum
Tentatum repulere manu vibrata potenti,
Seu, nece dum pensant annis illata Parentum
Probra, Athletarum debellavere furores:
ast alia haec acies, pro libertate focisque
Atque aris Patriae quondam pugnare parata,
Reddidit incolumes inconcussosque Penates
Regales, privosque Lares: nec Sanguine plebis
Innocuo, nec caede Patrum polluta Potentum,
Expandit fatisque viam capitique Coronam;
Jam vero pacata micat, contenta superbos
Deprimere, et miseros implorantesque tueri,
Justitiae devota sacris. Haec illa potestas
Imperio suffulta mero, jurisque supremi
Plena Majestate valens, obnoxia soli,
Quo genita est Auctore, Deo, tamen obvia cunctis,
Et nulli non prompta inopi, tutela relictis,
Solamen viduis, atque ara Parentibus ipsis,
Et toti Cynosura orbi; quam nolo per omnem
Ferre pedes, cum plura vacent, diadema, togaeque
Pompaque vel junctas delassatura Camenas:
Tota triumphantis species Augusta Monarchae.
Quis capitis laudare tui, Rex maxime, tegmen,
Quis potis ardentes circum tua tempora flammas
Excipere adspectu, nedum comprendere versu
p.185
Illa quater geminis radiis distincta Corona
Et radiis unita iisdem; quam lamina fronde
Inferior gemmante ambit, quam vertice raro
Effulgens extollit apex, cruxque aemula rerum
Principiis imposta globo, longeque corusca
Luce repercusso surgens inducit Olympo.
Illa procul quemcunque facit consistere, et ignes
Undique Divinam faciem splendore tuentes
Eminus atque hebeti vix sat discernere visu:
Si latus adspiciat, Carbunculus ardet utrinque,
Si frontem, frontis decorat Sapphirus honores;
Utraque vel coelum vel coeli continet ignes
Gemma, nec aut fulgore suo nec pondere cuiquam
Concedit, quam Sol unquam conspexit Eous.
Temperat ast Adamas geminum majore nitorem
Luce sua, varioque refert splendore colorum
Misto Irin, gratumque facit diadematis orbem.
Jam rupes disrumpe tuas, jam Tethyos, Inde,
Gemmiferum racua gremium, loculosque profundi,
Quicquid et antiquis habitum mirabile, quidquid
Vel fuit antiquis nondum penetrabile seclis,
Divite Naturae totum deprome recessu,
Vix tamen inde trahes majora hac munera gaza.
Tu refer Arctophylax, vel tu Tirynthie flexo
Nixe genu, numne illa, polo qua infixit Iacchus,
Gnossia fax, stellisque novem signata Corona
Fulget adhuc remanente loco, num reddita terris?
Illa novem stellis, sed et haec quae gemmea crines
Lux cingit CHRISTIANE tuos, si jungitur octo
Nonus apex ramis, numero censetur eodem.
Sed quid ego Alciden, quid testem posco Booten?
p.186
Quis neget Aetherio CHRISTJANUM munere cingi?
Munere, sed cujus tibi non debetur origo,
Blanda Venus; Deus ipse, Deus qui cuncta coronat,
Ille Deus tanti solusque est muneris Auctor;
Quod quoties aliquis cernet Diadema, stupebit
Et simul agnoscet rigidi monimenta Gradivi
Devicti, et gemini servati praemia Regni.
Hinc Quercus contendit honos formatus in auro
Inter Erythraeas passim consurgere gemmas;
Non simplex civile decus, vel partus ob unum
Defensum titulus, totius at indicat Arcto
Suppositae Gentis cum libertate salutem
Plus quam mortali defensam vindice dextra.
Quis mihi jam fictos apices de vertice Juli,
Quis specimen solis radians, insigne Latini,
At, si rellinquenda suae figmenta Poesi,
Quis mihi serpentes circum tua Tempora Tulli,
Aut tua circum, Auguste, vagos nunc objicit ignes?
Historiae non damno fidem; praesentia praesens
Intueor potius, conspectaque praefero scriptis.
Hic coelo cognatus apex accersit Olympo
Nomina, quae Arctois indulgeat aurea terris!
Hic ferruginea vacuusque et purus ab umbra
Atque omni sine nube nitor, perfecta serenae
Et non fucatae verissima mentis imago.
Hic solidum, nec mistum aurum, flammaque probatum
Sortis et adversae pridem asperitate politum,
Per rigidum virtutis iter virgultaque tandem
Evectum Regale caput circum undique munit.
Hic radiis divisa suis sociataque flammis
p.187
Regalis mistura animi, pergrataque morum
Temperies, concorsque suae discordia sedis,
Continuo foecunda bono, se spargit et unit,
Et nunquan non larga sui, sed noxia nunquam,
Et Thaumantiados splendentis ad instar, inanes
Tollit aquas, nebulasque fugat, redditque serenum.
Conditur gravitate lepos, arctatur honesto
Utile, Justitiaeque rigor se terminat aequo.
Regia Majestas nunquam se laxa profanat,
Et licitum nunquam transcendit summa potestas.
Quis tantas non sentit opes, fruiturque beatus
Excelsi bonitate Ducis, qui solis ad instar
Spargit inocciduoque jubar de lumine fundit?
Culmen habet Pietatis apex, atque obtinet arcem
Supremam summi flagrans reverentia Coeli;
Illa quoque agnatis communicat ignibus ignem,
Et toti Exemplum venerandum sufficit Aulae.
Pullulat hinc vario sub nomine plurima Virtus,
Laudandosque ferax sese diffundit in actus
Vulgares praegressa modos, Heroaque semper
Rite premens omni numero et vestigia gressu.
Hinc justi splendescit amor, qui protegat aedes
Magnatum, plebisque casas. Hinc flamma Pudoris
Emicat et blande perfusa repercutit ora.
Hinc Titulis innexa Deum Clementia grato
Allicit adspectu, et cunctorum accendit amorem
Par referens propensa pari. nec luce minore
Effulget Germana Fides imitata Sororem,
Atque adamanteo confirmat vincula nexu.
Hinc animus contemptor opum, licet aureus, aurum
Vile tamen reputat, nedum praeponit honesto:
Hic idem donator opum sua munera large:
Dividit ex aequo, et nunquam non ditat egenos.
p.188
Hinc constans semperque sibi quae conscia recti
Adversas ridet mens dispellitque procellas:
Illa voluntatis, justi praecingit et aequi
Cancellis, campum, et nunquam conamine praeceps
Nil nisi consultum rigidoque examine tutum
Eligit Electumve facit: semperque Magistra
Compescit ratione vices, momentaque rerum
Ponderat, imperiique regit Prudentia clavum.
Nec minor est illa qua flagrant singula, flamma
Unitum radiis sidus spectare voluptas.
At quae prima canam? dum me hinc Diadema moratur,
Inde meum poscit calamum Regalis amictus:
A capite ad calcem quid enim nisi fulgor et aurum,
Quicquid et intentum possit confundere visum?
Illane Sacratum circum dans florida corpus
Et vero antiquam gaudens aequare colore
Purpura, qualis honos pretioso vellere nunquam
Emicuit, Polypheme, tua frondente sub aula:
Quale nec, Alcandres donum, colus aurea Thebis
Missa Mycenarum Reginae gesserat olim
Nobile lanarum genus, atque Amethystina reddens
Fila manu ductum violasve imitantia fuco:
Vellera sed saturata rosa, Herculeique cruento
Rore canis tinctos superantia myrtea rictus.
Vellera queis nunquam foliis mage mollia Seres
Aethiopesve suis poterant depectere silvis:
Purpura, cui nil miscet hiems pelagusve minarum
Nullaque conchyli species contendere possit;
Tota sed a Roseo quae lucida flore nigrescit.
Cui par nil Meliboea tulit, nil Phocidos ora,
p.189
Nil Spartae tenuere foci, vel ahena Tarenti:
Cui cedit Cadmea Tyros, opulentaque Sidon
Phoeniciae vicina Tyro, concedit et omnis
Longinquis advecta locis stlataria merces.
Purpura, quam nitido varie intertexta rigore
Multa Coronarum Series exornat, et ardet
Commendare hominum curis Divumque favori;
Exsuperans longe, quo splenduit Attalus, aurum,
Queisque Phrygum regio miranda excelluit, artes.
Illane Maeonium, vel quem fert Mantua, Vatem
Sola fatigatum daret, atque, ubi linqueret orsa,
Redderet incertum? nec enim quae Fabula fingit,
Aut mentitur Anus dum non sibi visa vetustas
Edit, et a sera vult posteritate probari
Pro certis incerta, queant contendere veris,
Et quorum tentata fides pro teste tuentum
Innumeros oculos adducit et ora frequentis
In re praesenti populi. Jam cedite Vatum
Somnia priscorum: Quid enim tua condidit arca
Muneris huic aequale, Thetis, quam Mater Achilli
Iliadum contra dederas munimina ituro?
Quid Priami thalamos, atque hinc pro funere Nati
Argolico donanda Duci gestamina jactas
Fama prior? I, Penelopes nunc excute capsas,
Aut his si meliora tenes. I, confer in unum
Huc cumulum tunicas Veterum, chlamydesque! togasque et
Quidquid acus pinxit, quidquid distinxerit aurum;
Sive humeros prisci trabeali insigne metallo
Consulis arctet onus; seu picturata triumphi
Ornent indumenta Ducem; seu corpora Regum
Ebria Sarranis cingant velamina succis;
Nil simile est. Quid Nausicaes Helenaeve labores,
p.190
Andromachesve extollis opus? Quid munera Ledae,
Quid Didus discreta auro Tyrioque superba
Murice mirantem reddunt? majora vel ipse
Immemori tibi sufficiam; nil tela Calypsus
Nil radii Circes operae huic fecere secundum,
Nil Veneris Charitumve agiles pretiosius unquam
Perfecere manus. Ipsa ingeniosa Minervae
Mens stupet, et proprias opera hac quas praevenit artes
Non tanti putat esse suas. Vos dicite Musae
Coelestes lustrare domos rutilosque recessus
Saepius adsuetae, num splendidiore vel unquam
Cephea vestitu cinctum, similive nitore
Persea velatum rutilae spectastis ab Aethrae
Astriferis fulsisse globis: modo neuter ibidem
Conspicitur nam fulgenti obscuratus uterque
Cessit Hyperborei splendore et lumine Solis.
Anne humeris, Astraea, tuis qui pendet amictus,
Sidereum quoties habitas illustris Olympum,
CHRISTIANUM nunc ambit honos, Borealia postquam
Regna colis, delapsa polo domibusque supernis.
Ut meliore iterum formentur secla metallo?
Anne celebrandi species antiqua triumphi,
Aut Capitolinum quondam quae palma Tonantem
Plurima velavit, Cimbrorum venit in oras
Arctoum cinctura Jovem, veteresque figuras
Mutavit meliore toga et diademate multo.
Hunc etenim non sola decet modo palma Monarcham,
Sed laurus, quercusque simul. myrtusque perennis,
Semper et integrae vigor immortalis olivae
Contendunt Heroa pium florente fovere
Amplexu, et sociis testari frondibus artes,
p.191
Queis pollet, seu Martis eunt seu tempora Pacis:
Nec poterit varii meliore emblemate pingi
Ornatus folii, quam si radiante coronae
Conveniant diversa bona et cumulata figura.
Jure triumphales merito jam sumis honores
Qui caleas, Auguste, feras, tot monstra, catervas,
Ante pedes confossa tuos. Hinc vincta catenis
Hiscit Avarities, foribusque adsueta Potentum
Cerbereo miseros inopesque avertere rictu
Mordet humum, potumque vomit temulenta cruorem.
Quaeque alias ipsi porrexerat ubera Nutrix
Ambitio, siccata dolet, tumidasque feroci
Subreptis aliunde bonis tabescere mammas
Sentit, et haud vel merce locat, vel tentat honorum
Spem pretio, vitasve hominum divendere nummis.
Hinc Proavum soli confisa Superbia fumo,
Aut opibus non nixa suis, meliore sed omni
Parte vacans animique bono, submittere discit
Colla jugo, retrahitque sinus et turgida vela,
Virtutique inopi, qua quondam Roma Magistra
Floruit, egregiosque Duces accersit aratro,
Cedere consuescit, justo sub Judice morum
Dum nimio exuta est funesta Pecunia cultu.
Occidit effrenae lasciva Licentia turbae.
Quae solet aularum sese defendere ritu,
Atque patrocinium Procerum praetendere culpae,
Nil vitii sibi turpe putans, quodcunque frequenti
Exemplo excusare sciat communior usus.
Exsulat hinc odiosa bonis, et pestifera aulis,
Principibus blande caudam jactare sueta
Natio Adulantum, Delatorumque potestas
p.192
Factorum perdocta in candida vertere nigra,
Curvaque de rectis facere, et male parcere vero
Adprime facilis, cui commoda publica privis
Tempore captato furtim postponere lucris
Ars habita excellens, Harpyarumque profano
Cuncta simul non diripere et disperdere more
Simplicitas miseranda audit vel inopia mentis.
Ipsaque luxuries Regnorum summa Celaeno,
Illa peregrini semper studiosa paratus
Ex proprio nunquam fundo contenta Charybdis.
Dum videt antiquos Danorum surgere mores,
Et priscos remeare habitus, et quicquid honesti
Strenua Majorum voluit praestare Vetustas,
Sponte fugit, linquitque locum melioribus annis,
Vana reformatis subducens nomina seclis.
Talia dum calcas, Auguste, ostenta barathri
Tartarei, Stygiisque iterum se involvere vinclis
Atque laboriferis spectas adsvescere poenis,
Antea vestibula et Procerum quae saepe rigentes
Obsedere fores, atque ipsas saepius aures
Magnatumque oculos infectos tabe dederunt,
Captaque communis foedarunt limina sensus.
Quis non clamet io! quis non celebrare triumphum
Gestiat, et meritos Victori cantet honores?
Ostendant alii quaesitas sanguine pompas,
Ostendant famulosque Duces, simulacraque rerum
Victarum vario nitide fabrefacta metallo
Oppidaque et Montes, et Castra, Sinusque, Lacusque,
Atque Catenatos et fractis cornibus Amnes
Ante suos duci curent a milite currus;
Et titulos magnis ingentes cladibus emtos
p.193
Militiae certent decori praeferre togatae:
Est citius reperire hostem superare peritos,
Quam cives tractare suos moderamine doctum
Nestoreo, Regnoque frui cum pace valentem.
Haec te jure manet laus, haec, Rex maxime, sorti
Gloria nil commune vagae turmisve relinquens
Uni tota tibi decernit sponte triumphum,
Sed sine vi partum, nec habentem flagra, nolasve
Quas timeat, nec pone sui Monitoris egenum.
Herculeos jactent Veterum figmenta labores,
Et sua bis senis tribuantur robora gestis;
Non est Geryonisque boves, volucresque rapaces,
Stymphali excrementa lacus, hydramque paludis
Lerneae, Cretaeque ferum, Nemeesque tremendum
Prodigium, et Diomedis Equos, et Phocidos Aprum,
Et genitae cetum bipatenti fauce minantem
Laomedonteae, reliquorum et monstra locorum
Dimovisse labor major, geminisve columnis
Dignior, impuris vacuum quam reddere Regnum
Sordibus, et foedas vitiorum expellere turbas.
Nec minor Augustis steterat victoria, Romae
Pacatae meliore statu revocare juventam,
Et duratura renovatam in sede locare,
Quam tot in Imperii Latii concludere circo
Diversos fuerat, linguisque situque locorum
Distinctos late populos, gentesque feroces.
Et quid in Imperii complecti sinibus Orbem,
Si corrasa domi devictae opulentia gentis
Victoris laceret vel vexet viscera regni?
Quid prodest, Pellaee, tibi, tot parcibus Orbis
Devictis, penetrare Indos, quosque ante feruntur
p.194
Cyrus et invictis famosa Semiramis armis
Praetrepide liquisse, locos superare labore
Indomito ingentique animo, Bacchique trophaea peti
Exstruere aequantes in mundi limite metas;
Si te Persa domi corruptis moribus urget,
Et Macetum Veteres peregrina licentia vires
Enervet, sensimque ipsos emolliat artus?
Quid Poeni castella soli, aut quas nautica moles
Imposuit Carthago mari, quid viribus hostes
Immanes, Alpesque suas coelique rigorem
Corporis indomito superantes robore Gentes,
Intima quid Macetum perrumpere claustra, quid armis
Atque opibus Syriam pollentem involvere bello,
Europaeque, Asiaeque, et quas tenet Africa, terras
Morigeras fecisse juvat, geminoque sub axe
Partiri cum Sole vices? si praeda triumphis
Continuis invecta Ducum, si munera Regum
Atque Orientis opes, et mundi grande tributum,
Materiemque dabunt inopum causamque rapinae
Si Proavum gazas consumet dira Nepotum
Ingluvies; si post Siculos adlata subactos
Signa Syracusis et splendida vasa Corintho,
Graecorumque Artes, atque accersitus Athenis
Artificum numerus, pergraecandique Ministri,
Et Latii Regum superantia fercula census,
Victorem populum capient, et sicca Quiritum
Exhaustis penitus rellinquent ossa medullis,
Ipsaque nudatae lacerabunt ilia Romae?
Scilicet haec solida est et qua Respublica summe
Indiget una salus, civem regere atque maligno
Luxuriaeque et Avaritiae defendere ab ictu:
Hac instas, Auguste, via, longeque minori,
Quam fuit Alcidi praescriptus, temporis orbe,
p.195
Monstrifero Arctoas purgas a semine terras,
Imperii et quodcunque tui corrumpere possit
Commoda, deprensum dum tollis inutile pondus
Aut succo meliore facis mutare venenum;
Quos titulos optare velint possintve mereri
Terrarum Domini, tu, nomina rite Parentis
Indutus Patriae, longe post terga relinquis,
Jamque Atlanteum sustentas fortior orbem,
Postquam humeros sacro, Christiano more, perungi
Regales oleo voluisti, et sumere vires
Inde, unde et dudum Coelestia nomina duxti.
At quo me mea vela ferunt? sit scribere vitam
Historiae, Rex Magne, tuam; me sola diei
Gaudia detineant unius et auspice Coelo
Quae peragenda dies, limes mihi Carmini sesto.
Adspice jam quacunque intrat, CHRISTIANE, fenestras
Aureus auratas, illustratque intima Phoebus,
Exteriora tui pateant ut jugera Regni;
Adspice quos foecunda tibi fert Copia fructus,
Quaeque colonorum disrumpent horrea messes,
Adspice quae tibi flava Ceres, quae mille colorum
Flora Parens totidemque ferax et Mater odorum,
Producant Domino Codanae munera terrae;
Dum tibi ridet ager, grato dum murmure Rivi
Laetitiae dant signa suae, dum stagna lacusque
Respondent non voce sua, et circumflua Tellus
Testatur commune bonum, dataque otia Regi
Fert gaudens accepta suo, lapidumque remota
A Lare, quem reddis praesens, Auguste, beatum
Paene trium spatio, geminum qua vindicat aequor
Hellespontiacos similans Orsunda meatus,
Provocat Agnatam ad solennia gaudia Balthen,
Dumque repercusso sonitu et clangore tubarum
p.196
Ipse tuas laudes, et nomina concinit A
Augusta, et multa jactat se taurus in herba
Inque tua exsultat silva fera, piscis in unda,
Plurimaque haec circum volucris, Rex maxime, tantam
Laetitiam metire oculis atque auribus hauri
Quam terris Regnisque tuis Deus ipse dedisti.
Mox at ad Hafniacam qua te via deferet urbem,
Hinc Pastor calamis hinc cultor Ruris avena,
Ille sub umbrosae consistens tegmine fagi,
Ille viam propter gradiens in gramine campi,
Dicere te laudesque tuas actusque studebunt.
Tunc Veteres Scialdros imitans tibi carmen opaca,
Qua praeterveheris, frondator ab arbore sparget,
Quod capita attinget meritorum summa tuorum
Perque tuos levibus modulis volitabit honores.
Tunc simul accurrent Iuvenesque, Senesque Patresque
Gestantesque uterum Matres, et ab ubere natas
Pendentes [Pendentens ed.] puerosque manu non passibus aequis
Ducentes Comites, illius ut ora tueri
Et speciem possint, quo sustentata juventae
Robore Codani revirescit gloria Regni.
Hi sibi quod tuto liceat, quacunque lubebit,
Ire redire via, quod rura habitare quiete,
Jamque foris saturare greges, jam pellere pastos
Secure potosque domum, jam vertere aratro
Pingue solum, jam sparsa solo committere verso
Semina, jam tectos maturis messibus agros
Exonerare, gravesque imponere fruge maniplos
Extensis Plaustris, et in horrea ferre ligatos,
Jam Lare sub proprio Cerealia dona labore
Culta suo, frugi et laeta consumere coena
Quaeque superfuerint dimenso alimenta necesso
p.197
Ruricolis parcis, urbi advectare propinquae;
Atque ibi permutare suas vel vendere merces;
Denique quod vivant, valeantque, et pace fruantur,
Cuncta ferent accepta tibi, longamque vovebunt;
Quae Jovis aetati possit certare, juventam.
Tunc ager, et Pratum, nutansque cacumine Silva,
Tardius et solito labentia flumina motu,
Grata Colonorum Domino praeconia dicta
Excipient patulo gremio, et referente susurros.
Agrestes aura repetet resonabilis Eccho,
Ipsaque CHRISTIANI titulos arbusta sonabunt.
(5)
Serenissimo Celsissimoque Principi
DN. CAROLO LUDOVICO
Principi Palatino et Bavariae Utriusque
Duci Electori S. R. I. et
Archithesaurario etc:
Carole Teutonici Septemvir Maxime Regni,
Cui famulas gaudet subdere Rhenus aquas.
Fortunae Melioris Apex Domitorque Sinistrae
Sortis, et Adversi Bellipotentis Obex.
Cui Mentem Doctrina regit, Prudentia vires
Suggerit, et Virtus pandit Amica vias.
Suscipe, qua totum praefulgens allicis Orbem,
Fronte Serenata, quod Tibi se dat Epos.
p.198
Quod licet haud tantis dignum se Vultibus offert
Doteque Doctrinae nobiliore caret,
Saepe tamen parvo superatis Munere Divis,
Posse Tibi credit Velle placere suum.
Quin igitur tenui deductum suscipe silo
Obsequii fultum sed Pietate Melos.
Sic Tibi quae Nati thalamis sua Fata Sorores
Deducunt, vitae candida Fila trahant!
Sic dent Te, Dio qui Nestora pectore vincis,
Hunc annis ipsum vincere posse Senem!
Mox Titulos implere Novos, Grataque Nepotum
Prole auctum Patrio jungere Nomen Avi!
Et Genus Antiquo dimanans Stemmate Regum,
Unde fluit, Fonti reddere saepe Suo?
Nec Tua quae decorent, desistant, Culmina. Myrti
Litore Codano rite diuque frui!
Felicissimam Imperii vitaeque
perennitatem
p.
JOH. HOPNERUS.
(6)
Serenissimo Celsissimoque Principi
DN. CAROLO
Principi Electorali Palatino,
Bavariae utriusque Duci etc:
CAROLE, Magnanimi Soboles Patris Aemula, Celsae
Progeniem Stirpi mox genitura Novam.
p.199
Magne Palatinae Decor et Dux Inclyte Terrae,
Electoralis Spes bene fida Domus.
Dum Tibi Subjecto resonant e Monte Camenae
Et Patriae referunt vota soluta suae,
Ipseque Nectareis exsurgens Collibus Evan
Cum sibi Vicino dat bona verba Deo.
Festus et Agnatos ciet ad Solennia Rivos
Undique Gratantis Murmura Rhenus Agri.
Excipe, quo Phoebum gestis aequare, Sereno
Et Vultu Luci conveniente Sacrae
Trans Mare ab Arctois veniunt quae Carmina Regnis
Adque Tui tendunt Gaudia Sancta Tori.
Carmina quae jussit provolvier Amphitrite
Baltica Laetitiae Fons et Origo Tuae.
Jamque pie Boreae, Clemens ignosce, sequenti
Cum plausu sidus per Tua Regna suum.
Et fac Hyperboreum fausto modulamine Vatem
Inter Apollineas concinuisse Lyras.
Sic Tibi perpetuum pergant ridere Benigni
Devincti Thalamis Dique Deaeque Tuis!
Exemplumque aliis praeeat, sua Nomina Sponso
Quae Tibi jactari hic discupit, Alma VENUS!
Sic Tibi inocciduis Radiis dotata Marita
His simili studeat Prole beare Lares
Primus et expletis nascatur Mensibus Infans
Qui Patris et qui sit Nomine Dignus Avi!
Mille suo Thetidi jam fas dare basia Rheno,
Et, totidem hinc illinc reddere nolle, nefas.
Aequam Celsissimo Conjugio
Venerem
o.
JOH. HOPNERUS.
p.200
(7)
VENUS PALATINA
Ob Serenissimam Danorum, Norv.
Vand. Goth. etc: Principem
haeredem
VILHELMINAM
ERNESTINAM
Serenissimo et Celsissimo
PRINCIPI ELECTORALI PALATINO
CAROLO
Duci Bavariae etc:
Connubiali foedere conciliatam Literario
donata proxenetico
J. H.
1671.
p.201
Diva sali terraeque potens, dum forte citatis
Huc illuc Paphiis perlustrat oloribus orbis.
Circuitum, quacunque patet, Natasque Regentum
Percenset Regina Cypri, formasque Dearum
Et decora Aularum quaecunque pererrat ocellis,
Viderat Arctoi coelestia pignora mundi,
Progeniem, FRIDERICE tuam: Quin sistimus, inquit,
Hic oculos gressusque simul; quid tendimus ultra
Arctoas sudare plagas, frustraque diuque
Quaerere, Codana quae repperiemus in Aula,
Et decus et numerum, bona queis praestantior inter
Terrarum Dominos non est qui floreat. O Te
Felicem, FREDERICE, nimis, plus terque beatum,
Qui collecta tenes reliquum exspectanda per orbem
Munera, pergratis et coelo debita votis!
" Quin furias Bellona suas, quin saeva jugales
" Martis agat quocunque volet, tua prole beata
" Perstabit, Rex Magne, Domus, numerosaque postquam
" Torpentes stimulos Dea dira ejecerit irae,
" Sibila jactati ridebit vana flagelli.
Haec, memini, quondam summi decreta Tonantis
Perpetuum mansura simul tibi stamina nentes
Tunc triplices cecinere Deae, cum rite Maritum
Te SOPHIAE festivus Hymen clararet in illo,
Cui valido fortuna dedit sua nomina, Castro;
Jamque dies praedictus adest, qui vellere fusi
Deductus niveo solvet promissa Sororum.
Jam socerum te Saxo cupit; jam natus eadem
Qui tecum de stirpe praeest confinibus Albis,
p.202
Ex Genitis, Auguste, tuis optare secundam
Gestit et agnato de sanguine poscere Sponsam.
Haec Venus, atque utriusque sagax quos Principis aestus
Ante inflammarat, tandem spondente Parentis
Connubia et Genitas Augusti voce, suisque
Pacarat thalamis, aliasque relegerat oras;
Cum rursum nova cura subit per nubila vectam:
Sic geminae nupsere Deae; sed nobile restat
Par, ait, et nulla virtute prioribus impar;
Huc igitur concede Puer, cui pectora Regum
Atque ipsos toties Divos laesisse voluptas
Summa fuit, jam chare, faces accende, tuisque
Regali Sponsa condignum Heroa, sagittis,
Nate, feri, quocunque potes tetigisse morantem,
Aut dabitur reperisse loco. Vix ista loquutam
Aggreditur tali Genitus sermone Dionem:
Non nescis veneranda Parens, quam sponte paratus
Sim monitis parere tuis, nova namque supersunt
Obsequii documenta mei; nec Dresda silebit,
Me reticente, sui quae vidit Principis ictu
Vulnera facta meo; similes neque dicere flammas
Seclesvicensis ager Gottorpensesque penates
Cessabunt; mihi nec manibus considere mos est
Compressis, mihi nec, binos vicisse, triumphus.
Ergo novos, qui me poterunt ditare trophaeis,
Verso dolos; noscisne Ducem quem Rhenus adorat
Atque Palatini venerantur culmine montes?
Sic ait et volucri diverberat aera penna,
Electoralis donec fastigia sedis
Occupat et fausto subitum conamine cursum.
p.203
Heidelbergiaca sistit tener hospes in Aula.
Jamque suum permensus iter, loca cuncta pererrat,
Augusti penetrans penetralia quaeque Palati,
Externosque aditus, custoditosque recessus.
Jamque ubi ferventi sese exercere Palaestra
Suetus erat forti juvenis certamine Princeps,
Arma sub attonitis vibrans diversa Magistris;
gamque ubi saltandi, crescentes corporis artus,
Praescriptis vegetare modis, et membra solebat,
Ad numeros agilis, motu firmare decoro;
Jamque ubi, concomitante manus oculosque pedesque
Mobilitate pari, sese amplexante, volantem
Ludus erat jactare pilam, lapsumque minantem
Tollere humo, rursumque fugae committere, nervo:
Jamque ubi bellatoris equi conscendere dorsum
Moxque manu, moxque inde genu, nutuque rotandum
Cornipedem versare levi, mollique ferocem
Doctus erat tactu, atque umbra compescere virgae;
Denique per saltus, per rura, per aequa, per arces,
Vestigare Ducem studet, et si forte vacantem
Momentum sineret flammante ferire sagitta
Matris ad imperium: verum ille laboribus ictus
Non semel assiduis subterfugisse paratos
Fertur et interitum lusisse Cupidinis arcum.
Tunc secum Puer Idalius; frustrante sagittas
Apto meas? sic vibro faces? hocne illud opimum
Quod mihi promisi spolium praeposterus Augur
Venturique nimis securus praeco triumphi?
Sic vero egregios referam Genitricis ad aures
p.204
Victoris titulos, me morigerumque probabo,
Postquam me reducem Mater perspexit inanem:
Quin ego: sed praestat, paulum cessisse labori,
Temporaque his nostris mage commoda quaerere technis.
Jam me detineas, mox ipse tenebere, Princeps.
Nec mora, sermones varios cum Patre serentem,
Sermones Macetum quales habuisset uterque,
Forte videt, visumque ferit. Subito ille calorem
Sentit, inexpertasque sibi sub pectore flammas
Miratur. Sed nescit adhuc vel quid sit amare,
Quaeve placet; placet illa tamen, nec displicet illud:
Et veluti Conjux, tunc cum turgescere coepit
Atque uterum foecunda gerit, res anxia quaerit,
Ante ea quas temsit, vel fastidivit, et optat
Ignorata diu tandem sibi nomina tradi:
Et velut ille lapis, per quem miracula mundi
Naturaeque occulta patent, licet abdita, et alto
Condita Telluris gremio quae pondera nunquam
Attigit ad sese, tamen attrahit. atque latebris
Extrahit arcano devinctum foedere ferrum:
sic cupit haud visam, sic quam non attigit unquam
Ducitur a Gemma, sic illum deperit ignem,
Cui sua ceu Domino cessit praecordia, Princeps;
Moxque Patrem linquit, repetitque cubicula, lecto
At dulci promtus se commendare quieti:
At frustra lecto, frustra mandare quieti
Se tentat, quem versat Amor: nec lumina prosunt
Nunc exstincta iterumque accensa, ut fallere tempus
More queat solito, et Majorum volvere gesta,
Nocturnoque ipsam depellere Apolline noctem.
p.205
Denique in haec tacito se effundit murmure verba:
Quid sibi vult haec cura recens, quae sensa pererrat
Et mea non solita vexat praecordia flamma:
Non animum torquet quae sollicitudo regendi
Dividit in partes hos queis obtemperat Orbis:
Vivit enim, vivatque precor! Pater optimus, illo
Non mihi jus fasve est tetigisse superstite Regna.
Non superimpendet nostris ceruicibus ensis
Hostilis, non castra rego, non tento coronis
Non urbes circumdo dolis, non agmina duco,
Non aciem pugnamve paro, licet has quoque nunquam
Quantum suspensis licitum decernere signis,
Artes deserui, tamen haud hic pectora nostra
Et tamen urit Amor, qui nescio qualis anhelum
Occupat et totum victore Cupidine ductat.
Dixerat ista; vocatus adest et talibus infit:
Ille ego jam dictus necdum tibi cognitus adsum
Pronus Amor. cui concedes supereminet hostis;
Hostis at incutiens placidos sine caede furores.
Ne metuas tentesve fugam fuga nulla patebit
Cui fuga non unquam placuit; quem non metus unquam
Commovit, ne turbet Amor. Ne viribus obstes,
Viribus immensus queis dudum subditur orbis;
Huic potius concede libens, cui cedere nunquam
Erubuere Dii, cui Jupiter ipse volenti
Non renuit veteres habitus posuisse, novasque
Morigerus, sed quantus jo! sumsisse figuras;
Cui paret quacunque patet Natura, solumque
Cum pelagi coelique plagis, et machina mundi
Tota gerit morem, sed non invita, nec alti
p.206
Immemor antiquique chaus, me vindice, pulsi;
Huic quoque ne dubites te dedere, sensaque nostro
Submisisse jugo, sed quod mage libera mollit
Pectora quam frangit, nisi cum violentius urat,
Si quod habet robur circum praecordia, monstrum.
Rideo, quas dixti, Mavortia ludicra, pugnas,
Haec decorant, non tutantur, si tela Cupido
Strinxerit, et nunquam frustrantem intenderit arcum:
Et licet interdum, nunc hoc nunc temporis illud
Cedendo spatium, soleo differre paratos,
Non intendo tamen, si contendo, irritus ictus,
Majoresque accendo, fero quos lentior, ignes.
Tu quoque testis eris; tibi nec quod forte peperci,
Atque tuos sivi praeterfluxisse labores,
Quosque Maritales nondum Majoribus annos,
Caesare teste, tuis habitos fert alta Vetustas.
Arguit imbellem memet tua serior aetas.
Quin age, qui fulges aliis exemplar, ab annis
Sume tuis, Patriae quod debes, foenus, et almae,
Quam cupias seram, commonstra pignore Genti.
Quin tua quam tenui pendet Domus, adspice filo;
Haec licet immenso per centum brachia nexu
Continet Europam totidemque amplexibus Aulas
Ecce tamen, qua recta subit, quam linea rara est,
In solo te spemque locans, longumque perennis
Stemmatis exspectans a te et durabile syrma,
Ne tibi forte, tuos quae mansit, gloria desit,
Gloria prognatos quoque permansura Nepotum,
Ni culpa immatura tua se finiat in te:
Cumque Virum populus non ultra tendere fines
p.207
Unius aetatis valeat, fuge coelibis actus,
Naturamque imitare Ducem, Dux ipse futurus
Inde aliis, populisque tuis ostende, juventus
Quam tibi displiceat sterilis, quam deinde sequetur
Humano generi nimium damnosa Senectus.
Ergo tuos annis age des venientibus annos,
Et tibi propositum sit et immutabile centrum,
Quum metam posuere Dii mortalibus unam,
Posteritas; hanc, nonne vides, ut propter et undae
Sulcantur, coliturque solum, nullusque labori
Parcit ut heredi possit prodesse futuro
Quo sine res non salva diu stat publica, et uno,
Non sine naturae gemitu, se terminat aevo.
Adde quod imperium stabilit transmissa potestas
Ordine in Heredes directo, et praevenit omne
Agnatorum inter Cognatorumque tenaces
Propositi cujusque sui indelebile mentes
Dissidium. Ne te per longa exordia ducam,
Neve externa tibi conquiram exempla, loquantur
Annales Patrii, quantas Patrimonia Ditis
Landshuti quondam Domini procudere lites,
Verbaque post rixasque datas, valuere nefando
Atque intestino Rhenum turbare tumultu,
Inque Palatinas de toto accersere sedes
Circuitu Imperii, metuendas nomine turmas
Caesareo, excitosque Duces infundere terris
Vicinis, Bavarasque una discerpere vires.
Bella Perusino quondam celeberrima vati;
At quorum memor et nimis heu! stat conscia tellus
Patria, nec persensit adhuc oblivia cladis,
Usque adeo sese veteris vestigia lammae
Rhenano impressere solo: nec deinde sequuta,
Per sex lustra, vagi cinis hic incendia belli
Neglexit prisco redeunte fovere calore,
p.208
Scintillisque novis, superingestaque recenti
Materie reparare faces, et saepe renatum
Lernaea objectare caput pollentius hydra,
Et sata Cadmea fatalia semina dextra
Armato simulare sinu. Te, Maxime Princeps,
Ergo Palatinus Populus sine vulnere vulnus
Obducat, praeeunte, altum. tu pande salubrem
Et cupidis ostende viam, qua crescere possit
Cultor agro, Pastorque gregi, rurique Colonus
Plebsque urbi, Patriae populus, populoque Regentum
Stirps et non mortale genus. Non caede paranda
Prisca salus, non ense iterum resecanda cicatrix
Ut coeat; sed basiolis et, basiolis qui
Esse solent comites, amplexibus: illa medendi
Si cupias praescripta sequi, quam protinus ipse
Ostendi faciam, ostensam stet ducere Nympham,
Illa VILHELMINAE, mea nec praesagia fallent,
Nomen et omen habet: Genitos dabit illa Nepotesque
Hactenus et rami foliis cognominis arva
Tecta, suis referet Dominis, et prole superstes
Foederibus titulos vacuis extrudet inanes.
Vix ea fatus Amor; cum se suavissimus infert
Somnus, at insomni similis, nec amara sopori
Altius imbuto langvore papavera spargit,
Sed nimis obscuro paulum nudatus amictu
Effingit simulacra suas imitantia formas,
Ostentatque simul mores, sensusque jacentis
Ante Ducis sistit gratissima Virginis ora,
Virginis at, qualis coeuntibus aurea Phoebe
Cornibus effulgere solet, cum littora Ponti
Linquit, et astriferos supereminet aetheris orbes;
Huic similem Oceani vix surgere CAROLUS undis
p.209
Viderat, insigni radiantem lumine Nympham,
Cum simul amplecti cupit, amplexaque potiri;
Jamque ter extendit, sed ter quoque decipit ulnas
Se tamen oblata vix sentit imagine lusum:
Mox quoque, somniferis ubi se subtraxerat undis,
Prosilit e stratis, necdum se credit inani
Deceptum nebula, nec spem desistit hiantem
Conspecta lactare umbra. Jamque inde salutat,
Mane Patrem, narratque ipsi toto ordine totam,
Quae vigilata sibi rapuere, insomnia, noctem.
Ille Deum suetus monitis, gnarusque futuri,
Quin, ait, o dilecte Diis, quin fata sequamur
Quo nos cunque trahant; nec enim dubitanda benigni
Signa olim fulsere poli. documenta favoris
Aetherii, ne quis dubitet, majora supersunt
Fortunae incrementa tuae. Sat grandinis arces
In nostras misere Dii; pacata rogantem
Numina respexere Domum: meliora Sororum
Promittunt jam fila coli; nec vana per umbram
Luminibus monstrata tuis effulsit imago,
Nec nihili quae dixit Amor praesagia. nosco,
Nosco Deam, quae fluctivago dum surgit ab alto,
Exsuperat forma Phoeben, cunisque Dionen.
Est haec Arctoi Proles veneranda Monarchae,
Cujus ad imperium moderatur Nereus undas:
Hinc visa est prodire Salo. Sic denique fiant,
Quae fieri placuere Diis! sic denique nostram
Cimbrica Progeniem rursum amplectatur origo,
Unde suum Proavi duxerunt stemma genusque
Cimberni Comites, ipso quoque nomine fassi
Antiquum remanente decus! quin ergo decenter
Mittimus a Magno Natam Genitore petitum
Legatos, qui connubii tibi vincula nectant,
Aeternoque ligent affines foedere Gentes.
p.210
Talia dum se inter Princeps commiscet uterque
Et magis atque magis rata vult consulta, probatque
Quae superi decreta velint; Cytherea peractae
A Genito jam gnara rei, jam certa futuri
Foederis, atque spei conceptae plena, Penates
Codanae repetit rursum venerabilis Aulae:
Dumque VILHELMINAM cernit Dea blanda sedentem
Implentemque suae vario subtemine telae
Stamina, diversis nitide sociata figuris
Insertoque auro, condensantemque parato
Pectine, ne pateant post fila obducta, meatus;
Inde adstans propius foecundae jugera Terrae
Texta videt, Cererisque vagis undantia donis,
Ast illinc silvas velata fronde virenti
Castanea aut juglande graves; hinc vitibus altos
Vestitos montes, vites turgentibus uvis;
Et, superimpositas, fulgentia culmina, moles
Regali structurae, infra spectantia Fluctus
Lene susurrantes, tumidas aut Civibus Aedes.
Illa stupet, licet haud, stupeat quas aemula primas.
Corporis ingeniine, valet discernere, dotes.
Inde micat roseo faciei mista rubore
Virgineae nix. inde patent gestusque, laborque,
Et picturata viventes arte colores.
Nec jam vel se ipsam, vel cui contendit Arachne
Pallada miratur, postquam praesentit utramque,
Seque simul, meliore manu et conamine vinci,
Et licet, assiduo cingi quae suevit amore,
Immodica nec bile tumet, nec pectoris aestu,
Haud tamen invidiae stimulos ignorat, at inter
Attonita haec volvit tacite praecordia: quid jam
Quid superest Cytherea tibi? jam desine formae
p.211
Ostentare decus, jam desine colla manusque
Et digitos monstrare leves. manuumque labores.
Hic superata tace. nec te Natalis origo
Tota manet Ponti, bona sunt communia, soli
Non posthac tribuenda Tibi. Cum talia quondam
Conspiceret Pallas, Pallas mutabat Arachnen;
Talia cum quondam Phrygio sub judice victa
Spectaret Juno, jam tunc fera bella minasque
Versabat pelagi, tempestatumque furores:
At Venerem, in Superos ipsos cui Summa Potestas
Nedum homines, superest, superari impune licebit?
Sunt Veneri sua tela, sagittiferaeque cohortes
Ad nutum parere pares; quin proferat arma
Arma Cupidinibus gestari sueta; nec illis
Difficile est alias aliis mutare figuras,
Inque novas formas hominum convertere mores.
Illa VILHELMINA transforment pectora, et ipsos
Virgineos mutent habitus roseumque ruborem
Pallidiore gena, sectoque ligamine zonae,
Artibus occultis, reddant de Virgine Matrem.
Sic quanto Veneris praeit aemula sanguine Arachnen,
Tanto nobilior fiat mutatio Nymphae
Haud media de plebe satae. nec plura silenti
Ore premens, labiis reseratis cetera profert:
Quid juvat, o Soboles Regum, aemula Virgo Dearum,
Quid juvat his tempus studiis consumere, et orbem
Optatis privare bonis? vestigia quae jam
Rite premas, majora vacant; exempla Sororum
Praelucent imitanda tibi. Quin pectinis artes
Cerne tui, textusque manus quos inscia fecit.
p.212
Haec fati simulacra tui. Spectasne paratos
Hinc Cererem Bacchumque tibi, hinc Fluviosque Deosque
Montanos, quosque inde Nicer, quosque inde meatus
Rhenus amant? Tibi cuncta patent, tibi cuncta, Serenam
Ut Dominam venerentur, amant ridere serena
Et qualem exspectant, facie. Quin talia dudum
Fata tibi duxere Deae, poterisque videri
In telam induxisse tuam data fila Sororum.
Namque, ut aperta loquar, rerum istarum unicus Heres
Amplexus cupit ipse tuos, et sanguine Princeps
Caesareo prognatus, et Heros inclytus altis
Corporis ingeniique bonis, utque omnia paucis
Complectar, te dignus. eum dignare merentem
Adfectu propiore tuo, qui quaerit id unum,
Ut sponsus dicique tuus fierique Maritus,
Atque tua possit Genitor de prole vocari.
Quin cupidum amplexare Ducem, Heredemque sequentes
Sponsa Palatinas Dominae sub nomine terras
Ingredere, et praesens oculis metire recessus,
Quos manibus simulasse juvat, contentaque
Et spatia et tot rura tua, propiore beata tela
Numine redde tuo, Genioque tuere benigno.
Dixerat ista Venus; vix haec repressa pudore
Verba VILHELMINA, et saltem, exquirenda voluntas
Est Genitoris, ait, cujus sententia nunquam
Non sancte observata mihi, semperque probanda est.
Tunc iterum Cytherea: Patris tibi jure voluntas
p.213
Sancta venit servanda, sed haec jam flexa decenti
Intercessorum Legatorumque rogatu,
Et votis superata proci; tua vota requirit
Consensumque. at plura Venus cum vellet, en ipse
Magnus adest FRIDERICUS et his componit utramque:
En superum tibi, Nata, fero decreta, Ducisque
Vota Palatini, nostros poscentia nutus
Amplexusque tuos, et connubialia vincla
Foedere connectenda novo. sed talia postquam
Numinibus placuere, tibi parere relictum est.
Me coeli cum poscit amor, nunc accipe voti
Summa mei: Sint fausta tibi, semperque perennent
Candida, Fatales implent quae stamina Divae:
I felix quo fata trahunt, Rhenique peragra
Foecundum foecunda solum, populisque regendis
Suffice Rectores, totidemque accrescere seclis
Stemma Palatinum fac, quot descendit ab annis.
Sic mihi jam, sponso te despondisse petenti,
Sit colophon operum, supremaque meta laborum:
Haec ubi divino dederat praesagia Magnus
Ore senex, tandem cumulis augustus honorum,
Regnandi vitaeque satur, conscendit Olympum;
Inde sequuturos, luctu cedente, suorum
visurus plausus festivaque sacra Nepotum,
Morigerumque sua de stirpe Regentibus orbem.
Sponsus at interea gemino jam saucius ictu
Hinc obitu Magni Regis, rituque Parentis
Lugendi exequiis, hinc sponsae captus amore,
Ut saltem minuisse velit sibi mentis edaces,
Tollere cum nequeat, fluctus, et pectoris aestus.
Diversos animi placido componere freno,
p.214
Externam sibi quaerit opem, terrasque calentes
Sole peregrino peragrat, simul inde Penates
In Patrios iterum, varias collecta per Aulas,
Summa relaturus pretiosaque pondera rerum,
Queis Martis, queis Pacis honos accrescat, et olim
Et tumidae lauri, et gravidae reddantur olivae.
His animum recreare studet dum nobilis Exsul,
Exsilium non novit Amor, non unda, nec Aer,
Nec regio mutata valet Sociumque fidelem
Assiduumque viae comitem mutare calorem;
Quin quoties magnis stupeat spectator in Aulis
virgineos vultus, scintillantesque Dearum
Miretur formas, mox amplectatur ocellis
Dulce VILHELMINAE decus, absentisque nitorem
Conferat anteferatque simul praesentibus astris.
Hinc quoties videt amplexus amplexibus addi,
Basia basiolis, et connubialia gestu
Gaudia misceri licito; perrumpit in illos
Saepe sonos: O quando dies erit illa, beatos.
Laetitia simili quae nos quoque reddet, et altis
Delitiis tandem cupidos saturabit Amantes!
At veluti cuspis, navem quae dirigit alto,
Huc illuc agitata licet moveatur ab undis
Insidiisque sali, nunquam non respicit Arcton,.
Si semel altricis libaverit oscula Gemmae;
CAROLUS haud aliter, quascunque objecerit artes,
Quascunque induerit circum dederitque figuras,
Et gnaros tardare modos, peregrina Voluptas,
Ille VILHELMINAE solius respicit ora.
Haec videt in somnis, vigil haec noctuque diuque.
Circumdat gestatque sinu, nec pressius haeret
Ulla maritato vitis conjuncta corymbo
p.215
Quam Sponso sua Sponsa. Sed intervalla locorum
Quo distensa magis, magis invidiosa crepantur.
Haec igitur removenda mora est. Jamque extera linquens
Exteriora petit, semper proclivis in Arcton,
Dux, ut ibi propior praesensque fruatur amatae
Alloquio adspectuque Deae. Jamque orbe peracto
Temporis atrati, Domini redeunte Sacrati
Auspiciis Boreae facie meliore, nitorem
Exacturus adest noti jam nominis Hospes.
Dic, mea si Patria es, dic Hafnia conscia rerum
Istarum, dic summa Ducis, dic maxima Sponsae
Gaudia, Regali convivia festa paratu,
Mutatosque Deum commutatosque Dearum
Dic habitus. Seu Reginae Genitricis in Aula
Sponsus adest gremioque cupit deducere Matris
Desponsam, jam jamque suam; dic ora petentis.
Sive iterum reperit Regales inde penates
Hospitiique lares, Sponsamque a Matre petitam
Ad Regem Fratremque vehit, dic Hafnia ludos
Nomine ab Hospitii notos, jamque Hospitis ergo.
Instructos, dic et, Princeps ut, more sueto
Principibus solitoque joco, dum mutat amictus
Personamque, Ducem novit, non novit Amantem
Dissimulare, suo subito quin proditur igne.
Ne memores alios, quorum stas testis, aperti
Principis, Heroi sed qui sunt roboris, actus.
Sive tui perlustrat Eques munimina valli,
Et tantum miratur opus tam temporis arcto
Productum spatio, titulosque explorat amussim
Portarum fossaeque sinus, tectosque meatus
p.216
Lene fluentis aquae, et surgentia collibus altis
Et distincta legit pede propugnacula certo.
Sive tuas classes videt aequoreosque paratus;
Principis adventum longe resonante tonitru,
Qua globus excussus creber cum murmure pontum
Transilit altisono, tormentorumque boatu.
Sive Eques hastatus fervente in pulvere Circi
Versat equum, cursumque citat, volitatque citato
Ad medium, quem mox, sonitu clangente tubarum
Et populi plausum referente, intercipit orbem.
Sive Suburbanos gestit lustrare recessus,
Dum rapido Regis satagit vestigia cursu
Pone sequi, longe ventosque ferasque volatu
Praecelerans, Regique uni cessisse paratus.
Sive alias pandit mentisque et corporis artes,
Unde sui pateat Generis decus, altaque retro
Nobilitas, prisco merito et virtute recenti,
Et gemina sic laude virens et ubique decora.
Illa tace quaecunque tubas Mavortia poscunt
Ludicra majoresque sonos. Tu principe misso,
Hic Sponso Sponsaeque vaca. placet iste Dione
Qui Venerem levitate refert, risumque jocumque
Assimulat numerus, nescitque aptare cothurnos.
Praecipue amplexus memora, et refer oscula mille
Supremo finita vale, nondumque supremo
Quae finita vale; sed dein mandata sigillis
Literulisque et muneribus comitata decoris,
Tanta brevi spatio spatia evicere, suaeque,
A Domini absentis suavissima nuntia labris,
In Dominae crebro rediere manusque sinusque.
Dic et eum Galeata diem, quo Regis in aula,
p.217
Hinc fratrum illustri, Reginarumque Sororisque,
Una accumbentum circum stellante nitore,
Hinc Procerum et Comitum circumstipante corona
Atque omni famulante Aula, prandebat, et inde
Vota salutantum sponsa excipiebat, et Arcis
Totius lacrymas, suspirantesque voventum
Linquebat gemitus: cum Civibus ordine longo
Dispositis per utrumque latus, quacunque plateas
Transiret Regale Genus, tot pone sequentum
Tot praecedentum Procerum multo agmine ductis
Curribus, et turbis famulis comitata, per urbem
Regali mediam pilento invecta, videret
Undique Matronis Matronarumque refertas
Prole domus, domuumque imas partesque supremas
Cerneret innumeris spectantum undare catervis;
Ante oculos ipsum Regem Fratremque Ministrosque
Et Fratrum Comites alacresque, ad tympana pulsa
Clangentesque tubas, capita incessumque moventes
Alipedes, et quemque suo Sessore superbum.
Hic fuit ille dies, pluvio quo plurimus ore
Jupiter aetheriis iterum descendit ab astris,
Dia VILHELMINAE, Danaes oblitus, ut ora
Omine foecundo lustraret, caetera Magno
Intemerata Duci linquens, atque omnia Sponso
Commendans. Iter at reliquum thalamosque jugales
Conspersasque nuces, et taediferos Hymenaeos,
Et vacua epoto cava dolia nectare Nicri,
Heldelbergiacis fas sit celebrare Camenis.
p.218
(8)
Magnificum Patriae Academiae Rectorem
Illustre Totius. Literarii
Orbis Decus
D. THOMAM BARTHOLINUM
I dextro, mea Musa, gradu, pete prona Lycei
Rectorem Patrii Praesidiumque sui.
Hoc satis est, nam noscis Eum, quem Purpura cingit
Et quem, non primum nunc data, sceptra manent.
Tempus erit, cum Scripta viri memorabis et Acta.
Et quantum meritis Patria debet iis.
Et, sua si novit bona Patria, Patria tecum
Tota dabit mentis debita signa piae.
Nunc, quantum valeas, orna tua munera verbis,
Res tibi cum magno sed facilique Viro est.
Hoc et age, ut, postquam te non nihil esse putavit,
Deceptus nimio ne sit Amore tui.
Inde tibi gratare, nec unquam postea nesci,
Quid sit, non tanto displicuisse Viro.
adituro Atlantiadi suo
JOH. HOPNERUS.
p.219
(9)
ATLANTIADES
Serenissimi Danorum Norvegorum
Vandalorum Gothorumque Principis
Haeredis
FREDERICI
NATALIS
Primus in Octobri post decimum orbe dies
Festivos inter quosvis
Hominum Rerumque
Applausus et Strepitus
Celebratus
a
JOH: HOPNERO
Anno M.DC.LXXI.
Quo
Christiano Quinto Quinquennia Quinque peracta
Magna celebrati sibi Quinquennalia poscunt.
p.220
Quisvis ad Hafniacum, (namque haec commercia poscit
Dis sacranda dies) lassatis pondere bigis
Ruris opes foetusque Forum, vel merce vel aere
Inde domum rursus rediturus ditior, adfers;
Ut primum ad clausum, (nec enim munimina
portae
Miles adhuc pandit) propius perveneris Urbem.
Siste tuos gressus, et contrahe cautus habenas,
Ne, dum non, solitum micat undique et undique fulgur,
Et resonant Urbana alterno Valla tonitru
Regiaque altisono respondet murmure classis,
Forte tui bijugi perculsi aut lumine capti
Mox juga discutiant, laceratique impete facto,
Tale nihil, linquant, speranti, fragmina currus
Et maculent privo data publica gaudia damno.
Caetera securus, tua libera ad Aethera tolle
Lumina, et Arctoae Statorem supplice Gentis
Corde cole, ex toto diffundens pectore grates.
Audiit omnipotens coetu quae verba frequenti
Et prece solenni Septem trans astra Trionum
Missa, recluserunt summi penetralia Caeli.
Illa dies nam Fausta venit, quam Dania votis
Optavit toties, toties quoque Nerigon astris
Proxima Sidereo precibus deduxit olympo.
Illa dies, cujus similis Majoribus ulla
Non visa ex illo quo primum tempore Dani
Conditor Imperii regnandi sumsit habenas.
Illa dies nunc instat, et illud nobile nomen
Quod patrios olim signabit murice Fastos,
Immistosque sui, Festis, Natalis, Avitis
Regali roseaque nota decorabit honores.
p.221
Ne mirere suis subductis ipsa quod astris
Aethra laboranti similis modo cernitur, haec est
Causa rei; quod Hyperborei dum parturit Orbis
Regina, ingenti simul effingatur Alumno
Coelesti nisu Secli melioris Origo,
Quae, splendens melioris amor dum gignitur Orbis,
Quicquid adhuc superesse Chaus queat, omne repellat.
Ergo, ubi vitali donandas ocius aura
Enixa est famulas Natura puerpera vires,
Mox nitidum adspicies patefacto limine coelum,
Et simul urbani reserato omni objice claustri,
Ipsum spectabis roseae majore decorum
Luce salutiferum pompae procedere Phoebum.
Interea exsultans bona mecum verba profare,
Mensibus exactis Princeps dum nascitur infans,
Spes ingens Patriae, Magnum Patris Incrementum.
Nascere parve puer [puex ed.]: Suboles optata Parentum
Nascere parve puer: Gemini lux altera Regni
Nascere Dux Patriae, Patriae dum nasceris Haeres,
Et Princeps audi quam primum audiris, et illum
Ore refer, quocum profers gratissimus ortus!
Ipse olim qui Phoebus eris, dextraque jugales
Felici Moderator ages, nunc alter ab ipso
Disce potestatis merita et Majoris honores.
Nascere parve puer, quo cum Genitricis in alvo
Crescente, Arctoae creverunt munera terrae,
Et foeta innumeras produxit Copia dotes
Quas secum in sua tecta Ceres cellasque recepit.
Nascere et ut quondam Genitor tuus auxit amorem
Veris, ut ad votum Patriae contingeret Aestas,
Sic ortus comitansque tuos Autumnus, et anni
Dimidium reliqui certet duxisse secundum, E
p.222
Et placidas hiemes, et tempestate carentes;
Totus ut Annus eat nulla non parte beatus
Nascere parve puer, qui si quis computet illos
Qui te certarunt perfectum reddere menses,
Ipse novi Secli et Donum memoraberis Anni.
Nascere parve puer. Quis eo processerit audax,
Ut neget in Magni Divino Nomine Patris
Numen inesse tui? Num quis felicius unquam
Auspiciove pari Patribus Populoque Quirini
Pacificus sua templa Deus reseravit? Honores
Anne tuae merito poterit superasse videri,
Jane, potestatis, sua dum sacraria pandit,
CHRISTIANUS, reddatque suos ut Pace beatos,
Te Pacis, FREDERICE, creat memorabile Nomen,
Et pignus coeleste parat, quo tuta procellas
Patria surgentes primo prosternat in ortu?
Quid prisci jactant adeo cunabula Divum
Atque fidem referunt vix invenientia Vates
Quin volvant huc, quicquid avet finxisse Vetustas
Cum Jove nascentes Fluvios, cum lumine Phoebi
Exorto auratam Delum, Bacchoque Paternum
Cum rumpente femur rutilantem protinus Hermum,
Et quicquid Superum mirandos efficit ortus,
Heroum aut genesin secernit origine plebis:
Cuncta tamen, FREDERICE, tuae concedere vitae
Principio, debentque uni tibi linquere palmam.
Ecquis enim dubitet, Nascentem ut prona benigno
Te excepit Natura sinu, modo noverit, ut te
Insolitis foecunda bonis adfecerit alvo
Matris adhuc clausum, nec dum orbis luce fruentem?
Vix cutis induerat perlucida tegmina corpus
p.223
Molle tuum, teneroque suas velamine partes
Cinxerat, inque utero sese Genitricis adesse
Signa levi motu dederat; jamque ipse Tonanti
sic resupinarat dilectus Aquarius urnam,
Nectareosque manu nitida diffuderat imbres;
Sic sua, conjuncta fulgentes luce, Gemelli
Pergrata fuerant moderati frigora Pisces
Temperie, pluviasque hiemis glaciemque supremam;
Ut simul Herculeo firmatas robore venas
Lene tuas currens aleret non noxius Humor:
Ecce novos Aries Phoebo Phrixeus honores
Pandit, et indulget splendentia vellera Veri;
Quem nitida insequitur Major dum Victima fronte,
Omniparens adsurgit Humus, similemque serenae
Conjugis aetherii gaudet sumsisse figuram.
Mox Gemini fratres, nimbos pellentia coelo
Sidera; praemonstrant communia gaudia Fratrum
Hinc Patris, hinc Patrui, subolem exceptura, Paterna
Ora relaturam pacataque Nomina Avorum.
Et jam quinque tui Menses feliciter Orbis
Impleras, Auguste puer, subito ecce Mariti
Omnipotens Germana sui, dum tensa rubescunt
Igne sed innocuo Lernaei brachia Cancri
Immemor Alcidae, melioris praescia dextrae,
Cumque suo nunc orbe videns augescere tanta
Quae totum implerent Borealem protinus orbem
Lumina, Purpurei sic pandit limina Mensis,
Ut nisi quod Regale foret, nil cerneret Arctos;
Et secum tacite: Quin Dani haec tempora Fasti
Semideo Clauso non jure minore dicabunt
Quam quondam haec eadem Fidio sacrata dederunt
Romulei. Iamque illa instat, sex Solibus actis
p.224
Septeno insignis numero, Lux alma, Reversa
Quae menti delubra refert. haec prospera Genti
Reddet Hyperboreae, finito in tempore luctu
Funere ab Augusto, sensusque animosque Viriles,
Quicquid et atra dies, et inexorabile Divae
Impediit Fatalis opus; Fortunaque Mensis
Quae partem haud minimam Melior sibi vendicat hujus
Accedet votis Populi coeptisque secundas
Adferet immutata auras. rata Lucifer ortu
Dicta Deae roseo reddebat, et inde secutus
Ore nitens omni Titan sine Nube sereno.
Tunc vero ingenti perfusa est summa Dearum
Laetitia, cum rore tuus coeleste madescens
Et modo Regali, Genitor vestitus amictu.
Reginae Matrique tuae, FREDERICE, coronam
Obvius imposuit, diadematusque beatam
Esse una jussit. Cui, quod tibi, contigit ante
Infanti, Puer alme, decus, Genitricis in alvo
Tectus ut exciperet Patre imponente tiaram?
Talis odoriferum, quacunque incedit, Apollo
Purpureus cupidae Telluri instillat olivum
Atque, ubi procedens vires indulsit opimas,
Mox Sacer attactus cuncta immortalia reddit
Attactus Phrygii superans miracula Regis.
Talis et excelsi Conjux pulcherrima Coeli.
Divino aeterni succo donata Mariti
Et late fulgente comas redimita Corona
Vesta domos refovet, Servatrix Maxima, Divum.
Sic Genitor, FRIDERICE, tuus, sic Optima Mater,
Sic utriusque una studium solenne parabat,
Et Domus et Tellus, qua Patria posset et Arctos
Cimbrica perpetuo viridi florere, juventam.
p.225
Viderat hoc Juno, et, faustu, quod contigit, Omen
Cedat, ait, dignosque rei crescentia fructus
Ipsius excipiant Gemini fastigia Regni
Continuum a propriis Dominis sumtura vigorem!
Ista quidem Regina Deum. mox omne, Tonantis,
Concilium, ad nutum, firmaverat omnia plausu.
Estis Jo Superi! nec enim praesagia fallunt
Vestra, nec a vestro discedunt Fila Sororum
Decreto, aeterno quodcunque adamante notatum est.
vidimus, et Divi, certissima tempore ab illo
Signa potestatis vestrae; patefactaque coelo
Assidue precibus sonuerunt templa profusis:
Nec nostra in ventos abierunt vota, sed astra
Astra super Superum tetigere altissima sensus.
Interea reliquos duxerunt prospera cursu
Signa pari Menses: Juba nec crispata Leonis
Flammiferi radiis surgentes laesit aristas:
Nec gravidae telluris opes et culmina frugum
Igne Dea incertae facies torrente perussit:
Cuncta sed ad votum fulserunt fausta Coloni,
Donec et in cellas et in horrea Ruris amator
Iret agens, Autumne, tuam, ditissime, messem.
Tu mihi nunc, Auguste, refer gratissime Mensum
Cunctorum, tu namque Spei, tu namque salutis
Sacra soles aperire, refer gratissime solem,
Celsa triumphali quo sedit AMALIA, curru,
Utque duplex praefert nomen celebranda Virago,
Pallada vestitu, Jovis at foecunda Maritam
Caetera praesentans Populo, talemque tuentum
Vultibus exhibuit se unam Regina videndam,
Qualis de cunctis formari posset imago,
Si Junonis apex, Veneris decor, arma Minervae,
p.226
Donaque quae reliquis cessit Natura Deabus,
Ante quidem sejuncta, uni collecta darentur:
Talis in aurato cum spectatissima curru
Propositum CHARLOTTA sedens certamen iniret,
Quod viridis Rex ipse sui pro laude coloris
Jusserat institui; qua dexteritate gerebat
Ipsa manus, oculosque et quam vibraverat hastam,
Impete cum bijugum volucri raperetur ad illum
Quem subito in summa referebat cuspide Victrix
Orbiculum, et quamvis superaret Amazona gestu?
At quis erat, FREDERICE, tibi, tunc Sarcina Matris
Haud onerosa tuae, quis erat tibi, Parvule, sensus,
Tympana te quoties inter sonitusque tubarum
Inter et assiduo spectacla frementia plausu,
Pulverea fervente via, cursuque citato
Et nunquam titubante, sinu Genitricis in ipso
Gaudentem ad crebram veheret Victoria palmam?
Tunc aliquis, vulgo sed plus catus: adspice, dixit,
Quam bene praeludunt venturis cuncta triumphis,
Quos Patris auspicio, veneranda sub ora Parentum,
In viridi quondam Patriae Dux ille Juventae
Flore aget aetatis, cujus nunc fingitur aetas,
Prima sed incipiet Fastis signanda, prius quam
Orbe bis exacto repararit cornua Phoebe.
Dixit; et, elapsis aliquot post solibus, illa
Augurium asseruit majus praesagia Vatis,
Commeruitque fidem. quis enim non mente reposta
Illa tenet memori, medio quae plurima turba
Intuita est ostenta die: cum murmure multo
Hafniacae circum strepitans exercitus arcis,
Fortunatum examen Apum, fastigia, dotes
p.227
Principis Arctoi praesignificaret, ovansque
Mella, salutiferum teneris Heroibus omen;
Mella Jovi quondam data nutrimenta sub Ida
Monte, brevi orturo posset jam velle videri
Apportasse Jovis celsa de stirpe Puello?
Jamque tibi faustis avibus cursuque secundo
Absque mora tempus reliquum, FREDERICE, fluebat
Quod tibi degendum Matris restabat in alvo;
Jamque Jovis jussu Fatalia vellera Lance
Phoebus inaurata libraverat, unde Sorores
Fila tuae jamjam traherent prosperrima lucis:
En procedit jo! dextram impositurus opellae
Coelesti extremam, summumque October honorem:
Caesaris October nomen qui triste recusat,
(: Nomen et Heroo quod non fas tangere metro,
Et vix illustris recipit gens Flavia gestis:)
Hic nomen, FREDERICE, tuum complectitur ultro:
Primaque ab undecima stat nocte Aurora parata
Ut Matrem, Puer alme, tuam queat alma levatam
Regali Partu, madido ipsa levata cubili
More prius solito, totum cantare per orbem.
Prodi parve Puer. Prodi puer optime, prodi.
Favit jo! Lucina: et prodit Regius infans.
Salve parve Puer. Salve Puer Optime. Salve.
Salve Auguste Puer. Pueris cynosura coaevis.
Arctoae Exemplarque aulae Princepsque Juventae.
Salve utriusque tui verissima imago Parentis,
En tibi sunt praesto, quaecunque objecta beare
Grata tuos poterunt vario certamine sensus,
Et partes mulcere omnes. Tu namque rubenti
Quam primum ex utero dimitteris, ecce Dearum
p.228
Exciperis gremio, roseisque illaberis ulnis,
Et, nisi purpureo, non ullo tangeris artu.
Mox Pater accepto, meritas praefatus Olympo
Pro dono Aetherio grates, dat Nomen Avitum,
Quaque licet, speciem sibi reddit et ora Parentis.
Quocunque adspicias, oculos Coeleste moratur
Atque tuum, FREDERICE, Genus. Stat utrinque parata
Quam noscas aviam. SOPHIAE gerit utraque nomen.
Scilicet, ut, Diae quae sunt tibi semina vitae
Sint quoque virtutis; dumque altera porrigit haustus
Nectaris Aetherii, tibi porrigat altera Morum
Ambrosiam, nullaque sua SAPIENTIA spectet
In primo introitu lucis te parte carentem.
Naribus at sua tura tuis dat Prima Dearum
Regalis Pietas. haec dum quo jure Deorum
Sacra colas, vitaeque tuae venerere Satores,
Rite aperit; non grata minus volat altera nubes
Urbis ab Hafniacae rutilo progressa fragore
Civilique accensa manu, clangore tubarum,
Templorum et sonitu alterno comitante volantem.
Iste fragor, Puer alme, tuas dum personat aures,
Et studium Patriae et Patris testatur amorem,
Illa quidem, veterum nisi sint mera somnia Vatum,
Illa Jovi quondam fuerant exordia vitae:
Haud tamen omnimodis. Nulla tu namque Dearum,
Nasceris invita, nullo ringente Deorum,
Ast ope communi cunctorum, et utrinque parata.
Salve Auguste puer. Salve puer Optime Salve.
Hinc Patruus salvere jubet. Stat Avunculus illinc
Haec eadem ingeminans. Amitae nec omittitur inter
Adstantes optans omnem vox fausta salutem.
p.229
Illa quidem referens una plus dote Minervam
Virgo, laboratos Divino pectine cinctus,
Atque illo netos auro, quo splendida promto
Lance Jovis Lachesis ducit tibi Tempora vitae,
Porrigit. hos habitant Veneri quae cingula quondam
Finxerunt Charites, partesque amicire tenellas,
Accelerant FREDERICE, tuas, et corporis artus.
Mox aderunt Proceres, Equitumque novissimus Ordo,
Ordo tua sumens radios ab origine primos,
Palladii Antiqui, Crucis, hic sanctissima signa
Palladio ostentare novo, tibi gestiet, inde ut
Prima tuae ducas tibi fundamenta salutis,
Unde salus olim Patrii certissima Regni
Contigit, hostili late occumbente paratu.
Jamque Deum interpres, sumtis Cyllenius alis,
Huic sacer est hic ipse dies nec charior alter,
Spargit Atlantiades totum festiva per orbem
Gaudia Regalisque domus disseminat Auctus;
Utque magis possit celeri properare volatu,
Ipse citis Boreas agiles accommodat alis
Submittitque leves pennis stridentibus auras.
Et merito. quis enim Borea felicior omni
Ventorum ex numero? Boreas fumantis amomi
Et super impositi Divum Aris turis acervi
Participes gestit bene olenti flamine Fratres
Reddere, et occursu grato inspirare remotis
Ignibus e festis surgentia munera Ventis:
Excipiunt illata, et qui hinc adsurgit Eous
Eurus, et opposita Zephyrus qui regnat in ora,
Et medius quicunque capit bona sibila mitis
Germani, placidisque una gratantur eunti
p.230
Auspiciis. Jamque omnis jo! sonat Angulus Orbis,
Omnis IO FREDERICE! sonat, tantique Parenti
Infantis, CHRISTIANE, tibi sua vota remittit.
Coelicolae ast ipsi, queis illa patentque placentque,
Natalem, Puer alme, tuum quibus ilicet ornent.
Unanimes sua dona parant. Te bellica virtus
Gradivo donante teget; tibi Robur et Aetas
Quaeque potestatis currus armare Tonantis
Vvis solet, a Superum Rectore dabuntur. Apollo
Ingenium, docilemque animum, lumenque per omnes
Regnandique artes arcanaque quaeque Regentum
Concedet penetrare valens. Nullusque Deorum
Digna tuo Genio non promptus munera mittet.
Jamque tuos Castor votis amplectitur annos,
Ut tibi percupido gyros praemonstret Equestres,
Quaeque decent Regem rigidi praeludia Martis.
Ante alios omnes exempla domestica magnus
Praebebit tibi crebra Parens. Dabit ille regendae
Ipse tibi praecepta, dedit qui exordia, vitae.
Dumque alius dispersa foris tibi semina quaerit
Tu disces collecta domi. Seu Bellica mavis
Argumenta, tubasque, atque exornata trophaeis
Limina, seu placidae gratissima Symbola Pacis;
Cuncta tuis oculis imitanda tuendaque Virtus
Objiciet cognata tibi, Dis cognita Virtus.
At tu, quae pridem caput inter nubila profers
Hafnia, quem toties merito servata vocasti
Majori nunc jure voca, gratata, Parentem.
Quis neget? Est Gestis Superum contermina Virtus,
Pro Patria voluisse mori vitaque Parentum,
Et Gentes servasse duas. Hinc Civica quanquam
Praemia jam dudum rutilant, tamen hisce supersunt.
p.231
Majora. haec nunquam benefacta Oblivio nube
Ulla sua tanget. Divos nam reddere ademtos,
Et fati invidiae cedentia Numina terris
Restituisse suis, Orbique ostendere, Reges
Cimbrorum non posse mori; sunt gesta perenni
Non nisi Coelicolum manibus pensanda Corona.
Hafnia, ne tantos actus patiare sileri,
Et, vel me praeeunte licet non passibus aequis,
Laetitiae des signa tuae. Ne portio nulla
Sim tibi, jam postquam Dio praelustris Alumno
Contingis Superum cognato vertice sedes.
Nec Genius tuus ipse negat, licet ille Maronis
Jure tubam poscat Natalis, cujus adorat
Pone sequens par luce sua cunabula Vates;
Non Genius tamen ille tuus, data tura minoris
Despicit, aut renuit, dum sint pia, munera, turbae.
Sume triumphales iterum, mea Patria, Vestes
Sume refulgentes hostili sanguine cinctus
Et lauris redimita comas, te confer ad Aulam
Unde novi totam radii sparguntur in Urbem.
En tibi quem possis Genium praeferre Deorum
Natali cuicunque loco. reptabere Alumno,
Tu modo sparge rosas, qualem nec tangere Delus,
Nec potuit, toties licet effert, Creta Tonantem
Et studet Arcadiae magnum subducere Partum.
Hinc, tibi quos Eos transmisit Danica odores,
Et quae multa tuae sudarunt succina Fossae,
Collige, et impositis, praesagae munere Terrae,
His, aras accende Deum; demissaque coelo
Coelicolis accepta refer. Jam rure receptos
Caede Boves. haec digna dies cui tota sacrentur
Armenta et quot non numerasset Bucera Pastor
Thessalicus, pluresque olim quam Divitis unquam
Japetionidae tondebant pascua late
p.232
Tensa, Greges. Jam quae vigiles Capitolia quondam
Servarunt volucres, Vigili convivia donent;
Sat Civis perspecta tui est, nec egena volucris,
Excubiis adsueta, Fides, tu Fercula Festo
Digna parae, cumulosque dapum. Quin spumet Iacchus.
Namque decent pleni Jovis incunabula rivi,
Aridaque Arcadiae jucundis Prata fluentis,
Ut placeant, mergenda, Deo, percussaque eburno
Enixae montana Rheae fundamina sceptro
Omina praebebunt tenero foecunda Tonanti.
Et mox Fama feret totam pennata per Urbem,
Inde Metalliferas late exundasse cavernas
Viscera proclivis qua Nerigon infima spectat
Inde cavam festis colluxisse ignibus Heclam
Qua veteris secli superat miracula Thule:
Danica jam nimiae dirumpunt horrea messes.
(10)
XAPISTHPION
Augustissimo Regi
CHRISTIANO QUINTO
Ex itinere Cimbrico reduci.
1672.
Pande tuos Urbs Celsa aditus, quasque explicat amplo
Flora sinu tot Veris opes, per compita, vicos,
p.233
Augustum quacunque suam via ducit ad Aulam.
Eja agili consperge manu. quin plausibus Aethram,
Thure focos, festisque vias concentibus imple,
Atque suo dignos Domino tua pulpita late
Fac certent resonare modos, votivaque gestis
Plectra pari movisse lyra: Vice rite Parentis
Defungens redit ille tuus, redit, Hafnia, Stator,
Optatumque absolvit iter venerabile Regni
Sidus, Hyperborei Magnusque Salutifer Orbis.
Ipse suos vegeto Titan molimine cursus
Dum peragit, Juvenis stupet aemulus ore quadrigas
Principis, et tanto submittens lumina Regi,
Sic vinci se posse cupit, moderamine uterque
Dum satagit fausto, non intolerabilis orbi
Luce licet gemina, gratum certamen inire,
Quis melior terris valeat reparasse decorem,
Humanumque situ Genus absolvisse vieto.
Ergo habeat sibi Persa suas Oriensque latebras.
Per quas subductus Populi languescit ocellis
Atque gravi Assyriae discit torpere veterno
Majestatis apex, privo dum pariete clausus
Foemineas inter solum lucere cathedras
Novit et angustis radios adstringere claustris.
Non manet Aetherias Superum haec sententia Mentes.
Desertum incertis ut linquant casibus orbem
Humanumque Genus; quorum mortalia poenis,
Si subjecta forent, furerent sine lege modoque
Atque in se ruerent tererentque Elementa gementem
Et demum aeterna tegerent caligine mundum.
p.234
Non ita non Pastor, nisi sit malesanus et ultro
Interitum Gregis ipse sui protrudere tentat,
Fungitur officio. Soli si fidat opellae,
Cui res ampla subest, alienae, sentiet ante,
Cernere quam sero sapiens incoeperit, illas
Quas regimen nequeat Servile rependere noxas.
Scilicet et vitulis et lac subducier agnis.
Hinc morbum vexare pecus Dextram inde rapacem.
Jamque suis nuper turgentia pondera ramis
Non gremium petiisse suum. jam vitibus uvas
Non sibi sat fida decerptas, dolia cellasque
Implevisse aliena, manu. jamque horrea rumpi
Fruge externa sua; paleamque sibi esse relictam.
Talia quisquis avet subterfugisse peculi
Damna sui, non hic fugiat tardetve sagaci
Metiri adspectu quae dein sine lite tenebit.
Sic neque furtivis audebunt horrea Mures
Aut, sibi non coeci, complere cubilia talpae
Astute occultata bonis; nec inania culpa
Infidae stabula alta manus vacuasse feretur
Aut lupus aut Serpens, aut noxius ungue volucris
Et quidquid solet esse rapax: Sed ovilia longe
Densior extendet soboles, majoraque pressis
Sub Domini intuitu lactis manantia mammis
Ubertim implebunt spumantes lumina mulctras.
At quis eum laudet si quem torpedo Magistrum
Et tantus tenet usque sopor, modo fluctibus alnum
Ut quam committet, vilis committere nautae
Contentus studio, non carbasa vela sinumque
Et latus et fundum et quidquid servare carinam
Sufficiat, curet, nec ubi jam ventus in altum
Evocat, et terrae portusque urbesque recedunt
Et vastum navem aequor habet, nec, ut aura secundet
p.235
Commutetve vices, nec, ut uncta male ante Carina
Contrahat aut laxet rimas pontive resistat,
Concedatve minis nec ut inde vel inde petatur
Viteturve maris scopulus vertexve profundi,
Sollicitus, curas quasvis dimittat et artes
E manibus deses, vel ei rellinquat habenas
Qui rudis alterius spernit flexisse carinam.
Anne hic exitium quaeritque subitque profanus
Sponte suum, immeritoque Deos accusat et undas?
Anne, ubi nox et hiems tonitruque et aquosus Orion
Insurgunt, rapiuntque diem coelumque recondunt,
Se videat cuivis vendi toleretque Charybdi?
Jam quis eum frugi dignetur nomine Patris;
Cui genitos ingens est exposuisse voluptas,
Cui desolatos est deseruisse Penates
Ludus, et, hinc Superum, Naturae hinc temnere leges,
Quas etiam servent, rationis egentia quamvis
Nec nisi ducta vago coecoque animalia motu.
Quos tandem hic, Dirae jam percutiente flagello,
Quos, ubi res angusta ferit, curvaeque Senectae
Urget hiems, ubi membra Tremor Maciesque Rigorque
Officio fungi prohibent, vinctumque triumphans
Morbus agit, quos inveniet, queis sidat, Amicos
Qui sprevit fidisse suis? quos ille vocare
Ausit in auxilium propriae qui proditor Aulae?
Tunc, cujus Faber ipse fuit, Sors improba, et illa,
Viribus intentis ultro quam accivit, Egestas
Ludibrio exponent populi vulgique cachinnis,
Traductumque per ora hominum sannasque Jocosque
Omnimodis miserum, nullo miserante, tenebunt.
p.236
O maneant meliora animos consulta Potentum!
Et pereat potius Genus exitiale, salutem
Regnorum quodcunque studet subducere curis,
Mentibus et foetus spurios supponere Regum,
Quam perimat Terrae Dominos lethale venenum
Et pateant diris adeo Serpentibus Aulae!
Notum est, in cunis ipsis gestata Potestas
Regia quid valeat. Majestatisque tenellae
Non temnendus honos Populi patefactus ocellis
Pectoribus quantos infigat et augeat altis
Non exstirpandos stimulos. Patet illud Amoris
Fortius innumero bellatorum agmine Castrum,
Quod fovet unanimes interni corporis artus
Externosque arcet motus a limite Regni;,
Scilicet egregii, maneat quem summa Potestas,
Alloquium adspectusque Ducis. Satis illa superque
Fulget in historiis, et quovis notior exstat
Palladio, toties quae compressitque rebelles,
Submovitque reos, animosque labantibus inde
Subdidit, hinc ultro cursum currentibus auxit,
Opportuna sui frons et praesentia Regis.
Talibus exemplis cum sit veneranda Vetustas
Plena, quis invisos velit his praeferre recessus
Otiaque infestis magis evitanda colubris.
Nos facile hic, aliae quae jactant maxima Gentes,
Linquimus, et potius vel in ipso limine Fasti
Nomina quae laudant Regum veneramur Aviti.
Nondum torpet enim, nec adhuc defessa remittit
Officium Skioldi nulli subducta roganti
Et cuivis expansa manus; tamque ampla, benignae
Virtutis Geniique sui testata decores,
Rite premunt Succedentum vestigia gressus.
p.237
Te Patriae, o Auguste, Gubernatorque, Parensque,
Et Deus, et Pastor, seu quicquid convenit amplae,
Quam. late Aetherii CHRISTIANUS Nominis imples,
Mensurae, dum Vernus agit vigor ille Juventae,
Qui per inexhaustum nescit flaccescere motum,
Quis potis est celebrare satis? Tu, ne qua Maleae
Aut rabies Scyllaea voret, bene prospicis, orbem,
Ereptamque feris monstrorum faucibus alnum
In fida statione locas. Tu Numinis instar
Non modo pacatos cupidis offerre rogatus
Et placidos vultus, sed et indulgere benignam,
Supra quam poscatur, opem. Tu Castore majus
Et Fratre Oebalio, quoties in vota vocaris
Annuere et proferre jubar. Tu visere tractus
Imperii quoscunque tui, munimina, portus,
Litora, rura, urbes, ipsosque invisere Cives
Privatosque Lares, humilesque subire Penates
Et simul exaudire preces. Tu forte Colonum
Si grave presset onus, subito erexisse ferentem,
Atque ita mox Pacis moderari et pondera Belli
Nullius ut Lassata jugo aut labet obruta cervix.
Huc quoque, dum fortis jam tractat Miles aratrum,
Inque vicem dum cultor agri rotet arma lacertus,
Quod gemino induret manus adsuefacta labore,
Pertinet, et binas eadem quod calleat artes
Queis quondam inconcussa stetit totiesque triumpho
Roma peregrinis acto caput intulit astris.
Omnia sic ductu sic non absente reguntur
Auspicio CHRISTIANE tuo; nec, ut impleat annum,
Orbe licet Titan in utroque affulgeat Orbi,
Se tamen arctato vult circumscribere gyro,
p.238
Ulterius sed tendere avet, perque omne meatu
Discupit haud lasso Signum Coeleste vagari.
Sic, licet, Hafniacam cum clementissimus Arcem
Rector habes, radii reliquas spargantur in oras
Inde tui, cunctisque suum decus explicet Aula,
Non sedes tamen una capit vel continet illum
Fructiferum cunctis satagis quem pergere cursum:
Jamque forus moliris iter, non quale Neronis
Illud erat Tiberi, sua cum procul ora sequentem
Rejiceret Populum, Capreas quaerentis et umbram
Qua tegeret mentis tot dissimulata profanae
Hactenus, at deinceps una fera monstra latebris
Eruptura suis; nec Cajus quale peregit,
(Cui dedit in castris Caligae cognomina Miles)
Aeterna ingentis daret ut vestigia luxus
Urbibus excita late sibi plebe viarum
Pulvereum verrente situm; sed quale Vetustas
Docta Poetarum venienti fingit Amori
Tunc ubi, jam longe Squalore Metuque fugatis,
Qua vehitur, decore ipse suo laetatur, et una
Attrahit arcano mortalia pectora vinclo.
Nuper enim, cupidum cum se proferret ad Albim
Splendor, inoccidua decorans sua climata luce,
Regius, et quantum fudit, CHRISTIANE, nitorem
Ipsa sinu Mater, cunctarum Maxima rerum!
Sive quod exortum, postquam sic jussit Aprilis
Cui sacer ille Dies, voluit celebrare Tui, Rex,
Natalis, venerande, jubar; seu, Vere canistros.
Narcissis violisque et purpureis Hyacinthis
Et reliquo Pratique Hortique implente paratu
Excitos cinxit vario, sua Numina, flore
Ornavitque Deos, vultumque effinxit ad illum
p.239
Cujus ab arbitrio viridantique ore Juventae
Cunctorum demissa Salus tot spirat odores,
Ut digno exciperet Dominum sua Regna tuentem
Lustrantemque choro: quid enim non illa meretur
Quae duo Regna fovet Genii Coelestis Imago?
Praesentisque Dei nullos mentita colores
Effigies, quid non decoris? non Numinis adfert?
Cimbria summorum Genitrix fortisima Regum
Quo quondam hunc ipsum, Cybele par Mater, Alumnum
Fovisti cultu gremii, nunc excipe Regem
Et Dominum devota tuum: simul adspice Florem
Cui victas dare prisca manus non Roma negaret,
Adspice, cui vellent Marii cessisse, Juventam;
Cujus et in fulvo vultus simulacra metallo
Ante tui coluere Lares, jam cerne micantes
Te coram radios, Majestatemque, reclivi
Culmine dum tua tecta subit privosque Penates
Elevat attactu, merito venerare profatu.
Fallor? an ipse Parens Zephyrus, Regale Minister
Et comes hoc sectatus iter qui laeta benigno
Prata pererravit circumfuditque meatu,
Veris adest, cantusque refert quibus omne Volucrum
Gavisum est certare genus, qua vidit euntem
Cunctaque praesenti moderantem Numine Regem?
Tunc ubi foecundae dispergens semina terrae
Cultor agri, longe solito jam certior Augur
Omina concepit suetis majoraque vota;
Et, veluti Delphos cum praesens lustrat Apollo,
Mox horrore Sacro Silvaeque Amnesque replentur,
Certaque dant ipsae doctae praesagia Rupes,
p.240
Adflatu propiore Dei sic percitus ille
Inter Agri curas, menses et totius Anni
Arsit inoffensum Vates praedicere cursum,
Arboribusque satisque ferax promittere cornu.
Felix quae frueris tam fausto, Cimbria, Phoebo!
O tibi perpetuum, sola haec nam vota supersunt,
Praesit et, occiduo dum non lavat astra profundo
Arctos, et excelso, quos Nerigos incolit, alti
Aethera non cessant pertingere culmine montes,
Dumque tua adlambens non litora deserit illa
Maxima quae Danos amplectitur aequoreTethys,
Non tibi, non Boreae, CHRISTIANI, et origine ab illa
Sanguinis orturi Regalis copia desit!
(11)
PROPEMPTICON
Reverendissimo Clarissimoque Viro
DN. J. PICARTO
Relicta Hafnia
Post ibi impensam Astronomicis, in
iisque novissimi Cometae, observationibus
hiemem Lutetiam
revertenti.
1672.
Dique Deaeque omnes, quibus est pelagique solique
Temperiem curare labos, atque aeris alti
p.241
Jam cohibere minas, jam dilatare frementum
Ventorum rabiem, conspirantumque procellas:
Si vos thura movent, Pietas nec nomen inane est,
Huc promtas adhibete manus, vicibusque parati
Concordes certare statis, conferte secundas,
Quantis quisque valet, placido moderamine vires.
Scilicet, Arctoas Patriis commutet ut oras,
Et jubeat Boream septemque valere Triones,
Ille plagis coeli vobisque vacare PICARTUS
Suetus, Hyperborei post tergum climata Regni
Linquit, et Hafniacas sensim decrescere cernit,
Non semel ante suo superatas lumine, turres.
Hoc faustum procedat iter? satis ampla favendi
Materies et causa data est. ostendite tandem,
Quid bene de vobis possint sperare merentes.
Sic, caput hoc postquam digne servastis Amici,
Rite Parisiaci vestris altaria flammis
Collucere Lares videant, permistaque votis
Munera partiri nitidos sine fine vapores!
Tu quoque, qui profugis intercipis otia Musis,
Qui cum vere novo venturis tristior annis
Per mare telluremque et littora nuncius erras,
Europamque omnem fatalibus induis armis,
Miles habe tua tela tibi. Cui mitis Orion,
At coeli pars quanta! studet; cui parcere Mavors.
Ipse cupit; cui sponte favens Tritonia Pallas
Commodat insignem, sibi quam praetendat, olivam;
Denique, cui si sancta potest quid gratia Regum,
Principis Arctoi radiante adamante notatum
Nomen, inocciduaeque nitens lux alma coronae.
Pectora condecorat, sortemque avertit iniquam,
Ne noceas, periture, cave. Non ille Sinonis
p.242
Infensos in corde dolos, technasve volutat
Quis sibi fidentes studeat perrumpere muros.
Fallaci non ille sinu laesura recondit
Incautos mandata Ducum. Non ille, Magistro
Arte Syracosio licet haud coeleste secundus,
Pro patria haud vetito satagit pollentior astu
Marcelli lusisse minas. procul horrida leni
Ingenio sunt bella Viri. procul arma rigorque
Quidquid et insonti resecat commercia mundo.
Si tamen, unde et quo? solito de more requiras,
Advenit ex istis Hospes venerabilis oris,
Quas sibi natales habuit de Gente Brahea
Caelicolis ipsis pridem peramabile Sidus.
Causa viae, non illa lucri vesana libido,
Haud sine naufragio toties quae cogit avaros
Astra quidem peregrina sequi, sed saepe profanam
Figere humi totam luteo cum corpore mentem.
Longe alia excelsos ad se rapit ignea Virtus
Sustentatque animos et tollit ad astra capaces,
Haec quae Pythagoram olim Diumque Platona,
Hisque pares alios Heroas linquere glebam
Compulerat Patriam, praeclara cupido sciendi.
Hic Coeli indefessus amor, hic ardor Olympi,
Gemma velut tacito suevit Magnetica nisu,
Ad radios cognata suos praecordia traxit.
Si dubites, nostris firmaverit Hafnia dictis,
Testis ad indubitata, fidem: nec conscia rerum
Atque ibi Doctorum coram transacta Lyceo
Ipsa tacebit Hiems, quoties sua frigora temsit,
Posset ut Aetheriis pernox recalescere flammis,
Qualis et astriferum gaudet Jovis armiger axem
Et Superum tentare vias, sic lumine dio
Sidereos propius radios haurire, facesque
Seu totum per inane vagas seu denique fixas,
p.243
Ingenio fervente sequi, studiove morari.
At quoties curis intentum Phosphorus istis
Repperit, et quoties iterum ad majora paratum
Hesperus offendit molimina, et occiduus Sol,
Illaque Tychoni quondam gratissima sedes,
Jam vero Uranie postquam relliquit inanem
Cui nimium quantum vultus mutatus, Huena
Ad sua vix prisci ruta caesa relicta decoris
Instar Abydeni vidit contendere Amantis,
Constabit melius, cum magna Lutecia civem
Ceperit amplexu reducem, reducisque labores,
Et vigiles noctes subductaque tempora Somno,
Aeterna et nunquam peritura luce bearit.
Tunc properae inque vices concedent dulcibus horae
Colloquiis hinc inde satis; seu forte Satelles
Ipse jovis milesque Poli lustratus utrique
Praebuerit parti doctis sermonibus ansam;
Sive animo steterit Divino haud vana futuri
Aethere ab insolito deducere pondera belli.
Dumque itae Primores Druidas, clarosque Penates
Regalis triplicisque Arcis, Sociosque suorum
Sacrorum Mystasque Aethrae, velut alter Achoreus,
Non tantum Patrias sed qui tamen hauserit auras
Sole sub externo sibi visa notataque, mente
Edoceat memori cupidos miracula rerum,
Detineatque lubens vario sermone volentes;
Hinc aliquis, faciles dederint cui carmina Musae,
Votivo Magni reditum celebrare PICARTI
Gestiet, et Socium studiorum extollere plectro.
Ut veniat tam fausta dies, jungatque locorum
Longo intervallo jam nunc dirimente remotos,
Si sapis, o Miles, tantum violare caveto,
Per se equidem placidum, sed si commoveris iram,
p.244
Fulmine munitum Jovis et vibrante Deorum
Armatum terrore Virum. Ne forte cruenti,
Cujus habet secum fumantem sulphure crinem,
In caput ipse tuum cieas portenta Cometae.
(12) EPICEDION IN
CATHARINAM NANZENIAM
DN. PETRI GRIFFENFELD
Dilectissimam Conjugem
Decimo septimo Puerperii sui Mensisque
Maji Die, Proxime Festum Ascensionis
Christi sequuto, Primaevo
in Aetatis Vernique
temporis Flore defunctam.
1672.
Cernitis o Proceres fragilis divortia vitae
Gaudiaque ut subito maxima quaeque labent.
Quid juvat in summos apices adscendere rerum
Et loca terrarum proxima quaeque Diis?
Quid juvat illustris specioso in corpore Virtus,
Illaque diversis Fors cumulata bonis?
Quae GRIFFENFELDI modo felicissima Conjux
Visa fuit celsi spes diuturna tori;
Nominis umbra sui frigenti imposta feretro
Heroae en linquit munera tanta Domus;
Atque tribus totis condigna Puerpera seclis
Ante diem effertur, post tria lustra, suum.
Exequias quotquot, Proceres, ut eatis adestis
Cernite Fortunae quae sit habenda fides. NI
p.245
Ni manet aequalis meritis post funera Famae
Et gratae functos Posteritatis honos;
Quam brevis et nihili est, magni licet esse putetur,
Aura et gloriolae bulla caduca vagae!
Dum reserare suos gestit Natura paratus,
Quam subito infensis sternitur illa Notis!
Dumque avidos nasci protrudit Flora decores,
Quam facile in nisu frangitur illa suo!
Quod sumus, ah miseri! fas sit rem dicere; flos
Tam leve vel prodens gleba soluta decus. (est,
Nullaque in humanis solida est constantia rebus
Hanc praeter dubias quae rotat ipsa vices.
Heus, ubi candentis Violae gratissima pompa,
Illeque primaevi Veris odorus Apex?,
Heus, ubi nunc ille est mediis pulcherrimus hortis
Qui modo Narcissi luxuriabat honos?
Quive Juventutis tenera moribundus in herba
Cessit Amyclide, Flos, Hyacinthe, tuus?
Anne, ubi jam vestros, Proceres, voluistis ocellos
Pascere, vidistis nil et inane solum?
Anne ubi quaesistis fluxae vestigia Plantae,
vidistis Plantae vix superesse locum?
Ut, nisi donasset pereuntis semina Formae.
Tam foret ignotum nobile Veris opus.
Sic quoque mortalis quoniam fallacior unda
Spes, Proceres, Vitae, nullaque certa mora est
Tendite, Fatali dum parent omnia ludo,
Tendite praesenti temporis orbe frui.
Dum nitor est summus, nitido ne fidite fuco,
Purpura, nescitur, quam cito vestra cadet.
Quam cito, nescitur, tristissima Noctis imago
Tam laetos claudet subripietve dies.
Ipsa haec invisis circumdata Vespera flammis
Heu! nimiam dictis fert gemebunda facem.
p.246
Quos modo pullato tectos spectatis amictu
Undique funereo paene rigere gelu,
Intrarat nuper niveos Lucina Penates
Exciperet reducem ut Prole benigna Patrem.
Quam tunc longe aliis fulsere illae ignibus Aedes,
Et quae se induerant fronde virente Fores!
Quos non senserunt dulces ea tecta tumultus
Dum pia turicremis consonuere focis!
Quas non gratantum cepere ea limina voces
Quae non votivis carmina fusa lyris!
Ipse ego quantumvis pars exiguissima tanti,
Nescio quae volui plectra movere, chori.
Sed nimis hei! nostri titubantia vota dederunt
Fallacesque nimis concinuere modi.
Atropos albatos quid quod deponere cultus
Jussit, et exutam fronde silere chelyn.
Jamque fere excusso Vatum praesagia naso
Suspendit Populus ludibriumque vocat.
Scilicet eventu qui comprobat omnia solo,
Nec meminit Fatis cuncta subesse suis.
Est tribus, est pridem, quid enim vetat illa fateri
Momento quovis quae docet ipse Dies?
Est tribus et durat Germanis tanta potestas,
Mutari ut nequeat quod semel hisce ratum est.
Saepeque Cumaeum dum se protendit in aevum
Spes nostra, hanc ipsam de tribus una secat.
Dumque suos meritis bene dispensamus honores,
Quae dare deberet, praemia Parca negat.
Accidit hinc toties, quod fallat opinio lusos
Ante diem sese praecipitante colo.
Culpa tamen Vatum nulla est, quos credulus Error
Decipit, et justo non bene fultus Amor.
At nimium est quantum reliqui cessere, Sorores,
Est nimium vobis quod tribuere Dii.
p.247
Munera dent Superi quaecunque, et Jupiter annos,
Summa equidem Mors est linea, sera licet.
Et tamen est aliquid saturatum denique vitae
Taedia et exuvias deposuisse suae.
Quis vero arboreas tentat succidere stirpes
Germina cum succi prima dedere sui?
Sit nomen tacuisse nefas. Secat Atropos omne,
Nec curat, quod fas sit superesse, decus.
Illa modo sine fila secans et Pharmaca Phoebi
Ridet et omnigenam trux medicantis opem.
Hoc volupe est, Libitina, tibi. tibi creditur ingens,
Rebus in humanis ludere posse, jocus.
Tu, metitur quodcunque, rapis. tu funere gaudes
Innumero umbriferam posse replere ratem.
Proh Superi tantum cur concessistis aventi
Crimine perpetuo se maculasse Deae?
Caetera mortales maneant quae incommoda tandem
Consilio aut vinci tempore posse datum est.
At quoties Dea saeva furit, non temporis ulla
Se patitur flecti consiliive mora.
Quaque ruit vitrix, sexus cadit omnis et Aetas,
Haud genus, haud Virtus effugere ulla valet.
Nec bona quae superant, sortis monimenta secundae,
Immitem quidquam quo remorentur habent.
Nec libet huic citius plebis spoliare tabernas
Primorum excelsas quam vacuare Domos.
Omnis huic flocci est nullius et ordinis ordo
Omnis in extremo Rexque Cliensque loco.
Vidimus excubiae quam nil valuere Potentum
Quaeque student Procerum protegere arma Lares.
Ille etenim a cujus dependent Agmina nutu
Quo Duce Cimbrorum Gens sua castra movet,
p.248
Ille sua ante oculos vigilante satellite frustra
Non semel addidicit pignora posse rapi.
Vidimus ipsorum quam non penetralia Divuum
Esse queant tantis intemerata malis.
Ille etenim arbitrio cujus, sic Rege jubente,
Se et sua committunt Phoebus et ipsa Themis,
Nonne suae tantum dilectae Conjugis ossa
Extulit atrato squallidus ante situ?
Et cui post Patriae Patrem Dominumque Trionum
Parceret abreptum Parca cruenta Lari?
Te, GRIFFENFELDI, tandem quoque noxia telis
Impetit et credit jam superasse suis;
Dum tibi divellit sociatos Conjugis artus
Dimidiumque animae rumpit acerba tuae.
Non tua te Virtus, Magni non ille tuetur
Regis inoffensus, quo fovearis, Amor.
Quo minus et Sortis vires patiaris iniquae
Laesus et humanas experiare vices.
At quis sis, Vir, Celse, doce, nec cede dolori,
Fortunamque animo perfer utramque pari.
Hoc te summa rogat mentem Doctrina capacem
Quae supra vulgus tollit in astra tuam.
Illa animo te te casum hunc tolerare virili
Pectore et invicto dissimulare jubet,
Ne, frustra Uxorem nil proficientibus optes
Si reducem votis, litus inane seces,
Aut dicta effundas quae cedant irrita ventis
Mersave Letheis dissoluantur aquis.
Est, fateor, magnum quod alis modo pectore vulnus,
Major at est tanto, non cecidisse, decor.
Ampla satis quam Fors versat documenta dedisti
Surgentis Rector quam potis esse rotae.
Restat ut infragilis dubiae molimine perstes,
Totius ut Dominus sis Domitorque Deae.
p.249
Culmine donavit quo Te Prudentia Regum
Nosti, secretum plebe tuere gradum.
Plebis enim sors est, ubi personat Aethra fragore,
Jamque suum Pontus ferre recusat onus
Spem posuisse omnem, moxque insurgentibus
Mobile ceu lignum se tolerare trahi. (undis
Ille, gubernandi sed cui commissa potestas,
Qualemcunque fovet spem, retinetque ratem,
Fortuitusque licet rapiat sua pignora fluctus,
Non artem idcirco aut deserit ipse locum,
Publica privatis sed praefert commoda curis
Fortiter et luctus fert reprimitque suos.
Quid quod id exempli est, quodcunque hic incipis, instar
Praescriptique fere creditur esse tenor.
Quisquis enim huic simili posthac de fulminis ictu
Tactus erit, mores induet ille tuos.
Utque refers profersue pedem sic vincere tete
Auctore aut vinci quisque paratus erit.
Hac fuerit ratione tibi, Vir summe, decorum,
Ne noceant, planctus attenuasse tuos.
Non nego, difficile est, rapidas quibus innatat undas
Tota domus siccis sustinuisse genis.
Dumque suis Matrem ingeminat vagitibus Infans
Ad teneros adeo conticuisse sonos.
Utque Maritales vellet quis ponere luctus,
Hic tamen esset opus deposuisse Patrem.
Ipsa sed en Pietas niveo velamine praesto est
Cincta, tuis lacrimis impositura modum.
Illa refert: quae cura tibi, moestissime, sensus
Pectus et in partes funditus omne trahit?
Quid quereris coelebs quem Dii fecere Parentem?
Cui defuncta Uxor parte superstes adest?
Funereae myrtos sed dem cessisse cupresso,
Dem meliore sui parte vacare torum;
p.250
si tibi depositum repetat quod credidit Aether,
Quo sua poscenti jure negare queas?
Quam gemis, Aetheriam tua sponte hoc orbe relicto
Non invita tenet Nupta reducta domum.
Utque fuit toto vitae celeberrima cursu,
Sic quoque suprema commemoranda die.
Namque Salutiferum, in terris cui semper adhaesit,
Susceptum in coelos pone sequuta Deum;
Coelicolas inter Christi venerante triumphos
Proxima conspectu concinit ore sui.
Non, queis turbinibus tellus, obnoxia rerum,
Sed stabili eternum salva locata polo.
Haec bona ne invideas post coetera summa fruenti
Quae maneant animas non peritura pias;
se quoque, sed vitae post stamina longa, Nepotes
Cum fueris jussus linquere sero tuos.
Quin igitur caveas illos onerare querelis.
Queis sedet haud te unquam destituisse, Deos.
Haec, Vir Summe, comas vittata ab eaque profecta,
Quam luges, Pietas cominus ipsa refert.
Et laudata simul lacrimanti lumina tergens
Lugentis fletus parcius ire jubet.
Adde quod illa Salus Patriae hoc Regnique Borei
Vult, tibi quam Patriae credidit ipse Pater.
Quique status rerum, dum perstrepit undique Mavors,
Pro Domino poscit te vigilare suo.
Nos etenim reliqui tibi quae solatia demus,
Qui cupimus vultu vivere posse tuo?
Non tibi lugendi tentamus scribere leges,
Non lacrimis metam constituisse tuis.
amque ut in antiquos cuncti penetrare recessus
Indeque vellemus protrahere onme Sophon;
Quid tamen inde tui non pridem pectoris haustum
Possemus memores accumulare sinu?
p.251
Quin tibi te, nam cui melius? permittimus ipsi.
Extra quem scimus par superesse nihil.
Hoc tantum, Vir Magne, modo concede rogemus,
Tam bene perceptis te patiare regi.
(13)
Illustri Fugientium Musarum Statori
Patriaeque Academiae Rectori
Magnifico
DN. D. THOMAE BARTHOLINO.
Post doctissimos suos in CELSUM
Commentatios a Mulcibero
interceptos,
Sententiam Romani ejusdem Hippocratis
de ACIA a RHODIO defensam
et denuo illustratam edenti.
1672.
CELSUS, Apollinea celeberrimus arte Machaon,
Romana Grajos ausus praevertere palma,
Coeperat infensis Morborum opponere technis
Consilia, et laesae solatia commoda plebi
Et faciles adhibere manus, et quicquid inanes
Vulneris adversi compingere posset hiatus:
Ipsaque, quo possent melius succedere, Pallas
Praebuerat fomenta, et hianti linea plagae
Fila. nec eventu poterant caruisse secundo,
Quae dextro fuerant incoepta peractaque Phoebo.
p.252
Rem sed agi Libitina suam rata, colligit iras
Et tandem malesana, suum quo virus in unum
Evomat, Auctorem benefacti corripit ipsum;
Nondum gnara satis, nec non post funera Celsum
Doctrinam proferre caput; frustraque moveri
Insidias illis, dudum quos Fama per orbem
Vexit ad Aetherias tuto molimine sedes.
Quin potuisset et hoc, valeant quid Numina Divum,
Discere ab Exemplo, mala ni caligine laeva
Mens, si mentis habet quidquam, gauderet in omne
Praecipitem se inferre nefas, hominumque perenne
Commeruisse odium. Rabidae sed plena veneno
Invidiae, atque urgente simul stipata caterva
Morborum, numero quorum non sufficit orcus,
Concilio infausto, strepitu non absque querelae,
Quo sua res stet adacta loco, furibunda fatetur.
Et jam CELSE, tuum quoties audire coacti
Nomen, ad infernas Pallorque Metusque cruorque
Et macie quotquot diuturno aut vulnere gaudent,
Ilicet adsueti fuerant remeare latebras.
Ergo adeo Stygiae Nomen Fatale Paludi,
Si non evertisse licet, stat tingere probro,
Quodque sibi superest, mendaci involvere fuco:
Unus et e mediis Error mox prosilit umbris
Arbitrioque suo rem tradi, discupit. inde,
Ut facile incautum capere est et mobile vulgus,
Horrenda invadens mortalia pectora fraude
Quid dubitatis ait, tantaque ambage, remotis,
Vos extra, attrahitis longinqua Oracula Delphis,
Hic propior, quum sensus adest, quo verba Magistri
Sunt vestri capienda? mihi confidite: Ferrum,
Ferrum vult festina Salus. Medicina nec ulla
Efficit ut melius coeat dispansa Cicatrix.
Nec rudia hic Chalybis rigidi nec fragmina ferri
p.253
Aegrotis adhibenda reor. Subtilia laudo
Atque laborati tenuissima fila Metalli
Hisce cicatricum divulsa reducere labra,
Et penitus veteres obducere posse recessus,
Quam facile est! saltem redeat sua gloria CELSO,
Arsque vetus, nec inepta manus, quae cuncta gubernet.
Vera sed ah! Aciae cur se subduxit egenti
Materies solumque orbi relliquit inane
Nomen et indicium decoris delebile prisci?
Talibus his prima Specie illudentibus ausis,
Eloquio ficto simulato et callidus ore,
Implicitas hinc inde Scholas abduxerat Error
Per sua fallaci vestigia lubrica filo
Et prope funesto Mandati armaverat usu,
Humani generis cum cura subiret Olympum
Praeque aliis tangens inprimis Pallada Divis
Cogeret haec miserantem indignantemque profari,
Heu praeceps Erroris Amor quo pectora Suades
Proruere Humana et proprias accersere clades?
Tuque Genus Mortale nimis miserandaque Turba
Praecipites, vel te absque, colos celerare quid audes,
Et vix credibili Fatum praevertere nisu,
Atque ubi non opus est, ferro dirumpere vitam
Quod potius velles Magico vel demere cantu?
Dura quid increpitas Parcarum vellera, nondum
Ferrea si traxere tuos hae fila per artus?
Tu fati Faber ipse tui, quo dira voluntas
Et Genio seducta malo deducit, eundum
Dum tibi proponis, nulla revocabilis arte,
I, quod te sibi captet, iter, post terga saluti
Praecludens aditus, vel, adhuc dum forte supersit
Spes, alias insiste vias, monitisque supernis,
Caetera si temnas, cave ne parere recuses.
p.254
Dixerat haec offensa Dea, et mox plura, disertis
Doctorum repetenda choris; eque omnibus uni,
At quo nec melior nec erat tunc doctior Alter,
Commendat causamque suam, praescriptaque Celsi,
Atque salutiferi decus insuperabile Lini.
Par erat his, Latio pergratus, RHODIUS, Hospes,
Dania sed quo se nunquam non jactet Alumno,
Non oneri non monstro ulli succumbere suetus
Alcides, dignusque, sui quo nomina CELSI
Vindice ab injectis starent immunia telis.
Hic opus aggressus nulli violabile ferro,
Dum leni insontem reparat medicamine turbam
Et studet Errorum divellere funditus hamos
Viribus et totis CELsI defendere famam,
Quot sibi doctorum hinc meruit bona verba, tot illinc
Strenuus indoctae stimulos confecit inanes
Invidiae, pressitque retro impenetrabilis ictus;
Donec ad extremum Diis immortuus ausis
Praeclaro Priscis obitu nullique timendo,
Nil nisi depositas victae concederet hosti
Corporis exuvias; meliori parte superstes.
Inde tamen CELSUS Latio emigrare coactus,
Nec dum perfecto donatus munere dextrae,
Quas potius peteret Patrias quam Vindicis oras
Atque solum natale sui? quosve inde Penates
Praeferret, BARTHLINE, tuis, cui Nomen utrumque
A teneris junctum fuit irresolubile nexu,
Et studii communis amor, decreta Latino
Prisca nec obscuro Medicorum efferre profatu?
Hospitio tanti digne susceptus Amici
Satque expertus erat, bene quid latuisse sub istis
p.255
Quae Musae unanimes habitant penetralia, tectis;
Venturae fortis nimium cum nescius, illos
Jam sibi gauderet rursum succrescere vultus,
Quos Tiberi quondam spectarant Regna gerentem,
Quo simul illustris viguit Scribonius aevo.
(: Hanc tulerat BARTHLINUS opem sordesque supremae
Tollere quas RHOFI manui per Fata negatum;
Depulerat Veteres, viridesque reduxerat annos:)
Ecce novos casus et non sanabile vulnus!
Mulciber, instinctune suo causaque Metalli
An suasu, Libitina, tuo? commotus, acerba
Eque animis nunquam peritura clade Nepotum,
Irruit, heu pergrande scelus! non hostis aperti
More, sed occulto profugi Latronis in aedes
BARTHLINI absentis; diffusoque ocius igne
Occupat inclusos CELSI RHODIQUE labores;
Et velut, hospitii ne quos jus texerat una
Secernat commune Malum discrimine facto,
Sollicitus, simul involvit sanctissima fumo
Scrinia BARTHLINI, et condigna volumina cedro
Aeterna in rapidis satagit glomerata favillis
Tollere ad Aetherias docta caligine nubes.
Hic ego flagitium dirum Ignipotentis iniqui,
Ni BARTHLINE, tibi vulnus resecare puderet
Obductum, exciperem diris, Minoe vel ipso
Judice, commeritis. Nec te, Libitina, vererer
Condignis agitare modis; quae criminis hujus
Auctor et Hortatrix, tua ne tibi funera deessent,
Hei nimium siccis, mundo pereunte Medelas
Tollier intuita es, careas nisi lumine, ocellis.
Ecce tamen, rumpare licet, Stygis atra Caterva
Et foede polluta cohors; conamine tanto
p.256
Quam nihil effectum! quam non periere perenni,
Quae calamo subnixa volant per docta Virorum
Ora, nec a vestris metuunt incendia flammis,.
Vindice BARTHLINO. quem, ni, Libitina, pudorem
Excussisti omnem, tandem irreverenter habere
Devicta abstineas, caveasque attingere noxa.
Candida Parcarum longaevaque sila merentem.
Lenia quisquis amat Prudens medicamina, RHODI
Decreto facilis vota manusque dabit.
Linea sed si quis Rigidus, seu mollia temnat,
Poscat is Aetnaeos ferrea vincla Fabros.
Vos placide interea Manes requiescite Amici,
Vindice BARTHLINO, haud, quod metuatis, erit.
Ille supra sortisque vices Fatique locatus
Ter data Rectoris munia rite gerit.
Illius in niveum, privatae incendia passi,
Publica confugit Bibliotheca sinum.
Quique tenet Latium totumque Helicona capaci
Mente, tuas ridet Celsior, Aetna faces.
(14)
Regiae Hafniensis Academiae
Magnifico Rectori et Professori
Honorario
DN. D. THOMAE BARTHOLINO
Commentarium suum de Morbis Biblicis
edenti. 1672.
Ante Soporiferae si quem medicamine Virgae
Perculit injectus Somnus, et ala potens,
p.257
Adami hic altam scrutetur mente quietem,
Fictaque miretur prodigiosa Dei.
Si veterum luctasque catenatasque Palaestras,
Si stupet unctorum membra retorta Virum,
Angelico Jacobum prostratum robore cernat
Herculea plusquam diriguisse manu.
Miratur Daphnen Phaetonteasve Sorores
Aut propero Aglauron diriguisse gelu?
Uxorem Lothi potius miretur, et, illam
Quae absumsit, statuam congeriemque Salis;
Inque sinu Mosis cuncta sine labe repostas
Extractas subita tabe nitere manus;
Miretur radios diffusaque lumina Vatis,
Ut jubar his cedat vile, Latine, tuum.
Coetera quid memorem docto miracula Libro
Passa, meis longe nobiliora modis?
Terra vale nimis arcta. petit BARTHLINUS Olympum,
Indigetem ut referat hac quoque parte Patrem.
Ille ubi te vigili lustrarat lumine totam
Quaeque amplo edideras pignora foeta sinu;
Ut tibi perpetuum prodesset, in Aethera scandit
Gesta pie penetrans sensaque quaeque Deum;
Quosque olim acceptus, nec tunc novus, Incola
Mature coepit Sanctus adire locos. (habere:
Aemula non aliter, summi Genitoris Imago,
A Patre tentatum Filius instat iter,
Postque exantlatos puerili aetate labores,
Qui juvenes possent quique tenere viros,
Postque pari deinceps superata sequentia nisu
Lustra nec annorum se revocante mora,
Pergit, et, aeterna ut Patriae sua secula ducat,
Summa senex nondum, praecipit orsa Senum.
Jamque animo sublimis humum rellinquit, et inter
Sidera Divinis inserit ora choris;
p.258
Quoque beet Mortale Genus Coeleste refertus
Nectare dat nostrae pocula plena siti;
Sic quoque praeveniens sancte, quae pensa Sorores
O Utinam cano non nisi lenta trahant!
Desine jam Maja Genitos jactare, Vetustas,
BARTHLINIS Pietas pandit ubique viam.
(15) AD DOMINUM
PETRUM COMITEM DE GRIFFENFELD
Panegyricus 1673.
Post Superum cultus revocataque nomina Olympo,
Proximaque his famulas moderantia Numina terras
Stat Comites Regum Regumque extollere Amicos!
Et prius his quem plectra sonent, decreta Parentum
Quos Patriae jussere coli; quos ardua Famae
Gloria jam pridem turbam linquentibus alis
Secretos provexit humo; quosque intulit Astris
Ambitione carens et caeca spretor honoris
Sorte dati Virtutis apex? meritone frequentis
Evehitur populi radians per compita plausu,
Post data, ab instanti terras servantia clade,
Fidaque communi Gentis consulta saluti,
Cui digitos gemmis, humeros Aegyptius ostro,
Pectoraque insigni Princeps circumdedit auro
Subjecitque suos, Regalia munera, currus
Isacidum haec curante Deo? non amplior ulla
Materies, non causa dari, vel judice Momo,
Justior ulla queat titulisve decentior istis,
Per quos ire juvat. Faveas modo grande Borei
Praesidium sidusque soli, quodque ante dedisti,
p.259
Si cervix, si forte labet, cedatque tuarum
Virtutum laudumque strui, dignere volenti
Dexter et optatum bonus indulgere favorem.
Non mihi Pierios sine te fas tangere currus,
Aetheriasque vias rutilo quas tramite sulcas,
Quodque tibi jus pandit iter, postquam omine fausto
Aequus et haud temere tibi credidit aurea Phoebus
Imposuitque suo prudens tua frena jugali,
Ergo veni, qui carmen eris, et cardine ab alto,
Celsus ubi suetum moderaris Grypha, serenus
Respice, et innocuis radiis admitte tueri
Ardentem propius molimina maxima Vatem.
Sive etenim per prima tuae fert limina vitae
Mens dubium, quae prima canam? Charitumne paratos
Te excepisse sinus et adhuc de Matre rubentem
Certantes lavisse manus? triplicine Sororum
Pollice candentis fatalia vellera lanae
Ducta, nec adtactus metuentia fila sinistros
Clarisonis sociata modis? an nescia vinclis
Membra diu latitare suis et aventia gestu
Liberiore frui, paucisque imitanda sequentes
Ante horas promtos vestigia figere gressus?
Seu pueri teretes et maxima scire capaces
Percurrisse juvet, meritoque stupentibus ipsis
Transactos propere sub Praeceptoribus annos;
Quis non a teneris Patriae te prodidit urbi
Unguiculis virtutis honos, rumore secundo
Diffusum Genitis serisque Nepotibus olim
Credula quem possent, spe se gaudentia falli,
Ostentare suis imitandum vota Parentum?
Jam tunc ludus erat, nullo non parta labore
Qux steterit reliquis, fandi miranda facultas
scribendique penus, tibi sive effrena placeret,
p.260
Aoniis seu vincta modis: jam voce disertas
Par Platanos movisse tua Frontonis et hortos
Stellarumque domos, et quidquid publica Regum
Nobilius dein cura dedit; jam rostra Quirini
Par steteras ductasse Fori, magnumve Senatum
Traxisse, aut dubii suffragia flectere campi:
Eloquii vis illa tui. Sed latius ingens
Ingenii se extendit honos, nec passa locorum
Limite se claudi Coelestis Adorea mentis.
Illa Remi se infra longe jam plebe relicta.
Altum surgere ovans, nil non comprendere captu
Ipsa ignara capi, jamque ardua quaeque subire
Aularum et veterum penetrare palatia Regum,
Quidquid et antiqui molitur pagina secli.
Illa per Assyrio deperdita culmina luxu,
Medorumque vices, et, post sua secula, Cyri
Tradita sub ductu Persis moderamina Regni,
Lumine constanti vigilantique impete ferri.
Illa per internis concussas motibus urbes
Grajugenum, intenti sese immiscere Philippi
Artibus, et magni mirari praemia coepti.
Jamque, duae summi dum se inter pondera jactant
Imperii Gentes, rapidi vestigia Regis
Illa sequi Macetum cursu non impare, et alta
Vincere, sed victis quoque parcere, mente parati
Regis adhuc Dominique sui; fugisse sed auro
Hostili cultus et iniqua caede suorum
Foedatos probrisque Deum. Babylone relicta,
Pastorum e limo provectos scandere colles
Martigenum, legisse Duces, formasse Senatum,
Postque Italas gentes et lata indagine clausum,
Quidquid Alexandri caedes dissolverat, orbem,
Ipsam, sub vario Dominam moderamine rerum,
Caesaris unius lauris submittere Romam.
p.261
Interea alterno seu se Mavorte fatigant,
Seu, rata Legatis mandantes foedera, fixae
Regnorum invigilant per jussa salubria curae,
Pacatoque domi flectunt conamine Cives;
Mens, primaeva licet, Magnorum compita Regum
Ire redire Comes, istique adsuescere primis
Temporibus, stabili cui dein maturior aevo
Concreta haereret penitus radice, Favori.
Illa sagax Clito jam tunc tumidoque Philotae
Vellere praeclusas, loquerentur parcius, auras,
Oraque adhortari, magis ut reverenter haberent,
Anceps unde necis flueret vitaeque potestas.
Illa Togae decora ampla et firmae robora Pacis
Seligere, et, quantum Labeo jam distet Atejis,
Jam Maecenati quid sit quod jungat Agrippas,
Rimari; jam quae vitam commendet Asini,
Quaeve probet mores Messalae, intendere normam.
Jamque inter dubios partiri tempora Burrhos
Inter et Annaeos, vigilesque impendere noctes
Consiliis, Aulae queis sterni lubrica possint
Ne subito incautos evertant Atria casu.
Sic pueri in tenera, quos vinceret indole et auctu
Floridior, canis vis primitus haeserat herba
Arcanisque senum; nec adhuc impuberis anni
Desierant, docta quateres cum publica voce
Pulpita, subtili priscos ratione Magistros
Exsuperare potens, et veri solvere nodos,
Inque tuas quaevis raperes subsellia laudes,
Seuu numeros Vatum, vel adhuc conclusa sub Antro
Paupere commenta, aut sapientum effata Priorum
Queis fuit antiquo Sophien deducere curae
Saepe necesse tamen medio rellinquere coelo,
Seu data diversis paulatim Nomina sectis
p.262
Et signis mandata novis praecepta parabas
Ad veri explorare modos, nullius ab ore
Dependens, sed ubique tuus, dignoscere cautus
Quid solidum fractumque crepet, quid protulit altae
Publica cura rei, vel quid per compita sparsit
Ambitio ramosa scholae nec nobilis umbra:
Non te stoa gravis, non sustinuisset abundans
Fronde nemus, barbaque cohors sociata Lycei:
Omnis at attonito post fixam lumine terram,
Post solitos risus, post tempora longa silent?,
Turba manum unanimis tibi porrexisset et herbam.
O quoties tantum, quem dein cultura Patronum
Iret ovans, meritis Academia Patria alumnum
Plausibus amplexans, dimisit et inclyta voce
Divina instantis sonuit praesagia secli
Quo memorandi instar te Maecenatis haberet!
Sed Patria ignosces, Boreae si rite relicta
Sede, sub externo jam sole calentibus ardet
Sese inferre plagis, quem demirabitur orbis
Totus et haud tantum genitum sibi sentiet Arctos;
Scilicet, insigni si patria Velleris auro
Donanda est, linquenda parum est, nec semper in Antro
Dilecto quamvis, quamvis non mente reposto
Immemori, Magnus teneatur, oportet, Jason.
Tu quoque, Flos Juvenum, sed quem sibi vindicet aula
Non metuat Reducem, non invidiosa propago
Principibusve odiosa tuis, cui gratia Regum,
Gratia cum ventis non mutatura tenorem.
Magnum pandit iter, vario sub sidere mores
Perlustrando hominum et melioris rudera mundi,
Quas non Europae peragrasti providus urbes?
p.263
Non equidem infensos, et justa lege Laco num
Arcendos, Patriae praeceps inducere ritus,
Qui nimis heu! quantum mos occaecaverit istos,
Queis nihil Aetherii circum praecordia limi,
Queisque prius Phoebus sed mox sua vita pudori;
At tibi, cui melior formavit corda Prometheus
Ornavitque favens large indulgentia Divum,
Non placuit, stolidi quod habet vestigia vulgi
Perdita, iter, sed rara Viros quae semita ducit,
Per virgulta licet centumque pericula rerum,
Heroas, positasque facit super ora profanae
Plebis adorandos dextre contingere metas.
Qualis et Aegypti quondam bene Legifer oras
Ipse Laco fertur prudens peragrasse Lycurgus,
Sollicitusve Solon, vel si quis inutile tempus
Nescivit trivisse Plato, quo dignior unquam
Non fuit auditu Mundique capacior hospes,
Caesaribus si danda fides; vel qualis in horum
Confluxit patriam septeno colle relicto,
Quae regeret rerum Dominam, vel in aera referret
Sculpta reportatas tabulas, Romana propago.
Sic quoque de Nili non tantum fonte vel imis
Si quid habet rerum tectum penetralibus, alma
Cunctarum natura parens, praeclara sciendi
Intentum te duxit amor, sed et ardua quosvis
(Artis adhuc majoris opus, multisque negatum,
Unde sed in Patriam melior remeaverit unda)
Lustrandi mores pernoscendique lubido
Trans mare trans terras clarum te protulit orbi
O patriae praelustre decus, quosque illa recepit,
Summe Virum! Jamque ipsa cito praevecta volatu
Fama, licet nondum reducem, monstraverat Arcto,
Dignaque prospiciens radiis convexa futuris
Magnamini Regis te commendaverat Aulae.
p.264
Vix etenim Hauniacae sospes bene redditus urbi
Adtigeras natale solum, cum maximus orbis
Arctoi Patriaeque Parens, contingere dextram
Sponte daret laterique favens, clementius unquam
Quo nil terra tulit, gaudentem haerere juberet.
Jam pridem Augusti donarat summa Palati
Palladiis Rex ipse sacris, et celsa dicarat
Rite suae Musis Dominus fastigia sedis;
Huc satagens magno Regis conscendere jussu,
Et tanto comes ire Duci, quam laeta secundo
Omine prima tuae tetigisti limina Sortis:
Huc, velut antra Jovis nono memorabilis anno
Fertur adisse regens centenas Arbiter urbes,
Regia mens, consorsque poli, se saepe solebat
Conferre, et Diae promsisse oracula Sedis,
Hinc populis reddenda suis. Tu Mysta sacratis
Praeficeris Laribus, per te cortina recessus
Expandit, Vir magne, suos faustumque remugit.
Seu Super humanas animus, comitante Magistra
Relligione, vices positisque ascendere turbis.
Altius immuni labis circum aere septus,
Vellet, et unius triplici sub nomine Numen,
Cui mare, cui tellus, cui vastus serviat Aether,
Mirari sublime Dei, veroque profanis
Dissidiis longe semotum agnoscere cultu,
Amplectique omnem quod dudum amplectitur orbem;
Sive creatarum per tot miracula rerum,
Astriferosque globos et ab his pendentia tecti
Aequora vi, gravidaeque sinum per viscera terrae
Iret, et abstruso quidquid natura recessu,
Abdidit, aetheria proferret luce reclusum,
Donaretque suis nascentia singula causis,
Qua Regi penetrasse datum est Sapientia cunctas
Cui reserat sternitque vias; seu denique magnae
p.265
Queis teneant coetus hominum sub legibus urbes,
Unanimos placentve feros, domitentve rebelles,
Perspiceret, sensimque suis mutabile formis
Discuteret, reliquisque Deo conforme regendi
Praeferret priscumque genus, Ferrique, Togaeque,
Reddere quae cives valeant cum Rege beatos,
Carperet e longis prudens Annalibus artes;
Tu Comes assiduus sacer interpresque Deorum
Colloquiis Augusta tuis mulcere paratus
Pectora, tu curas niveae subducere Menti
Sollicitaeque Ducis requiem praebere senectae.
Tu quoque, praesentis si secli posceret Acta,
Confirmat quae cuncta, manus, tibi credita solers
Excutere Archiva et Tabularia quaeque repostae,
Optata ut Regi referas volvisse papyri,
Tantarum o longe custos meritissime rerum!
Hic quanquam haud tua cura stetit majora merendi,
Nec stetit hic Regalis amor. responsa per ora
Hinc tua legati capere, hinc solatia cives
Supplicibus quaesita libris; tibique intima credi
Augusti, tua tanta fides, Arcana sacrari
Et Domini secreta tui, seu fidus adhaeres
Cultor in urbe Duci, peregre seu jussus euntem
Subsequeris lectusque Comes. Tibi limina pandi,
Quamtumvis juveni, cani veneranda Senatus,
Inque gravi, summo quo nil sub Rege Boreo
Majus in orbe cluet, Superum vel gratius ulli,
Concilio loca digna dari. Sed quanta malignae
Cerno Deae infensa turbari gaudia dextra!
Scilicet exaucti toties jam muneris Auctor
Tollitur, et lata miseras caligine terras
Involvunt saevae, quae volvunt pensa, sorores,
Nec dubitant tantum FREDERICO orbare Ministrum?
p.266
Heu Scelus! heu dirae tentamina noxia Parcae
Ipse satur vitae ni Rex et abire paratus
Ante tuos Genito, cum cuncta relinqueret uni
Mandaretque vices, quoque transmisisset honores,
O merito dilecte Aulis! Nec fallitur Haeres
Proximus e coelo qui Nomina ducit, et ipsis
Implet jo! cognata Diis, Censore probatum
Dum refovet tanto commendatumque tuetur
Immemor haud Genitoris apex. O quanta gravatae
Ille tuis nitens humeris solamina curae
Sensit, et in tete dum fixum haud mutat amorem,
Paulatim in melius mutari cuncta renident
Miratur gaudetque suis haec otia nasci
Auspiciis ductuque tuo! Tu, cognitus ante
Devotusque licet, juratae pignore vocis
Mansuram obsignare fidem, testemque vocare
Cernentem pia sensa Deum; sed et inde praeire
Exemplum reliquis, et te praestare, futuri
Quem secura duum fovit fiducia Regum
Et finxit praesaga, Virum. Tau nocte dieque
Pectore anhelanti collectum evolvere robur,
Et gemini quidquid valeat prodesse saluti
Imperii, Dominoque una, cui juncta duorum
Regnorum indivisa salus. Tu, blanda profatum
Cui dedit omnigenae proles Cyllenia Linguae,
Gratari Arctoo missos vel foedera Regum
Continuare Duci, nova vel sancire rogantes,
Sic Ducis exceptos prudens dimittere ab Aula,
Ne quid amicitiae Regum, Dominive decori
Decrescat, fideive tuae, quodque expetis unum
Communi patriaeque bono. Tu pondera rerum
Praecipuos inter Proceres librare, tuique
Non soli sensus praesenti pandere Regi
Conatusque animi, sed lecto teste Senatu,
p.267
Subnixos ratione, tuos proferre labores.
Hinc tibi major honos. hinc omnis ademta malignae,
Maxima quaeque sequi quae suevit iniqua, potestas
Invidiae. Quid enim, vecors quod carpere possit,
Livor habet, melius cum nil producere possit
Dirumpat licet usque sinus? cum judice causa
Acta aequo damnatus abit? quin saeva lacessant
Murmura pejoris metuendaque sibila linguae,
Si qua Tigellinos Ars detestanda Neroni
Insinuet; Tiberi Flaccos si dira palato
Commendet pernoxque fames; si Principis aulam
Conterat, infernis subito quem trusit ab oris
Non castigata praeceps audacia fronte,
Ambitiove procax speciem mentita decori,
Quaeve sitit, medium licet immergatur in Hermum.
Torrida avarities et lucri insana cupido.
Hos ruat Alecto, ruat hos quae prima Megaera
Ubera fomentumque dedit. Te, cura Deorum,
Ducit amor recti circumcingitque frequentum
Virtutum sociata cohors. Tibi blanda severos
Perfundit, fuci non gnara, Modestia vultus
Et vitiis intactus honos. Tibi munit honesti
Conscia firmato Constantia pectora vallo
Et preciis invicta Fides. Tibi roborat artus
Derivatque animi maturum in membra vigorem
Temperies, suetumque facit Patientia corpus
Regali par stare strui. Sed lumine multo,
Dedita ceu Delubra, tenet praecordia pollens
Intima, quae cunctos Prudentia dirigit actus,
Mirandoque omnem tibi digerit ordine vitam.
Hinc quoque densa Deum, queis, vir lectissime, cordi es
In te dona fluunt, meritorumque undique gratos
Condecorat creberque sinus replet imber honorum.
p.268
Hinc tibi quod ridente Jovis venerabile vultu,
Cum tibi serta Venus, tibi cum Socialia Divum
Nexuerat Genetrix pulcherrima vincula Juno,
Gratia dona ferens adpendit pectoris aurum.
Hinc tibi coelestes impendens Mulciber artes
Quae GRIFFENFELDI (sic longum fausta perennent)
Finxit ad Auctoris faciles Insignia nutus
Protenditque tuo cognomina maxima Phoebo.
Hinc tibi, qua Pietas succurrit ab Aethere Danis,
Crux bicolor (stat prisca rei Valdmaria testis)
Nunc Equitum sancte summo cognata gerenti
Nomina statori devincit pectora Regi.
Sunt duo quae gemini sustentant Numina molem
Imperii, viresque Ducis qui temperat Arcton,
Hinc Pietas, hinc alma Themis. dedit utraque munus
Diva tibi, dedit illa Crucem, dedit altera clarum,
Grande, Elephanta, decus, decus at quod sola merentum
Rectorum ora subit; variae pernobile signum
Virtutis Geniique tui, cui digna paravit,
Quae dat cuique suum, persolvere praemia morum.
Namque hoc seu patriae, seu justi nomine tanto
Comprendatur amor, Decoris seu casta cupido,
Seu cultus Superum, et reverentia debita Terrae
Numinibus, Gratamque decent quae munia mentem,
Quem petat hoc potius quam te gestamen honoris?
Seu velit, adversus virus lethale Draconum,
Taurorumque truces et saevae Tigridis iras,
Quosque immane aestus Vitiorum projicit agmen,
Immortale odium conjunctaque pugna notari,
Hic tibi concessus debetur jure triumphus.
p.269
vidit et haec, qui cuncta videt, quique inspicit omne
Compensans meritum, nullumque relinquit inane,
Arbiter imperii, et Borealis signifer Aulae;
Ille manu, latas Boreae qua flectit habenas,
Quos propriis pendebat onus (quae gloria major?)
Detraxitque humeris gemmati insigne decoris
Imposuitque tuis, et, quae sibi proxima florent,
Constituit tecum communia nomina Regni;
Aequatumque istis, queis primis cingitur astris
Ipse sua Sol luce nitens, Comitumque suorum
Praecipuo et Celse-Natorum inscripsit honori.
Et, velut ingenti, qua concutit omnia, palma
Coelicolum Rector, quoties sibi grata tuetur,
Spargentem radios demittit ab Aethere flammam;
Sic, quem Regna manent longumque Arctoa manebunt,
Tot tibi quae dudum fixere in pectore sedes
Dona Deum laeto, sibi ceu carissima, nutu
Auxit, et illustri rata praestitit omina Signo.
Et jam quae Regio, qua late extenditur Arctos,
Ad Domini non rite sui contendere nutus
Adproperat? quae justa tibi praeconia cessat
Solvere et Augusti gratari munera Regis?
Hinc populi communis amor, raroque probantis
Successus Procerum, Procerum tamen aemula votis
In decus omne tuum suffragia didita vulgi.
Hinc ea, quam toties exceptas fronte serena
Invitasque etiam circumcursasque, benigni
Ut pateas cunctis laudabile sideris instar,
Turba cliens, tibique alta uni cessisse parata
Nobilitas, quae mista tuam concurrit ad Aram,
Quaeque tuos supplex non frustra prensat amictus
Laetior inde means diversi nominis aetas,
p.270
Jam vero unanimi praedicit gaudia voce
Quae dabit haec (o detque precor tecumque senescat
Candidior!) tam fausta dies, qua surgit adaucta
In commune bonum meritis tua fulta potestas.
Macte bonis tantis: quem non levis impete caeco
Instabilis Fortuna rotae protrusit in altum,
Sopitumque sinu vexit gliscente, cacumen,
Verum emensa moras passu non deside justas
Et cunctos permensa gradus, dedit ordine virtus
Regali propius propiusque accedere dextrae,
Continuoque frui geminum prope Numen amore,
Et dabit ulterius. Pylii sic Principis aevo
Orbi CHRISTIANUS praesit redeunte Boreo:
Intersisque una, qui cum Duce secula condis
Tanto, Celse Comes, et, quanquam maxima jam nunc
Stas meritus, tamen usque velis majora mereri!
(16)
Experientissimo Excellentissimoque
Omnigena Eruditione Viro
DN. D. OLAO BORRICHIO
de Hermetis Sapientia
Elegantissime doctissimeque disserenti.
1674.
Quaevis, quae tandem BORRICHI impervia curae,
Qua rapitur docti Mens generosa Viri,
Quave Virum ducit solers Industria totum
Orbis inoffensum per melioris iter?
p.271
Astrorum patuere ignes. patuere recessus
Oceani, et quidquid servat Amica Sali.
Nec latuit, quidquid Genitrix amplissima rerum
Aut tegit aut vario prodit aperta Solo.
Adde quod Herculeos post, Monstraque victa, labores,
Agminaque e Patriis Morbida pulsa plagis,
Se levat, et Latio gaudet Romana Vetustas,
Ipseque, si sapiat, Barbarus, ore loqui.
Ne, Lector, mirere. novem cui sponte Camenae
Cessere, et Dii culmina celsa jugi;
Se dedit, en! reserare data est cui cuncta potestas,
Arbiter Eloquii, Progeniesque Jovis.
(17)
Incomparabili ANATOMICO et ARCHIATRO
Regio
DN. D. THOMAE BARTHOLINO,
Rectori Academiae Hafniensis Magnifico
et Professori Honorario, ANATOMIAM
suam quarta jam cura
auctam edenti.
1674.
Sic capit Oceanus nec reddere segnis, easdem
Gurgite continuo fundit et haurit aquas.
Sic indefessus Titan Lustrator Olympi
Perpetuum Aetherias itque reditque vias.
Sic rerum Natura Parens non deficit ullam
Qua beet Humanum dote benigna Genus.
Tu tantos, BARTHLINE, Duces imitaris et Orbi
Sufficis aeterna luce perenne decus.
p.272
Quasque recepisti foecundo pectoris alveo
Non nisi cum grandi foenore reddis opes.
Et citius sese Natura, unaque relinquent
Gramina Humum, Oceanum Fluctus, et Astra Polum;
Quam tua destitui Mundum patietur hiantem
Mentis inexhaustae prodigiosa Penus.
At justas, Vir summe, tibi quis solvere grates
Et vel pro meritis verba referre potis?
Post Donatoris miracula prima supremi
Atque creatricis Munera Dia Manus,
Cui nulla in nostro non se pars corpore debet
Compagemque refert Machina tota suam.
Huc ades o quisquis propius te nosse laboras,
Et quidquid Pectus subtus et intus alit
Turpe, alio sub sole sitas percurrere terras
In Patria degas si peregrinus Humo.
Quid juvat extremas immensi invisere metas
Orbis et haud proprium visere velle sinum?
Collige Regales sumptus, Miracula Mundi,
Piscinas, thermas, templa, theatra, vias,
Et quae cinxerunt septem Palatia Montes
Rostra, Fora, et ductos per loca mille Lacus.
Quidquid et externis accitae latius oris
Artificum innumerae composuere Manus.
Cuncta diu cum contuleris, concedite Moles
Quas minima immensas vincit opella, feres.
Non ebore, aut saxo, variove expressa Metallo,
Non cerae et digito debita Forma levi.
Effigies sed Coelesti quae Pollice facta,
Quaeque Creatorem monstret imago Deum.
Nil sibi Phryx, nil inde Libys, nil Dalmata possit,
Nil queat inde Lacon dicere jure suum.
p.273
Nec Polycleteos huc Phidiacosve labores,
Lysippive vocem Praxitelisve Decus.
Nil unde Antipater, Calamisve, Acragasve, priorve
Mentor habent laudis, nil trahit unde Myron.
Sive quis Auctoris mirari discupit artes,
Materie seu quis nobile censet opus.
Sensibus hic longe lassatis, denique captum
Complecti discat nil potuisse suum.
Attamen aetheria ut monstretur origine, summa
BARTHLINI hic Cura Fabrica tota patet.
Hoc reserante suos aperit Natura recessus,
Naturae et reliquae totius instar, Homo.
Quidquid et arcanum fuit ignotumve Priorum
Ingenijs, praesens explicat omne Liber.
Quin Rivos sequor ipse meos et mille meatus.
Memet ut ex ipso noscere Fonte queam.
In cute quis lateam, doceant hae rite Tabellae,
Et, quas progenuit quaeque Tabella, Notae.
Cedite Apelleo ductu formata Deorum
Oraque mendaci reddita clara Manu.
Quos Venus et Mavors, quos Ira, Metusque, Dolorque,
Cernimus hic amplos incoluere Lares.
At simul inspicimus, Pietas sociataque Virtus
Purgatas possent quas habitare casas.
(18)
Amplissimo Celeberrimoque Viro
DN. D. THOMAE BARTHOLINO,
Dilectissimos Nepotem Oligerum Jacobaeum,
Genitosque Casparum et Christophorum,
in exteras Regiones
p.274
dimittenti gratissimos Reducum
Amplexus vovens.
1674.
Hactenus aeternum victuris Fama libellis
BARTHLINI excelsas stravit ad astra vias;
Illa Patris docti Genitique legenda per orbem
Quae laudaturum tot monimenta tulit:
Nunc aliud molitur iter; quaeque ante disertae,
Jam dat foecundae pignora certa Domus,
Ardua magnanimae dum per vestigia stirpis
Sanguinis Agnati dux rapit ipsa gradus,
Dumque sinus, toties quos scripta habuere satorum,
Hospitibus pandit consociatque novis,
Non jam depictis sed vivis vultibus implens,
BARTHLINI intrarit quotquot imago, Lares.
Macte bonis, BARTHLINE, tuis! qui vivere per te
Post te victurum das memorande Genus!
At tu, Magnorum Soboles Generosa Parentum,
Unde sata es, nunquam dememinisse velis,
Utque per externos Alphei provida ritu
Tot pelagi fluctus, nec temeranda, mees,
Patrio nunquam deflectas sidere vultus,
Vix alia huic lumen par Cynosura dabit.
(19)
Excellentissimo illustrissimoque Heroi
DN. PETRO Comiti de GRIFFENFELD. etc:
MAGNO Sacr: Reg: Mai: Dan: Norv:
CANCELLARIO etc:
Bonum Felix Faustumque quod in se recepit
Musarum Themidosque Patrocinium!
1674.
p.275
En tibi quas Comites, COMES acceptissime Regum,
Candida jam pridem Fata dedere Deas,
Praeside nunc tutas, quo quondam scimus Alumno
Venturi certas exseruisse caput,
Tunc Tibi cum primos formarent protinus annos,
Et cupido altrices ubera pocla darent.
En Tibi, quae tenero Fatorum conscia Phoebo
Nectareos haustus Ambrosiamque tulit,
Quaeque prius, quam Phoebe dares Oracula Delphis,
Sorte tulit sacra Gentibus Auctor opem
Nata potens Coeli, Solio dignata Tonantis,
Natarum Genitrix ipsa verenda trium,
Quas tibi nunc secum, Custos sanctissime Legum,
Commendat, socia Nomina nexa fide.
Illa per os Responsa Tuum Regalia pandens
Pandet in Arctois secula prisca plagis,
Qualia tunc fluxisse ferunt, cum libera Virtus
Iret, et in terris huic Comes iret Honos.
Illa aderit, Justi cum tu moderator et aequi
Huc satagens summi flectere vota Fori,
Jus dices, victor quod cum laudaverit insons
Carpere convictus nesciet ipse reus.
Quin age, Magne COMES, ultro amplexare volentes
Et quo coepisti perge fovere sinu;
Sic illae invicto certent te vincere nexu
Nec Patriae tentent deseruisse solum!
Nec sola est cum Prole Themis. Ter terna Sororum
Pallade cum decima Numina juncta vides
Heae tibi se Teteque Duci, COMES Alme, Trionum
Perpetua exoptant jungere lege Deae.
Hae, bene ne desint Actis sua praemia, promtae
In laudes plenis Artibus ire tuas.
p.276
Jamque harum jussu tua signant Floribus Horae
Nomina, mansuris commemoranda notis;
Illa dabunt veris hominum solennia votis
In Pylios fundi Mygdoniosque dies.
Illa dabunt, olim cum te revocaverit Aether,
Aeternum a grata Posteritate coli.
(20) Nuptiis
Nobilissimi Amplissimique Viri
DN. GERHARDI SCHRÖDERI
Lectissimaeque Virginis
SOSTRATAE SVANINGIAE.
Stat sua meta Morae. Liquido sociantur Amantum
Vota, nec ulterius dissociatur Hymen.
At tu Sectator nimis importune secunde
Fortunae, o quantum, Livor, inane tenes!
Sic est; si certes Livor (rumpare vel ultro
Ringere) Dii superant. Cedere disce Diis.
En meliore coma tandem se Phosphorus effert
Dumque parem votis tendit inire viam;
It comes illa dies niveis imposta quadrigis
Quae sua virtuti praemia digna vehit.
Subsequiturque Soror, Soror exspectata Diei,
Mox Summam optatis impositura manum.
Et Facibus jam cuncta patent, quas ventilet inde
Hesperus et praepes ventilet inde Puer.
Quin fuge Livor iners. Vincat quem praevia Virtus
Ducit, et a Superis, qui bene pendet, Amor
p.277
His titulis SCHRÖDERUS ovat, nitidumque popelli
Invida fluctivagi fert super ora caput;
Dum, post sub vario superatos Sole calentes
Tot tractus, solo gaudet Amore trahi,
Hinc Patriae hinc socio praelustris Amore Puellae;
Jamque potens voti gestit utroque frui.
Dumque prius cunctata licet luctataque multum,
Paulatim adsuevit jam dare, Virgo, manus;
Quosque ante invisos a se procul arcuit, ignes
Victa verecundo cominus ore pati.
Dicite Jo! meritoque Duci bona verba Sodales;
Dicite, nam Festo hoc Sole triumphat Amor;
Subque jugum Domitorque hominum Domitorque Volucrum
Mittit OLORINI pectoris omne decus.
Haec erit, haec SCHRÖDERE tibi vectura, nec ulli
Hac mage contigerit pompa venusta Deo.
Neu tibi quis jactet tot ficta Animantia Vatum
Seu Jove seu reliquis nobilitata Diis;
Quae Venerem te blanda rapit, SCHRÖDERE, Volucris,
Sed qua nec fingi pulchrior ulla queat
Lustretur licet omne decus, quod stagna Caystri
Quodque vehant resoni limpida Stagna Padi,
Tum quidquid Tanais tum quidquid jactitat Ister
Et celebris quidquid Strymonis unda tenet.
Digna equidem, conferta petant quam vota Procorum,
Junctaque praetensis carmina crebra plagis:
Sed tantum ut pateat, quanti mox unus habendus
Et quo se voluit praeda cupita capi.
Hoc soli SCHRÖDERE tibi contingere, Phoebo
Jam dedit et Musae Parca benigna tuae;
Quae longaeva tuae ut deducat stamina vitae
In tua tam faustam retia ducit Avem.
p.278
Augurium te extra non est tibi, Sponse, petendum,
Namque sinum volucris tam petit alma tuum
Amplexusque tuos ulnasque foventibus alis,
Sic tibi foecundos discupit ire dies;
Ergo age tam pulchra dignissime Conjuge Myrto
Sat lauro adsuetum, cinge, Marite, caput,
Jamque triumphales satagens conscendere currus,
Dum tacito condis gaudia tanta sinu,
Dum populi plausus, varii dum frondis honores
Excipis, et Florae versicoloris opes,
Hosce tui fusos studioso e pectore, festae
Consimili luci suscipe fronte modos;
Quique tuis non rara soles dare tempora Musis,
His quoque Momentum da breve, quaeso, locis
Sic male sit cunctis, ter Sponse beate, Maritam
Qui tibi non propriam hanc perpetuamque velint.
(21)
Ampliss: Consultissimoque Viro
DN. ERASMO VINDINGIO
Nuptias Dilectiss: Filiae Generique
ANNAE VINDINGIAE et
DN. PETRI HIORT
in vicinis
Conjunctissimi et Amicitia et Adfinitate
secum Viri Nobiliss: et Excellentiss:
D. THOMAE BARTHOLINI
Aedibus Die IV. Cal: Novembr:
Celebranti.
p.279
Unde BARTHLINI novus hic Penates
Occupat fervor, fidiumque gratis
Cum modis certans Chorus is, frequens qui
Verberat aures;
Quid sibi cursus celer et recursus
Vult adornantum Charitum paratu
Dona tam Lecto? vario quid auctae
Pondere mensae.
Quid Lucernarum feriente flamma
Major Argenti decor, et nitenti,
Simplici plusquam rutilans colore
Fulgor in auro.
Anne mutantes Helicona Musas
Cernere est duci meliore pompa
Praesidem Phoebum cithara vocantem
Sponte secutas?
O Domus FINCHI Generosa Proles
Perge firmato pede, perge crebro,
Et virescenti sine Lege, ramo
Spargere florem.
Sola tu tantis radiis, nec extra
Te quid accersens, potis es perennem
Hac tua Insigni populosa Gente
Fundere lucem.
Nosco, nam nosco celebris Diei
Festa solenni cumulata luxu
Et maritanda modo gloriantes
Virgine flammas.
Hespere o felix niveis notande
Inter albentes merito lapillis
Quos enim non hoc superas superbus
Lumine soles?
p.280
Lacteo felix mage sed Soror quae
Fratre nox gressu sequitur procaci
Imbui poscens roseo tuoque,
Sponsa colore.
Sponsa, Matronas numeranda jamjam
Inter, i faustum cupidis ave dic,
At vale innuptis, hodie et supremum
Dicere Virgo.
Quid times? Daphnis patulas in aures
Non, ait, luctus gemitus nec adfert,
Sed dat insontes et amat Choreas
Taeda Jugalis.
Si metum quondam posuitque Virgo
Celsa Phoenicum, placidique amore
Capta mugitus tulit ambientis
Oscula Tauri,
Justior tete moveat Cupido
Quem suus Mensis stimulat procantem
Perciti ut cedas socianda CERVI
Rite cubili.
Illius, quo non fuit olim amari
Dignior Thirrhi Genitae ferus, qui
Praebuit belli titulum sagitta
Ictus Juli.
Quid times? sunt, si cupias doceri
Quae tibi monstrent, temere hic Pudori
Jam locum reddi, id doceant tibi alto
Sanguine junctae.
Illa, quae haud pridem fuit his iisdem
MARGARIS, nosti, Patriis relictis
Uxor abducta ad proprios Penates
Prole beandos.
p.281
Ecce Materno decorata cultu
In sinu gaudet tibi posse leges,
Quas tibi posthac violare non fas,
Ferre Maritas.
Sunt et hinc Consulta Aviae tuaeque
Matris, utramvis rogites, negabit
Neutra ponendum simul exsoluta:
Veste timorem.
Ipsa, qua major Cybele Deorum
Non potest fingi Genitrix, sequendum
Praebet exemplum, Generis tuique
Nominis, ANNA.
Haec, licet multa subole coruscans,
Spe tamen crescentem inhians tueri
Matre te facta cupit Abnepotem amplectier
ulnis:
Hujus unius titulos fac aeques,
Queis tibi major stimulus nec extat,
sic dehinc longa serie Nepotum
ANNA perennes)
Nunc age o Liber venerande Thyrso
Huc ades. non terrigenae domandi,
Sunt tibi, non sunt fera jubjuganda
Colla Gigantum.
Sed tuos ne Socratici liquores
Diluant, insta, Sapientiamque
Tetricam rerum Dominam benigno
Subde triumpho.
Hic dies poscit bonus hosce mores,
Aequori rugis Boreae et relictis
Ne Cato quidquam vereatur incon-
sultus haberi.
p.282
Inde BARTHLINI niveum patebit
Pectus abs omni vacuum rigore,
Inde VINDINGI Gravitas avebit
Dia resolvi.
Non eum suetis studiis tenebit
Quae solet totum sibi vindicare
Deditum noctes comitans diesque
Ampla Vetustas,
Hunc nec ambages Themidos morari
Audeant jam longe alio obligatum,
Nupta quod poscit sibi jure Nata
. Munero fungi.
Scilicet cunctas cupit hic fugari
Hesperus curas, sibi soli et optat
Per tuum munus venerande Liber
Quemque vacare;
Ergo VINDINGI dubias Reorum
Voce defensas moderante causas
Sive convivis volupe est et udae au-
dire Coronae
Sive BARTHLINI celebri quid ostro
Contigit rari, tua pocula inter
Incidit sermo, stimulatque fervor
Corda sciendi;
Mox tuum Lenaee, erit id cavere
Talibus ne solliciti retardent
Debitas tantum tibi transvolantis.
Temporis Horas,
Nec quid in Grajis geritur, Philippi
Dum Leo Magni metuit, Superbus
Fascibus quondam, domitusque nondum
Sustinet iras;
p.283
Dumque Libertas animam trahendo
Colligit rursum reficitque vires
Exteras contra insidias, sit ulla
Quaerere cura.
Una sit, suavi Genio vacare
Et tibi junctae Veneri jocoque
Temporis partes dare singulas, et
Sola voluptas.
Vos sed illustris nitidae columnae
Gentis, haud ulla nece separandae
Par gerens Tellus Pylios in annos
Jactet Amicum!
(22)
De Obitu Reverendissimi Doctissimique
Senis
JOANNIS DALLAET
ad Clariss:
DN JO: DALLAEUME.
Elegia.
Heu mihi quos DALLAE refers tristissime casus
Quae memoras Magni Funera acerba Patris:
Nuper ubi demtis tetigi tua munera vinclis
Divini vultus Effigiemque Viri,
Credideram, sed enim quoties Spes fallit Amantes?
Illa mihi vivum sistere Dona senem.
Tunc ego: Sic DALLAEUS agit. Sic ora genasque
Sic decus ingenui pectoris omne gerit.
p.284
Seu spuria a veris et ficta volumina Libris
Discernit, Veterum qua legit orsa Patrum;
Seu modo facundos demittit ab ore profatus
Queis Populi, valeat ducere corda sui;
Sic oculos frontemque gerit, sic mellea labra,
Quidquid agit sic hoc denique totus agit.
Haec ego. Sed presens quis nescio Phoebus in aures
Attoniti tacito murmure, gessit, ait,
Gessit, ait, posuitque istos quos conspicis artus,
Et sibi sat vitae jam satur, egit, ait:
Egit, ait, quaecunque viden? doctissimus Index
Additaque extincti posthuma Vita refert.
Nec mora. Transmissas avido dum lumine chartas
Perlustro, heu! video verba Suprema cani:
Qualia Maeonius, Fatis urgentibus, Ales
Funeris effundit carmina Praeco sui.
O mihi quam vellem non haec DALLAEE dedisses
Dona, licet nequeant his meliora dari.
Illane vox, vox illa silet, qua Sidera tangi
Qua flecti irati se voluere Dii?
Illane Lingua riget, toties quam magna sonantem
Pacatis stupuit Matrona raptus aquis?
Reginam toties quae excitam sedibus urbem,
Milleque sustinuit pascere melle Lares?
Ah! quoties licuit, spatiosa Lutetia, plenas
Egrediente tuas cernere plebe vias!
Ah! quoties spectare rotis hinc, Sequana, ripas
Hinc tua tot ratibus totu fluenta tegi.
Ad modulos sed cuncta tuos, DALLAEE, cieri
Threicii Vatis ceu praeeunte Lyra.
Non mage liquerunt properi tentoria Graji
Non ita veloces deseruere rates,
Nestoreas quoties cupidissima Concio voces
Et peteret Dii dulcia verba Senis;
p.285
Tunc cum Pergameae capienda ad moenia Trojae
Turba Decennales ferret Achiva moras.
At postquam elinguis languentia deserit Orpheus
Culmina Silvarum, concidit omne nemus.
Ipsaque, si qua fides, tua flumina, Sequana, Fonte
Hoc tibi sublato, torpor inanis habet;
Oeagri qualis Musis adstantibus Hebri
Cum gemitu, languens protinus unda stetit.
Nil igitus, nil prisca Fides, nil candida Morum
Temperies, animi nil valuere pii.
Quin jaceas nimium quantum mutatus ab illo
Qui poteras nutu cuncta movere tuo?
O semper venerande Senex, Doctissime Calchas,
Et populi Vates commemorande tui!
Heus ubi nunc illa est quae me Facundia nunquam
A sese exceptum sivit abire rudem
Seu tu Moeonium, me defendente Maronem
Contra tollebas acer ad astra Senem,
Et docti adversus quondam nudata disertos
Vibrabas alacer Caesaris arma sonos;
Seu, Cyrrhae interea rellicto colle, petebas
Aoniis gravior Scripta soluta modis;
Jamque Oratorum Veterum plene ipsus Achivi
Eloquii intrabas abdita Sacra potens;
Donec ad adsuetos ferres vestigia Rivos
Saepeque Priscorum pota Fluenta Patrum,
Hic mihi tu gratum placidus dispergere rorem
Hic mihi nimborum fundere major aquas.
Haec ipsis Superum Mensis aequare, superque
Efferre aetatis pabula sancta tuae.
Hic sua distinctis per lustra aequalia Scriptis
Nulli non meritas adtribuisse notas.
Jam Basili laudare genus subtile profandi,
Mistaque suaviloquis Regia verba sonis.
p.286
Ambrosii jam dulce Sophon; Sapiensque cothurnos
Os Hilari, et noti prima Metalla Senis;
Coeteraque elapsi conferre undantia Secli
Flumina, et ad Fontes cuncta referre suos.
Qua mihi non notas te dignabare sequenti
Semper honorandus Dux aperire vias;
Perque vetustatis quosvis penetrando Recessus
Et raris pansum sedulitatis Iter,
Talibus haud raro totas sermonibus horas,
Interdum medios exsuperare dies;
Et dare primaevo tunc delibanda palato
Pascere quae possent olim alimenta Virum.
Illa tui at posthac quoties occurret Imago
Tam bene de nobis commeriti, Alme Senex:
Quis, mihi solvendi si debita adempta facultas
Cuncta sit, obstricto conteget ora Pudor?
Ni, tibi pro tantis meritis aequalia nulla
Quum longe his impar dona referre queam;
Pro parte ut possint cupidi jam reddere grates
Hosce sinas fungi munere rite levi,
Qui modo dejectis passim, DALLAEE, capillis
Ad bustum satagunt adproperare tuum,
Maerentes Elegos. qui si non digna tulisse
At pia dicantur justa parasse tibi.
Haec quoque jam Pictura, Manus quam munus Amicae
Amplector, vultus relliquiasque tui,
Musaei Simulacra mei venerabilis inter.
Semper honorato more coletur Apex,
Excipietque istas, tumulum queis Fata negarunt
Heu! nimis amotum spargere posse, rosas,
Hic ubi nostra tuos Coelo supposta Boreo
Hoc prae aliis jactat Bibliotheca libros,
Quantum vera sciat, quod distent era Lupinis
Et superent sapidae mucida frusta Dapes.
p.287
At tu, dilecti clarissime Muneris Auctor
Effigies Magni certior ipse Patris:
Desine frustrato gemitu lugere peractum
Quem, quod jure potes et facis, ore refers.
Sit lacrimis curisque modus, sit meta querelis
Ne nimia offendas relligione Deos.
Crede mihi non illa volunt suspiria Manes,
Non ea jam Divus, quem gemis, ipse Parens.
Qui manet in memori nam posteritate Superstes,
Defleri elatum se, vocat ille nefas.
(23)
De Effigie plurimum reverendi Clarissimique
Senis
JOANNIS DALLAEI.
Quisquis in antiqui defixus imagine Secli
Mirator Veterum colligis ora Patrum;
DALLAEI hos annos venerandosque adspice vultus
Et circumspersas per caput omne nives
Luminaque haec, cuncta est quibus illustrata Vetustas
Labraque Cecropiis tota referta favis.
Exactae ingenuos vitae testantia mores
Nec nisi Supremi munera rara Dei.
Aetheria humanos sibi si mens suaserit artus
Induere et cupidi tecta subire soli
Dic mihi, Siderio sic circumfusa Sereno
Quo queat ornatu splendidiore coli?
Attamen in sola hac ne spiret Imago tabella,
Eminet in Scriptis clarior illa suis:
Hic studet Artificum vis sistere posse, sed istis
DALLAEUS sese praestitit ipse Senem.
p.288
(24)
CHRISTIANUS AUGUSTUS.
Potentissimo
Danorum Norvegorum Vandalorum
Gothorumque
MONARCHAE
CHRISTIANO
QUINTO
Avitum et Merum
Haereditaria auspicanti successione
Imperium
dicata panegyris
JOHANNIS HOPNERI I
1670.
Quid veteres praeferre cupis praesenibus annos
Roma? quid a Jano, sua quod consortia Regni
Saturno dederit, labentia secula laudas?
Hic JANUM sibi CHRISTUS habet sociataque in uno
Nomine bina suos ostentant Omina fructus.
p.289
CRHISTUS jo regnat. nec ineluctabile Fatum
Multiplicem feriens geminato verbere culpam
Grande licet vulnus peccanti intenderit Orbi,
Omnia disjecit. Sua seu conamina Mavors
Explicat adversus, sua seu Mors spicula torquet
Contra utriusque ictus stat inexpugnabile fulcrum
Gentis Hyperboreae. nec Bellipotentis iniquae
Nec, Libitina, tuae, stantem evertere columnam
Imperii fauces, postquam exorata Potestas
Aetheria avertit cuneos clavosque trabales
Fortunaeque minas. Sic surgit ad Aethera rursum
Dania, sic Superi Borealia vota secundant:
Dum Deus e coelis Arctoaque sceptra tuetur,
Ducentemque Heroa suo de nomine nomen,
Auctorem reliquis superaturumque priores
Regali variaque ornat Patriaque Corona.
Siste tuas igitur, Pia Patria siste fluentes
Luminibus lacrimas, squalentesque exue luctus
Atratosque habitus, sumtosque in funere summo,
Queis tuus incessit Populus pullatus, amictus.
En meliora parant, post nubila, fila Sorores,
Velleris et nivei promittunt stamina Parcae:
Sume Pares cultus Coeloque animosa faventi
Pande fores, gratisque Deum penetralia donis
Accumula, ornatasque frequens provolvere ad aras
Coelicolum; procul hinc sontes, procul este profani,
Vos at adeste pii, quotquot de nomine CHRISTI
Gaudetis, Patriaeque boni fidique vocari
Magnanimi Regis cives, et dicite grates.
Gratia sit CHRISTO! Deus est qui gaudia nobis
Haec fecit, Deus est. quid jactat Osirin et Isin
p.290
Numina Niliacus? quid prae se extranea spernens
Inde tamen mendax mendicat Graecia Divos,
Et sibi statores deducit turba Quirini?
Nos colimus te, CHRISTE, Deum. nec notus Athenis
Romulidis nec certus eras, quo Vindice stamus.
A CHRISTO mihi principium, mihi finis in ipso.
Ille salutifero dispellit Numine nubes,
Ille pium Patriae solatur sidere luctum
Optatis votisque pari. Deus ille gemellum
CHRISTIANO summi mensuram nominis actu
Implenti dum tradit ebur, simul omine firmat.
Omina tanta sequi fas est: discedere ab illis
Grande nefas, et crimen atrox, et morte piandum:
Et jam quemque pius coelesti in nomine dignas
Ardor agit laudes. namque est haec civis honesti
Debita sors, pro Rege suo persolvere vota,
Obsequii dare signa pii. vel sola voluntas
Sufficit in tantis. vitium sed turpe silenti,
Cum se cunctorum certent diffundere voces,
Rectoris Patriae merita in praeconia. cumque
Omnigenum Regale decus dispandere sermo
Omnis amet, sive ille merus, seu rite ligatus,
Difficile est non velle loqui. Si tanta facultas,
Quanta recensendis Regis virtutibus esset
Et generi par Divino, modo desit aventi
Conamen proferre pium; tu Maxime Regum,
Qui mihi carmen eris, talem dignare favore
Defectum supplere tuo; dignare serena
Fronte pii coeptis Augustos addere nutus.
Non tua dedecorant Vatum diademata lauri;
Nec tibi Regales deturpant serta tiaras
Parnassi decerpta jugis; queis tempora florent
Heroum semperque vigent: seu vescitur aura
p.291
Vitalis compago sua, seu cedere fatis
Jam resoluta parat, manet ista fronde perenne
Inque dies cunctos decus indelebile Regum.
Majorem hac fateor, poscunt tua robora Musam
Haud tenui tentanda lyra, nec carmen in unum
Confido me posse tuas conquirere laudes,
Totque meas longe superantia pondera vires:
At quis eo spirare ausit, licet entheus, actus
Ut credat se posse tuos aequare canendo?
Non ille effigie quondam decoratus ahena
Claudius, et queis Smyrna viret, queis Mantua, Vatum,
Judicio summi votum firmante Senatus
Caesareo, aequatus Geniis, si posset eundem,
Quidquid habet Stilico, vel quicquid Honorius ambit,
In cumulum conferre, tuos similaret honores.
Non, cujus toties Romam dulcedine cepit
Thebais, ingentis magnus laudator Achillis;
Non qui Pisonum fudit praeconia; non qui
Messalae studuit titulos intexere chartis
Aut quos Augusti concivit gloria, Vates;
Non hymnis celebrare Deos adsueta Vetustas
Semideumve Sacras per grati idyllia cantus
Docta cohors augere faces, revocata sub auras
His tua sufficeret, quas poscit splendida Virtus,
Jure suo laudes: nam quantum Regia major
Consule Majestas et quantum fabula vera
Distat ab Historia, tantum supereminet omnes
Priscorum genios fulgens tua gloria, Vatum
Et superat captus: nec quae Suprema Potestas
Legibus haud subjecta jacet, numerisve modisve
Carminis includi se fert pedibusve teneri.
Me tamen audacem Pietas facit illa, timentem
p.292
Erigit et pergit dubitanti in carmina vires,
Perque tuos titulos studioso pectore euntem
Ad sibi praepositam perducit praevia metam.
His, Auguste, tui coeptis clementia vultus
Si velit annuere atque auram praestare faventem,
Quaeque dedit Pietas albescere tempora vittis,
Si radii lustrare tui dignentur Apollo
Certus adest, qui me tacita producet ab umbra
Ad loca quae pandent mihi per tua nomina famam.
Qualis ab Oceani surgens Sol aureus undis
Extendit spargitque jubar, mox dimovet umbram
Sedibus Aetheriis radianti luce, tenebrisque
Implicitam clare perlustrat lumine terram:
Inde repercussis radiis splendescere montes
Inde pruinosae sensim revirescere valles
Totaque mox tellus madidum dimittere fumum
Cedere cunctarum jussa caligine rerum:
Talis ab excessu Patrio, Rex maxime, Divis
Et summo cognate polo, consurgis et astris
Ore pari Superis radians longeque coruscans
Nubila deterges Patriae luctumque resolvis
Atque madescentem lacrimis manantibus orbem
Arctoum reficis venerando lucidus ostro.
Progeniem tantam voluit Coelestis origo
Prodigiis monstrare suis, quasi diceret; Hic est,
Quem terris genuere Dii; quo gaudet Olympus
Praeside demisso Borealia sceptra benignis
Confirmare astris et Danica Regna fovere.
Vix etenim Patrias tangebas justus habenas
Haeres, cum subito tristes decrescere noctes
Et laeti rursum sese producere Soles;
Dumque tuos faustus Titan superingeris ortus,
Acris hiems nostrae memorandaque posteritati
p.293
Saeva nimis solvi; glaciem collidere rivi,
Flumina concretas bruma disrumpere crustas;
Oceanusque induratos mollire capillos
Omnis et adstricta resolutus labier unda;
Nec durare mage hoc prospecto Sole pruinae,
Sed fugere, et sparsim variae se prodere gemmae,
Diversique solum vestire coloribus herbae,
Tota parens Natura situm deponere et omnem
In melius mutare sinum: primordia Regni
Ne tibi laeta minus fierent, cunabula vitae
Quam fuerant; atque ut gemini Natalis origo,
Regis, et Imperii, sibi responderet iisdem
Auspiciis. Namque illa dies quae protulit orbi
Te primum quam fausta fuit, quam foeta secundis
Ominibus, cum clara Jovis splenderet Imago
Taurus, et, ut quondam sibi conciliarat amorem
Europae, nec Luminibus nec fronte minarum
Signa gerens; sic Regalis tunc praescius ortus
Compulerat Titana suo considere tergo.
Gaudia tanta sui cernens Latonia Fratris
Justitiae praesaga tuae, Regum optime, Libram
Cum peteret; gaudebit ait, sic lancibus aequis
Qui modo nascetur, rectoque examine justi
Tutor erit. Qualis facies fulsisse putanda
Virginis Astreae, cum proxima signa faventi
Firmaret nutu? fertur tunc Scorpius omni
Cuspide deposita caudam jactasse benigne
Et lances subiisse tuas. nec gaudia Cancer
Celavisse diu, tendens sua brachia coelo.
Grata Jovi Nutrix distentis lacte recenti
Uberibus placuisse Jovi conata tenello
Lusit Amaltheo cornu; ne copia deesset
Imperio, Rex, ulla tuo: mox aemula, Pisces,
Sidera cujusvis tutum Typhonis ab armis
p.294
Te fore nictarunt. Operam nec segnior ipse
Obtulit hinc Aries qui quondam ex fraude Novercae
Ereptum tulerat salvumque in Colchida Phryxum.
Herculeum rursus venerata est ira Leonis
Victa Ducem, exuviasque libens insigne futuro
Concessit gestamen Hero. concordia Fratrum
Tyndariduum bona signa dedit, Regnoque Poloque
Infensas hiemes tempestatesque malignas
Dulce fugaturum tandem stipulata serenum
Semifer adspecto redivivo laetus Achilli
Spicula porrexit non frustratura tenentem,
Sive feras contra praeludia Martis opacos
Per saltus tentanda forent, seu vera cohortes
Vellet in hostiles in campo praelia Mavors [Movors ed.].
Nec Puer Idaeus tanta inter gaudia Coeli
Tardior obsequium tibi praebuit atque paratum
Obtulit Aetherium dapibus Regalibus imbrem.
Sic tibi signiferae facies micuere paratae
Sedibus ex altis referentes tempora nati
Jam designati Regis Dominique Trionum
Cum simul annuerent certantia sidera menses
Exsuperaturos praeeuntia vota Coloni:
Hoc Phoebo mandante, dies qui format et horas
Perque suas partes integros temperat annos.
Senserat Aetherii concordia signa Mariti
Magna Parens rerum; Superis si tanta voluntas
Commendare suum terrisque ostendere Alumnum;
Causa magis nobis superest, ait, illud amandi
Palladium, quod adhuc nostris amplectimur ulnis,
Utque diu proprium maneat, tot vota sacramus.
Este igitur celeres, celeres, mea Numina, Divi,
p.295
Seu colitis juga mista cavis, seu plana locorum,
Sive rubos saltusve suis venatibus aptos,
Aut magis erectas habitatis ad Aethera Silvas,
Sive his hortorum varios praefertis odores,
Arbuteos foetus et cultae germina terrae;
Seu mage diligitis strepitantis fluminis undas,
Aut fugientis aquae sinuosa volumina rivos
Lene susurrantes; vestros properate colores
Arboribusque, soloque, atque ipsis indere rivis:
Sic posthac vernabit humus, qua tantus Alumnus
Expediet gressus, sua vel vestigia figet,
Sic quidquid calcabit erit. Tunc laetus Aprilis
Jussa capessentes inter modo proximus adstans
Dicitur e gremio sparsisse nitentia dona
Et Veneres fudisse suas. Sed maxima circum
Flenopolitanum [Flensborg in mg. ed.] fulserunt gaudia castrum.
Hic sua tunc visi proferre cacumina montes
Aetherias. versus sedes; sua pandere colles
Hic juga graminei; circum resonantibus ipsis
CHRISTIANI geniti nomen venerabile silvis
Hic liquidi fontes lympha saliente per urbis
Contiguos vicos festivo sponte paratu
Testari meritum tanti Natalis honorem.
Inde Saholmus agros recreans, hinc Treenus, adundans
Pisce, solum genitale suis amplectier ulnis,
Mox et ad Oceanum Cimbrorum gratus uterque
Nuncius ire Patrem, tanti quem Balthicus udo
Nereus ipse sinu laetus refovebat Alumni
Declaraturus cunas; sub cujus habenis
Hinc famulaturas atque inde revolveret olim
Aequor utrumque undas, Dominumque agnosceret unum.
Tunc vaga Monticolae, Silvani, et Rustica, Fauni,
p.296
Numina, tunc junctae Dryades, Nymphaeque Sorores
Nereidumque leves circumque infraque rotati
Culmina plena Dei, tantae dare plurima signa
Laetitiae coepere greges. O tempus amore
Condignum nitidaque nota! celebranda quotannis
Illa redit merito nostrisque Nepotibus olim
Saepe colenda dies, et qui nascentur ab illis.
Desinat o utinam fere semperque recurrens
Fertilis ominibusque novis cumulatior, addat
Munera muneribus seclis super induat annos,
Atque omni Patriae votis respondeat hora!
I nunc Fama prior et tolle vel Herculis ortus,
Vel quae sustinuit Delus cunabula Phoebi,
Vel Jovis ipsius genitales confer honores;
Non tamen invenies quos indulgentia tanta
Deque soli Coelique sinu profusa beavit.
Vix enixa suam fuerat SAPIENTIA prolem
Exceptamque sinus lustrarat Gratia nexu,
Cum Pater adspiciens quot signa tot omina partus,
Jamque tenens Patriis, faustis amplexibus, ulnis
Infantem, meritum Coelo praefatus honorem,
Quis dubitabit ait, num sit sententia, vel sit
Indubitata fides, quod partem legimus olim
Traditum ab Historiis partem nunc vidimus ipsi;
Heroum solitas reliquis praecellere cunas
Partubus, auspiciis: non est Exempla necesse
Trojadas Grajosve Duces committere, vel quos
Extera terra tulit, queis turgeat alta Vetustas;
Tu mihi Nate tuis omnem Natalibus aufers
Cunctandi veniam; sic sis vitalis et inter
Mortales versere diu; te destinat Aether
Culminibus, nunquam quae exspectavere Parentum
p.297
Vota, nec e nostris potuit Majoribus ullus
Scandere. Sed maneat Superum decreta voluntas
Et rata vis Coeli, nostrae quae providet aulae
Haec ubi dicta Parens dederat praesagia, praesto
Se Pietas [Piestas ed.] sistens, Regni Firmamen Aviti,
Da veneranda Parens fatur Dis grata potestas
Uberibus lactanda meis, has tempore primo
Rite salutares possit siccare mamillas:
Me sine carpit iter quaevis foetura sinistrum,
Me sine nec verae patet ardua semita vitae,
Nec modus apparet justi, nec terminus aequi.
Si nascens solidandus erit, si sanguine puro
Et succo firmandus erit; has sugere primas
Debebit mammas, simul hoc cum lacte tenebit
Quidquid ad Imperii dextrum moderamen abunde
Sufficiet, seu bella geret, seu pace fruetur.
Dixit, et accepto Pietas dedit ubera Nato.
Virtutes aderant variae, totamque frequentes
Jam fulgore sui complebant agminis aulam,
Officio vigiles multo, et certamine facto,
Quae tantum propiore Ducem contingere nexu
Posset, et in tali fieri certamine victrix:
Cum reliquas inter gradiens Prudentia lances
Arripit e Coelo lapsas, ancilia Regni,
Nectare Coelicolum perfundit et admovet ori
Infantis; bibit ille libens, atque attrahit haustus
Divinos; O quanta dabas mox, Regia Proles,
Ingenii documenta tui! tunc fascia tolli
Tunc Genio tanto minus apta ligamina solvi
Velle videbantur. Vix haec ablata; repente
Infantum solitas cunas pertaesus et alveos
p.298
Non exspectatis animo majoribus annis
Excelso, nec inutilibus parere parata
Mente moris, firmare pedes gressuque coruscum
Non titubante solum premere et procedere avebas
Indigus haud ullius opis. Sed et ille docebat
Gressus ad Imperii tete contendere culmen
Summaque venturum mox ad fastigia rerum
Incessus dabat ipse notas, totusque decori
Corporis excellens vultusque habitusque ferebat
Indubitata satis summi praesagia Regni.
Seu tua flectebas radiantia lumina, sive
Augustos vultus Regaliaque ora movebas,
Ipsa simul tecum Gravitas summusque micabat
Majestatis apex, sed qui moderamine mistus
Pectoris ingenui, mentisque colore benignae
Perfusus: quae grata magis quam juncta frequenter
Copula, magnanimum stirpem spirabat Avorum.
Illud enim Gentile decus, quod semper adhaesit
Oldenburgiacae domui mistura perennis
Nec se par, illisne genis dubitasset inesse
Quas duraturo decorarant flore decori
Unanimes Charites? illine insidere formae
Quam merito cuivis poterat praeferre Deorum
Judicium Paridis? Sed et hic se dogma Sophorum
Explicuit, quod certa peti vestigia mentis
Ex facie non posse negat. dubitatio cuncta
Tollitur exemplo, quo nulla exceptio major.
Namque infans tam certa dabas documenta futurae
Aetatis, tam fausta tuis exordia seclis,
Totus ut Arctous jam tunc praecerneret Orbis
Dis capiti charo dignum Diadema parari.
Jamque orbata suo Borealia Praeside Regna
CHRISTIANO, quo ducebat Natura, sequuta,
p.299
FRIDRICO Divi Genito moderamina Regis
Obtulerant, dederantque tuo, CHRISTIANE, Parenti.
Ille Dei curis, has qui tradebat habenas,
Seque suumque domum mandans, post vota precesque
Atque actas coelo grates, per lenta morarum
Taedia ne traheret suspiria crebra vocantum
Ad sese Procerum, neve exspectata frequenti
Gaudia differret Populo, festinus in Orbae
Amplexum Patriae contendit et unica secum
Sceptriferae stirpis solatia duxit Julum.
O si de Latio reparabilis Ales adesset
Conditor Aeneidos! non linqueret ille Creusam,
Quaeque diu multis habita est mera fabula, Trojam?
Insignem pietate virum, si quaereret, ecce
Magnanimum Regem Superis cognata gerentem
Pectora, nec dubiis minus haec exercita rebus
Quam fuit Aeneae toties mens mentio Vati.
Hic nova Regnorum series superataque Regi
Maxima Fatorum moles celebranda Poetae:
Hic solidus Pietatis apex; hic certus Julus
Spes Patriae, Patriaeque domus miranda propago
Argumenta darent sublimi digna Poesi.
Non opus hic fictis, nec res haec indiga longae
Ambagis, pleno quae gesta est tota theatro.
Tu CHRISTIANE decus Patriae, comes ire Parenti
Ad sua tendenti geminataque Regna paratus
Vix tua Regali dederas vestigia sedi,
Cum totam variis lustrares dotibus aulam;
Quique adeo cinctus Virtute satellite multa
Reddideras nuper Populum Proceresque stupentes,
p.300
Jam quoque gauderes capere in consortia Musas,
Artibus Imperio dignis infundere mentem
Coelestis memorem stirpis, rerumque capacem
Summarum genium paribus supponere curis.
Non tibi ludus erat varios jactare lapillos,
Non celeres versare trochos, aptove flagello
More puellorum torquere volubile buxum,
Non laxo portare sinu loculosve, nucesve,
Damnososve nimis talos vetitosve fritillos;
Quae tamen haud raro privata crepundia magnae
Esse solent aulae et Natis communia Regum:
At si forte tibi sedisset ludere, ludus
Qui tibi conveniens esset propriusque placebat,
Quo posses recte faciendo ostendere Regem,
Piaeque aliis dignum te commonstrare corona.
Sic quoties summa ludentem vidimus arce
Nobilium aulai contracta forte juventa
In varias agmen signis discernere partes,
Discretasque suis Ducibus committere spiras!
Inde vel inde accire globos, glomerare catervas,
Hinc illinc alas extendere, et inter utrumque
Cornu praecipuas pugnae disponere vires
Ordinibus nunc expansis, nunc multiplicatis
Nunc duplicem nunc aequatam componere frontem;
Nunc tormentorum diffundere faucibus ignes,
Nunc simul explosis simulare tonitrua bombis.
Scilicet Heroum sunt haec praesagia, sunt hae
Semideumque Deumque notae. sic Jupiter ipse
Parvus in Idaeis fertur didicisse salebris
Fulmineas torquere faces tonitruque ciere;
Sic Liber Mavorsque tener praeludia pugnae
Et belli quondam simulacra dedisse futuri
p.301
Laudantur. Sic Alcides, sic Hector, ut ipsos
Praeteream Divos primaevo flore virentes,
Ascaniusque puer soliti se ostendere in armis
Cum populi plausu, et laetorum ante ora Parentum
Agmine diviso pueriles ducere turmas.
Haec inter Pallas fertur comitata Sorores
Succincta veteris tete docuisse tabella
Militiae, quidquid quondam Spartanus ab ipsa
Traxerat Aegypto, quidquid solertia Romae
Hauserat ex Grajis, quaeve ipsa novissima priscis
Addiderat monitis inventa salubria belli:
Jam pediti sueto, jam pleno pergere gressu,
Jam properante magis cursu contendere in hostem,
Et saltu fossas, fluvios superare natatu:
Jam, quos armatura docet, perdiscere gestus
Et cunctos implere modos; seu vulnera flexo
Corpore declinanda forent, seu tela valenti
Hostis in adversas partes torquenda lacerto:
Jam quacunque opus est parte insultare caballo
Nec leviore minus facto descendere saltu:
Nunc in equo nunc in terra cum mente manuque
Concordi positas ictu pertingere metas.
Agmen iter si carpere habet, geniosque locorum
Et varios praescire situs, praenosse viarum
Anfractus, ramos, fauces, compendia, et illo
Ordine et armorum promte superare paratu,
Qui poterit tectae cohibere pericula fraudis.
Si reddant arbusta moras, removente securi
Difficiles aperire vias et opaca locorum;
Flumen iter si tardet aquis, tentare profundum
Si patitur transire viros, deducere primum
Paulatimque equitum duplici distinguere turmas
p.302
Parte pedes per utramque aciem qua transeat undas.
Altius at fluctus si non patiatur equestri
Aggere compesci, plures diducere rivum
In fossas atque inde vadum transire residens,
Aut varia pontis specie pertingere ripam.
Jam loca figendis perquirere commoda castris,
Quae positis pastus et aquas et ligna Stativis
Suppeditare queant, nec sint obnoxia damno
Diluvii, nec aperta jugis dirisve novercis,
Et nullo praecincta loco, qui commodet hosti.
Qui prope si vicinus adest metuique meretur,
Ante opus armatas equitum disponere turmas
Immunesque operis peditum glomerare cohortes,
Quae reliqui tutum possint praestare laborem
Agminis, et dum fervet opus, prohibere tumultum.
Interea vallum justis praecingere fossis,
Cumque viis totidem laterales undique portas
Praeductis hostem titulis arcere paratas
Dirigere ad mediam quo ducit linea gromam,
Dispositae totum legioni credere vallum,
Ut laterum tutetur opus, sed in interiori
Parte pedaturam externae dare et auxiliari
Militiae, via qua circum sagularia ducat;
Nocte vices certas vigilataque circumeundo
Munia, quae vallis quae sit custodia claustris
Explorare suis, nec perlustrare diurnas
Excubias vigilante minus tentamine curae;
Et quidquid castrensis habet prudentia, quidquid
Convenit observare Duci, perpendere, donec
Signa velint vasis collectis castra moveri.
Praecipue quali bellum cum gente geratur
Nosse prius, quibus auxiliis, quo foedere nixa est.
p.303
Quae natura Ducum, quaeve experientia belli,
Audaces soliti promptique capessere pugnam,
An cauti timidine nimis audire merentur.
Quis miles, num tyro novus, veteranus an hostis
Et qui continuo gestaverit arma labore
Jamque induratus, num qui desueverit arti.
Quo genere armorum valeat; num fidat equestri
Militiae, peditumne magis se robore jactet
Ipse ferox. aptusne locus respondeat armis.
Planities num desit equo. num silva pedestre
Deserat et montana procul fiducia linquat
Agmen in adversis infausto gramina campis
Calce terens. justone dolo, num praestet aperto
Marte suas tentare vices. Si praevalet astus,
Jam minus accinctos, fluvii dum transitus haeret,
Sive paludosis subito infestare salebris
Implicitos, jam lassatos nimioque labore
Sternere defessos, luxuve ferire sepultos.
Jam nemorum obscuras pervestigare latebras
Et struere insidias loca per subsidere jussas
Commoda, subsessasque emittere protinus hostes
In minus armatos et fundere praetereuntes
Incautosque globos; plenove erumpere cursu
Palantesque viis totisque exscindere campis.
Jam differre parum jam dissimulare futura
Praelia, tantisper donec dilatio tutum
Reddiderit nimium vel ab ordine solverit hostem;
Jam magis instructis loca per sat idonea pugnam
Ordinibus tentare levem, primordia justae,
Paulatimque manus hostili adsuescere caedi:
Aeolias Phoebique suis adjungere vires,
Et dextre in partes sociatos pulveris haustus
Vertere in ora adversa virum; situique locorum
Et quibus utetur variis exercitus armis
p.304
Pugnandique aptare modum. quem Velitis urget
Sparsa manus, quem subsidii succincta requirit,
Quem gravis armatura locum, discernere, poscit.
Et mox pro ratione manus qua conseret hostis,
Jam densare suas, jam dilatare cohortes,
Jam plures formare acies de simplice, frontem
Hinc aequare iterum, quadratoque agmine Martem
Cernere directum, mox obliquare phalangem
Aut dare gibbosam, sive incurvare retracto
Tubere, quae frontis forma est contraria gibbo.
Hinc solido infensas cuneo perrumpere turmas,
Porcinumque caput medios propellere in hostes,
Hinc patula adversum circumdare forcipe rostrum,
Et quibus aut Siculi, Persae, Parthive, Scythaeve,
Romani, Grajive modis certaminis olim
Formarunt acies, varias committere pugnas.
Jam subita hostiles indagine cingere muros
Moeniaque opposita circumvallare corona:
Inde per adductam tutam testudine turbam
Obsessos tecta tacite virtute subire
Atque inopinantes statione repellere cives,
Sique moras adversa trahant munimina, crudo
Arctatove solo ramis producere vallum:
Neve opus infestet subitis incursibus hostis,
Ante opus inque aditu sparsim defigere cervos,
Et quidquid poterit vestigia fallere hianti
Et nimis incaute loca per coecata ruenti
Hosti, condensare. magis mox ire propinquus
Partibus adversis, et qua tutetur euntes
Vinea praecedens, lapides, virgulta struisque
Materiem reliquam valido compingere nexu,
Unde in subjectas sua fulmina mittere partes
p.305
Machina crebra queat, formidantemque repente
Nudare excubiis et defensoribus urbem.
Jam vero obsessos multis defendere cives
Artibus, et variis tumulis distinguere vallum
Altius exstructis, et post munimina valli
Assignare casas peditique et equilia turmis;
Ante, sinus varios fossarum cingere vallis,
Et cornuta suis dare propugnacula claustris:
Hinc prohibere aditus stratura subtus acuta
Fatalesque hosti venienti reddere gressus:
Hinc erumpenti faciles praebere recursus
Praesidio, obliquis anfractibus arte paratis;
Illinc, qua tectus patefacta cuniculus antra
Reddidit, hostiles moles evertere flammis,
Et latitante dolo subita quassare ruina;
Imminet adsultus? vario detrudere nisu,
Admotas scalas, resupinaque corpora, et ipsas
Oppositas technas, labente repellere mole
Et dejectarum confringere pondere rerum;
Denique quicquid alit flammas vel conterit artus
Tormentis torquere suis, vel fundere cistis,
Donec ab adsultu reliquus discedat inani
Saucius, aut fessus repetat tentoria miles.
Nec minus aequoreis pernosse quid usibus artis
Inservire queat, vasto si forte duelli
Alea committenda mari: quae classibus arbos
Prosit condendis, et quod navalibus anni
Structuris tempus: quo nauta, milite, victu,
Queis armamentis instructa repellere classis
Hostiles valeat vires; sive ostia mole
Sunt varia complenda maris, castrove superba
Oppugnanda sali navali littora luna:
p.306
Seu vaga spumantes classis moderanda per undas,
Et contra adversas vario molimine puppes
Nunc huc nunc illuc veniat flectenda Magistris.
Jam nondum apprensas contra resonare tonitru
Ordinibus totis excusso, hinc prendere naves
Injectis ferri manibus, retinere catenis,
Et velut in solido decernere Marte propinquos
Jam radios solis, jam venti flamen acerbi
Hostiles contra facies, post terga suorum,
Vertere in auxilium, conspirantesque secundos
Aequoreos fluxus, ausumque omittere nullum,
Quod celeres cursus, agilesve accommodet orbes.
His aliisque olim fertur Dea virgo tenellum
Artibus instruxisse animum, nec praeteriisse
Quidquid Alexander, Pyrrhusve, vel Annibal, aut quis
Perseus, aut simili Philopoemen clarus honore
Militiae, contra summos exercuit hostes;
Aut quod ab adversa tentatum parte refregit
Tantorum commenta Ducum: sed et inde patentem
Saepius in campum clypeoque hastaque remotis
Gavisa est tete docilem duxisse Virago,
Hinc imitanda docens illinc fugienda recensens:
Queis Asiamque Ninus Conjuxque Semiramis Indos
Obtinuit gestis; contra qua Natus in umbra
Consenuit, fastuque simul subduxit amori
Se Patriae atque oculis; queis Sardanapalus habenas
Obrutus amisit vitiis, Medoque fenestram
Imperio, Regnoque suo patefecit hiatum:
Astyagi quae damna tulit vehementia morum
Et bilis commota nimis, laesoque potestas
p.307
Incaute commissa Duci. moderatio Cyri
Victoris, generique suo submissa Nepotis
Bellica vis ferrique rigor, Lydoque Tyranno
Regnandi species rellicta quod attulit ipsi
Victori pondus, quantum sedare tumultus
Accensos, valuitque urbes compescere Grajas.
Hinc si quid Siculi recte fecere Tyranni
Seligere et medios inter decerpere vepres
Si quid svave viret; quae vexit Amilcare victo
Virtus Magnanimum ad fastigia summa Gelonum;
Aut quid ad Heroum Theronem duxit honores:
Aut ut Anaxilao Patriae servavit amorem
Pronus amor recti; summoque Hierona beavit
Adplausu Siculae gentis moderatio prudens
Regalique caput meritum diademate cinxit.
Inde inter Reges Macetum queis terra superbit,
Praecipue spectare duos, Natumque, Patremque,
Hic quibus ingentis fundamen jecerit ausis
Imperii, quibus ille Patris compleverit orsa,
Terrarumque Orbem Patrios transgressus honores
Vicerit arctaritque modis; tam nobile Regnum
Donec in adversas divulsum cedere partes
Coeperit, et tota Rectoris stirpe peremti
Funditus eversa, sibi dum diadema decusque
Quisque Ducum Regale capit, Ducibusque cruentus
Proque his, proque illis miscet certamina Mavors,
Quatuor inprimis demum confecerit alas,
Unde sibi pennas caperet Romana volucris.
Tantorum interea Regum cognoscere mores,
Queis Asiam, quibus Aegyptum, Syriamve, vel
Antiquas Macetum sedes rexere; subinde (ipsas
p.308
Romulidum queis crevit apex virtutibus et queis
Artibus ad tantum pervenit culmen ab imis
Principiis, ipsique animos aequavit Olympo
Gens, pastorali quae traxit origine Stirpem.
Sic quoties veteres volupe esset volvere fastos,
Non secus, et melius, quam quondam Troius Heros
Romanos vidit Proceres in valle remota;
Cum Pater Anchises Natoque simulque Sibyllae
E tumulo adversas Itala de Gente Nepotum
Monstraret facies; sic Clio nona Sororum
Et tibi cum decima comes indefessa Minerva
Romulidum priscos satagebat fingere vultus:
Hic Sator Imperii praefulgens Romulus armis,
Hic Numa Dis gratus, Tullus bellator, et Ancus
Crescentem validis extendens moenibus urbem,
Hic tibi Tarquinius, dein Servius ordine cives
Distinguens Censor; tibi commonstrare parati,
Quantae molis opus fundamen ponere Regni.
Hic tibi Caesareo fulgentes nomine Divi
Julius, Augustusque, Titique et Vespasiani,
Nervaque, Trajanusque, Hadrianus et Antonini,
Post et Alexandros, Flavios, Carosque, Probosque
Et Constantinos impleto nomine Magnos,
De Jove qui gestant, quibus aut dat Gratia nomen,
Theodosii, quique hinc gemini moderamina Regni
In partes divisa duas tenuere Regentum,
Explicuere tibi varias moderaminis artes,
Regnandique modos: jam belli quidquid in usu
Posset habere locum, deberetve ante parari:
Iam quidquid possent occluso limine Jani
Grata reportatae perquirere tempora Pacis.
Sive augendus erat per supplementa Senatus,
Seu nimius turbae numerus redigendus in arctum,
p.309
Et circumscribenda modo collegia certo;
Seu Populi fieret vicatim rite recensus,
Perve equitum turmas prisci transvectio moris;
Sive peregrini de colluvione veneni
Urbs purganda foret: Seu res tractanda forensis;
Quo jus dicundum ritu, quo more roganda
Quaeque Senatorum sententia; Litibus actus
Qui concedendi, quodve actibus utile tempus.
Et quid communi posset servire saluti,
Sive retractandae leges, aliaeve ferendae,
Quae nimios mulctis sumtus, quae crimina justis
Adficerent poenis: seu Judex rite legendus,
Sive Magistratus, variis qui partibus urbis
Prospicerent, et ne caperet Respublica damni
Quidquam curarent: Ut publica cura viarum,
Ut nocturna quies, res frumentaria, cultus
Agrestis, cumque externis commercia Regnis,
Atque peregrinis portoria mercibus aequa
Instituenda forent: et quaeque Provincia turmis
Adsignanda suis: adquirendumque tributum,
Quod grave non posset levis increpitare popellus.
Sic belli formare Ducem, sic pacis in artes
Derivare tuam decima cum Pallade Musae
Certabant Mentem. Sed cuncta Authore Parente
Gesta tuo: cujus nutum reverenter habere
Non Heliconiadum grex unquam temserat: Ille
Saepe per antiquos Danorum ducere fastos
Te tenerum, Veterumque tibi splendentia Regum
Ante oculos solers proponere gesta solebat.
Ille tuae Skioldos Gramosque exempla juventae
Ille tibi Haddingos, primaeque aetatis Hotheros,
Maturos tamen eximiae virtutis Alumnos,
Claraque Frothonum diducta in flore virenti
p.310
Gesta recensebat similandaque facta docebat;
Ille tibi Haldanos; optataque sidera Haraldos
Discerptis Patriae Regnis, spoliisque Gotricos
Externis claros, summoque forisque domique
Egregie gestis quaesito nomine notos
Regneros, atque adversis ex rebus Ericos
Altius evectos, diversorumque Canutos
Regnorum Dominos, condendarumque Magistros
Legum Valdmaros, et germina plura refertis
Ex hortis Patriae florentia promere Regum;
Donec in illustres Majorum scanderet actus,
Et propiore suo prognatas semine laudes
Traderet excerptas exempla domestica vitae.
Sic tibi sic dedit ipse Parens exempla regendi,
Nec solum, ut Peleus quondam securus Achillem
Semifero laterive senis Phoenicis Alumnum
Linquebat, sic tete aliis monitoribus ille
Credere contentus: simul at Praeceptor et Altor
Et Pater officium varium dum rite peregit,
Praestitit, ut merito jure anteferaris Achilli
Interea quam fida tui praecepta Parentis
Sedulus auditor fida quoque mente reposta
Servabas, memorique animo percepta tenebas:
Jam pridem Jovis excelsa quid distet ab arce
Aemula Typhonis sedes ast aemula frustra,
Non per Majugenam quae gloria manserat olim
Alcmena genitum, Jove sed perdoctus ab ipso.
Qualis ab hoc ipso Rectore Deumque hominumque
Legifer accepit Minos arcana regendi.
Qualis in Assyrios olim cum tenderet hostes,
Postquam cognati rogitarat Avunculus arma,
Carpebat Comitis Cyrus Genitoris ab ore
Quae dabat accincto praeclara viatica Nato.
Qualis et Emathius sumebat ab ore Philippi
p.311
Quaesita, atque apto responso objecta Parentis
Dicta resumebat, multo sermone recensens
Ille Stagiritae studio formatus Ephoebus
Quae faciant Regem, quae deturbentque, beatum.
Talibus edoctum stupuit Bellona Magistris
Tunc cum praecipites rueret truculenta per hostes
Hafniacos circum vallos, rapidosque jugales
Diva suburbanos ageret furibunda per agros
In nive ferventi pugna calidoque soluta
Sanguine luxurians, contemtoresque pericli
Exitio tradens cuneos: Tunc, Maxime Princeps,
Tunc tua juncta Patris lateri praesentia cives
Firmavit, Sociumque sibi sociavit amores,
Et super extensa Gradivum compulit ipsum
Majestate feros prostratum sistere gressus.
Jactitet insoliti miratrix prisca Vetustas
Castoridas geminos, felicia Numina belli,
Hostiles contra toties praesentia turmas:
Jactitet insigni servata ancilia ritu,
Et quae plura pie venerata est pignora quondam
Imperii secreta sui Romana propago.
Sensimus auspiciis quid sit pugnasse Deorum
Et quorum Dis cura sedet. Tunc irrita, quotquot
Vota tuis inimica bonis, et vana cadebant,
Cum ferrent elementa tuis successibus auras,
Reppulsosque globos revolutaque tela referrent
Auctorum in facies, illi qui commoda venti
In tua spirabant: tunc impetus, ira, furorque,
Et quidquid volucrum praecessit inane Pavorum
Bellantum fremitus, proprio rubuere cruore
Et telis periere suis, pugnantibus ipsis
Pro nobis Superis. O nubila digna relatu,
Quae nobis fulgere diem, fulgere serenum,
p.312
Fecerunt, reducemque novum post tristia Phoebum!
Ante aures versatur adhuc vox illa Parentis
In nido se velle mori, similisque Paternae
Vox Geniti, se nolle Patrem, se linquere cives
Nolle suos; praestare ipsam rellinquere vitam,
Quam Patriam. Fuit hic sermo fuit auctor amoris
Nunquam rumpendi post hac, fuit auctor honoris
Nunquam mutanti, tibi quem, CHRISTIANE, Patrique
Te propter Pietas deferri jussit, ut inter
Tot Danae Gentis, praelustria nomina, Reges
Vos primos Dominos Regnique utriusque vocare
Haeredes pia posteritas deberet, et inde
Inde novos titulos seriemque revolvere Regum.
Jusserat haec Pietas, cum non sine Numine tantum
Cedere opus potuit; nam quis neget auspice Coelo
Hoc venisse, sibi merito quod vindicat Aether,
Immortale decus? cujus sententia postquam
ConStiterat Patriae, subito collecta dederunt
Unanimis vobis Populi suffragia, quidquid
Ante quidem meriti, nondum fueratis adepti.
Non primus tamen ille tuos Sol vidit honores,
Non ea prima dies Populi suffragia quanti
Te fecere dedit, cumulus fuit ille priorum
Et supplementi fuit extremi instar honorum.
Scilicet a cunctis cunctos rectura Potestas
Digna legi visa est Superis; utque aptus ab omni
Declarareris Populo, moderamen in omnes
Et plenum deinceps regimen qui rite teneres.
Vix etenim quadrimus eras, cum Curia talem
Tete censeret, successoremque vocaret
p.313
Regis, et Imperii tibi designaret habenas
Sumendas, si forte suas subduceret olim
Lassus cervices oneri grandaevior Atlas.
Sic Regni Augustus Princeps electus, ut inde
Dux vere extiteris Patriae Princepsque Juventae,
Nemo licet posset nescire, patente theatro
In quo te stiteras; tamen hoc a voce frequenti
Altius elatum post quinquennale peractum.
Cum tibi sub dio praestaret more vetusto
Quisque sacramentum fidei tunc ante dicatae:
Crescenti tunc Fama tuae solennibus actis
Virtuti prius addictos patefecit honores,
Praemiaque aetati jam designata tenellae
Clarius extendit, totique insigne tuendum
Principis exemplar imitandumque obtulit orbi.
Summa fuere quidem, quae sic concesserat Aether,
Nec licet in priscis Danorum cernere fastis
Majores istis titulos; majora sed inde
Gloria cum Virtute tua certamina inivit;
Et prior haec veluti grato contendere nisu
Perrexit, propero se sistere nescia cursu,
Sic comes illa pari gressu non desiit ante
Pergere, quam summo vidit te culmine rerum,
Quo cuiquam venisse datum, sed jure potitum,
Et veluti summa respexit in arce locatum.
Quis satis illius poterit celebrare diei
Gaudia condigne, quo te cum Patre sedentem
Rite salutabant Proceres Dominumque vocabant
Aetatisque statusque omnis longo ordine Cives:
Cum tibi deferrent ultro pro seque fuisque
Hoc jusjurandum, quod deinceps obligat omnes
Imperii partes, quo se suaque omnia pro te
Atque tuis devoverunt, propriumque dicarunt
p.314
Omne potestatis tibi nomen, eoque solutum
Te declararunt vinclo, longissima retro
Quo fuerat Regum series devincta priorum.
Quantus erat sexus aetatis et ordinis omnis
Adplausus! non tecta modo spectare licebat
Spectantum completa globis, multaque fenestras
Mole laborantes, sed nil vacuum esse locorum
Instabilesve gradus, vel qui suspensa ferebant
Atque adscensuro vestigia plena periclis.
Sive vias, seu quos pontes habet ambitus arcis
Respiceres, et strata suis et tigna referta
Cernere erat cuneis; ipsa haec quae brachia pontes
Extendunt, et quae cohibent tabulata catenis
Vidimus innumeris oppressa fatiscere turbis.
Quid memorem plenos trabibus portusque sinusque
Venalesque rates, pretio pecibusve, repletas?
Quid memorem ratium non sufficientibus alvis,
Scandentum proras puppesque et pondere malos
Saepe vacillantes nimio casumque minantes?
Talis erat quaqua poterat spes ulla videndi
Esse Tui, facies; spectantibus omnia plena
Gratantumque globis. Mox cum Patre ut inde redibas
Ad Patrios iterum, post jura accepta Penates,
Quam fuit obstructus trames, qui duxit in arcem,
Circumcursantum cuneis et pone sequentum!
Quae fuit illius, cui mensae accumbere vestrae
Vicinaque suos Domitos de sede tueri
Concessum fuerat, species jucunda coronae!
Quis fuit adstantum grato cum murmure plausus
Cum non se exundans caperet festiva voluptas,
Adspectuque exaucta tuo prodire studeret
Pectoris angustas jam dedignata latebras!
p.315
Ast hiemis veluti consurgens maxima moles
Temperiemque probat pelagi, coelique serenum
Commendat, sic augendo Regumque decori
Imperiique bono praemigravere procellae.
Clarior ex ipsis namque incorrupta tenebris
Emicat et fulget Virtus, et pressa parumper
Altior exsurgit, rebusque probatur, ut aurum
Igne solet, duris, et purior inde relucet.
Quin prius excipienda Jovi Titania bella,
Et periturorum licet irrita tela Gigantum
Majori ut posset cum jure capescere regnum
Et Genitor Rectorque hominum Divumque vocari.
Nec sine permagno venalia magna labore
Concessit cuiquam esse Deus. nec vellus Jason
Hoc sine Phryxeum potuisset habere petitum,
Ipse nec in fastis Patriis cepisset Hotherus
Armillamque ensemque sine hoc: nec Frotho Draconi
Servatum implicito dextre eripuisset acervum.
Non aliter majusque decus majore labore
Constantique animo dudum, CHRISTIANE, parastis
Tuque Parensque tuus: rigidum felicius autem
Non Ariadneum Labyrintho Thesea filum
Explicuit, quam vos vario discrimine rerum
Absolvit Pietas sociataque strenua Virtus.
Sic satis est experta tuas, celsissime Princeps,
Ambiguis anceps vicibus Fors utraque vires,
Dum licet inculpatus eras, nec tela Novercae
Ulla merebaris, tamen hanc substernere arenam
Materiemque tuae voluit supponere laudi,
Ut cum te invictum cunctis monstrasset aperio
Casibus adversis, majorem deinde secundis
Praeberet rebus: nam quae persaepe procellis
Mens infracta stetit, nonnunquam victa sereno
p.316
Cessit, nec valuit Zephyrum tolerare faventem,
Quae contra rapidos erat inviolabilis Austros.
Sic, alios taceam, mens, imperterrita contra
Quae fuerat gladios et tela minantia Martis,
Pellaei Juvenis, quam dein resoluta superbe
Se gessit, quemque haud poterant tot bella movere,
Nonne hunc evertit discincta licentia Regni?
Ne referam e Capreis Tiberi malefacta Neronis,
Quem tamen extulerat summa experientia rerum:
Nonne et qui voluit Romani dicier alter
Conditor Imperii, primusque sequentibus Auctor
Caesareos titulos Augustaque nomina pandit,
Post Pompejanas, tot maxima praelia, clades,
Concussosque Patres, eversaque jura Senatus.
Et sibi subjectos debellatosque Quirites,
Antea totius qua late tenditur orbis
Terrarum Dominos, anne expugnatus ab illa,
Viribus in propriis quam credebatur habere,
Fortuna, humanis satiatus honoribus, ultra
Dum cupit admissum mortali scandere culmen?
Utque hanc quis potuit reverenter habere Magistram,
Ipsa tamen quoties titubantes reddidit aetas
Scipiadis ipsis, dum fervet lubrica, gressus?
Nec Catulos Fabiosque nisi maturius aevum
In melius vidit mutatos. Attamen istos,
Est praegressa tuae, morum sibi dicere legem
Jam dudum adsuetae, longe excellentia mentis,
Maxime Rex, Proceres; vicitque modestia cunctos
Nescia Fortunae minitantis turbine frangi,
Nescia ridenti ludentis imagine falli,
Nesciaque annorum sese excusare favore.
Tu summis Princeps decoratus honoribus illo
p.317
Nil prius aut potius tibi dexteriusve putasti
Incoepto, quo te dignum diademate tanto
Atque parem posses oneri monstrare ferendo.
Ergo tua placuit luce illustrare Boreum
Et Patrii regere auspicio moderaminis orbem.
Primus at Oceanus tunc testaturus honorem
Vectori meritum tanto, justoque profundi
Obsequium haeredi, fertur posuisse procellas,
Adque tuum motus placitum jactasse benignos,
Marginibus donec favor adsignasset euntem
Aeolius navemque illaesaque carbasa terrae.
Quantus at occursus fuit hic juvenumque Senumque
Ut primum fausto Borealis littora ponti
Adscensu dignatus eras, istumque benigno
Adfatu, et vultu Titana aequante bearas
Optatum Numen certusque salutifer orbem?
Vix credo Ausoniam sic exsultasse Cybelle
Cum Phrygia Divum Genitrix advecta veniret
Sede, modum adversis finemque datura periclis;
Sive Coronidem cum Tybridis insula primum
Cerneret, auxilium praesens, certamque medelam
Adflicto misere funesta tabe popello.
Tu miserumque audire preces, et ferre roganti
Pronus opem populo: tu litibus addere finem,
Has aequo componere, eas decernere justo,
Adfectu nimio nunquam laxante tenorem
Aut cohibente modum. tu solem mittere nullum
Qui benefactorum non conscius esse tuorum
Et testis posset; spatium nec temporis ullum
Ire pati, secum plebis quod ferre querelas
Posset inauditae, gemitusve relinquere causam.
His ibi te studiis noctuque diuque vacantem
Quam tua dimisit aegre Norvegia! noctes
Perpetuas metuens, si se subducere vellet
p.318
Phoebus, et expositas tenebris rellinquere terras.
Ast hinc te rursus repetebat Dania. qui tunc
Arctoi gemitus et quae suspiria Regni:
Talis ab excelsa (licet omine nupta sinistro
A titulis justis sociata Conjuge differt)
Arce tuebatur ferventia littora nautis,
Et Libyae e speculis contemplabatur in altum
Provectum Aeneam vacuato littore Dido.
Mitte tuos planctus, Norvegia, mitte querelas,
Non si natales Phoebus conversus in oras
Maternam repetat Delum, rellicta putandus
Immemor hibernae Lyciae sprevisse fluenta.
Regia cum Superis habet hoc commune Potestas,
Diversis ut inesse locis, et Numine possit
Per mare per montes per et invia et avia vulsas
Et regere Imperii et dextre defendere partes.
Inde redux, postquam Patriamque Laresque Paternos
Rite salutaras, quae nomine gesta Parentis
Quantum inter plausum recitasti, maxime Princeps,
Haec vero addebas, Postquam me novit utrumque
Chare parens Regnum, nec ego jam nescio quanto
Nos nostrumque domum simul amplectatur amore,
Hoc, quaeso, permitte mihi, queis crescat amoris
Flamma accensa, foris tibi nutrimenta requiram
Et velut inter apes quae prestantissima flores
Pervolitat varios, ut si sibi repperit aptos,
Quidquid inest succi melioris carpat, et inde
Usibus humanis famulantia commoda reddat.
Sic sine, quae possint [posint ed.] Patriae servire saluti,
Moribus ex variis Populorum aulisque Regentum
Conveniente legam cura et collecta reportem:
p.319
Ut, pro qua voluisse mori laudabimur olim,
Hac quoque pro Patria dici possimus uterque
Per mare, per terras nec frigora dura nivesque
Nec magis externos unquam fugisse calores.
Quin si exempla juvent, non his caret alma Vetustas,
Ne referam priscos hoc notos nomine Reges,
Patris in Exemplum mihi sufficit ire Juventaeque
Et peregrinandi de te mihi sumere leges.
Haec tua te, Princeps, Virtus tunc addere fecit
Arctato indocilis se circumscribere gyro:
Ast Amor ipse tui majora pericula veris
Fingebat, jam quidquid habet mutabilis aetas,
Jam quidquid capiens multos peregrina voluptas,
Jam quidquid varius confert discriminis aer,
Hinc Patriae retrahenti atque inde Parentibus ipsis
Objiciens, donec tandem detraxerat omnem
Praetextumque moramque metus, tua cognita Virtus.
Nec quidquam de te Virtus praesaga futuri
Pollicita est, quod non solvisti foenore multo.
Tu mistam Libyae prolem monstrumque biforme
Pectora Virginea et pulcherrima [pucherrima ed.] colla papillasque
At serpentinos morsus dirumque venenum
Atque necem captis certam referentia membra
Evitare sciens. non te promissa morata
Blanda Voluptatis, non scintillantia flammis
Lumina tardarunt, aut alludentis imago
Quem semel ingressus fueras, vel detulit unguem
Tramite de recto: Sed mens sublimis odores
Sprevit Achaemenios dependentesque comarum
Ambrosios luxus, et mistum vestibus aurum
Atque animum quidquid vitiat dum sensa lacessit.
p.320
Sic Heros quondam Latius quoque praetulit hirtam
Scipio Virtutis frontem fragrantis amomi
Deliciis, et saxosis recte otia clivis
Post habuit, nec pollicitis seductus ab aequo
Imperturbati decessit temporis horis:
Amphitryoniadis vestigia rite secutus
Quem Xenophonteis in scriptis dulce relatu,
Socraticus memorat Prodicus Virtutis eandem
Ingressum trivisse viam. Sic magnus Ulysses,
Dux habitus priscis vitaeque exemplar honestae,
Non modo sollicitus. quo se conamine contra
Antiphaten, Ciconasque, immansvetumque Cyclopa,
Et gemini rictus barathri defendere posset,
Praecipue studuit se contra armare malignos
Lotophagae gentis fructus, et pocula Circes
Sirenumque modos, Patriamque revisere prudens.
Talem te Batavi, talem videre Britanni,
Germani, Gallique Ducem, celsissime Princeps,
Et stupuere tuae tantas in flore juventae
Intuiti fruges, quantas Prudentia longae
Conciliare solet vitae et maturior aetas.
Sed quid iter magni calamo Colophonis Alumni
Adgredior dignum describere, viribus impar
Materiae illustri, nec justis passibus equans
Splendoremve Ducis peragratarumve viarum
Diversos tractus; nec post data tot documenta
Publica privatas curat Tua Gloria voces.
Namque alios sileam, testis qui Carolus Anglis
Post varios casus exantlatosque labores
Imperat, et triplicis fulgens diademate Regni
Concordes majore regit splendore Britannos:
Ille Periscelidis dum se tibi jungere nodo
Gaudet, et Heroi cognato e Sanguine creto
p.321
Pignus amicitiae titulos commendat equestres,
Hoc studet indicio testari summus amorem
Praeco tuae laudis, quo totum corripis orbem,
Devincisque tibi velut irresolubile nexu.
Testis et aeternis redimitus tempora lauris
Ille peragrando regionum victor, et hostis
Terror Iberiaci, Ludovici insigne trophaeis
Nomen ab undecimo qui gestat tertius inter
Francorum Reges, qui dum tibi baltea donat
Gemmatique latus gladii circumdat honore,
Quale vel Euryalus munus donarat Ulyssi,
Quale vel Ajaci donum concesserat Hector,
Te satis insigni gemmae gestamine Divae
Ostendit, res sive domi bellive gerenda,
Justitiae rigidum et verae Virtutis Alumnum.
Quid memorem tot ab his, queis nunc Germania paret,
Principibus delata Viris documenta parati
Officii genus omne tibi adfectusque benigni?
Haud aliter reliqui venienti adsurgere Phoebo
Dicuntur Superi, perque aethera rite meanti
Undique multiplices Divum, si credere Vati
Fas est Antiquo, praestat chorus omnis honores.
Nam, licet ignoto cuperes transire per orbem
Nomine, clara tamen facies morumque serenus
Ille tuus fulgor, non ullis nubibus indi
Usque adeo potuit, quin nosceret ocyus omnis
Te mediis etiam immistum comitatibus Orbis.
Sic aevo veteri si Jupiter induat artus
Mortales, Superumve aliquis descendat ab auris
Aetheriis, licet ille suos conamine vultus
Dissimulet vario, vario velamine formam
Coelestem inducat, fictoque obducat amictu,
Ut primum tamen ignotae sermone vel ullo
p.322
Ostensa est alio formae praesentia gestu,
Ilicet externo celari nescia cultu
Majestas hinc inde micat, Divumque latentem
Corpore in adsumto mortali major imago
Prodit et humana species augustior oris.
Sic ego te vidi, quamvis circumdatus esses
Et studio immistus turbae, tamen undique multo
Monstrari digito, voce alternante tuentum:
Hic est ille suae Patriae decor, illa Parente
Digna suo Proles, hominum spes, cura Deorum,
Civibus immensum quantum dilecta Potestas,
Quam propter veteris tanta est mutatio Regni
Facta, per annales ut si mens ambulet omnes
Atque vices rerum primis perlustret ab annis,
Nil simile inveniat nil quod conferre vel ulla
Parte, queat, cernat Regis quae pulchrior esse
Quae venerabilior formari posset imago
Principis effigie tanti? qui gratus Olympo
Civibus acceptus peregrinis charus et ipsi
Invidiae magnus ringenti, humaniter omnes
Exceptat, licet ipse homines supereminet omnes,
Quem procul humana de conditione removit
A Superis ortus, et Dis aequata potestas
Secrevit populo. viden' ut micat inter euntes
Una tot comites, viden' ut supereminet omnem
illustri vultus morumque nitore catervam!
Quantum praecellit reliquis praestantior astris
Lucifer atque alios superemicat Hesperus ignes.
Talia jactabant aliae praeconia gentes,
Dumque tui placido pascebant lumina vultus
Intuitu, meritas certabant spargere laudes.
Interea quam longa tuis absentia Regnis
Visa tua est quot vota tui pro sospite Cives
Fundebant reditu! non Laodameia Maritum
p.323
Saepius optarat; pia nec revocarat Ulyssem
Penelope toties. Quoties suspiria votis
Miscebant timidi, ne quid contingeret illi
Unde salus dependeret communis, et unde
Pars animae major caderet staretve Borei
Imperii! quoties Dominum pelagique solique
Poscebant precibus crebris in vota secundum,
Seu solida in tellure tuos proferre placeret
Transcursus, seu tete undis committere velles,
Ne quid deposito tanto tellusve salumve
Humani adferret, quin sartus tectus ab omni
Incolumisque malo tua Regna revisere posses.
Audiit ipse preces, gratosque exaudiit orbis
Arctoi gemitus, totum qui temperat orbem
Imperio nutuque suo, salvumque remisit
In patulum Patriae gremium, quem totus anheli.
Ambitus imperii toties revocarat ab oris
Externis reducem. Quae tunc nova gaudia mentes
Invasere hominum, cum nil temerata viderent
Principis ora sui peregrino aut sensa calore
Sed firmata leves contra praecordia mores
Spectarent ardore magis possessa decori
Quam fuerant unquam variisque instructa ministris
Artibus, Imperii quas olim Rector in usum
Explanare sui posset: quot grata Penates
Jubila laetantem Patrii celebrata per aulam
Excepere sinu, Genii pro sospite tanti.
Et salvo adventu! quantas Materque Sororesque
Atque minor Frater certarunt fundere grates
Pro reditu CHRISTIANE tuo! sed cuncta tuorum
Gaudia, grandaevi superavit laeta Parentis
Mens, praesaga diu solvendae corporis umbrae,
p.324
Aetheriaeque iterum repetendae conscia sedis.
At jam certa suae subituri pondera molis
Herculis, et Patrio cineri bustoque daturi
Alitis aeternum vires floremque juventae.
Ille ubi Caesareo CHARLOTTAM stemmate natam
Connubio junctam tibi viderat, atque resultans
Cum Witikindeo Carlinum sanguine semen
Commistum, tacita spe praeconceperat aulam
Codanam digna facturum prole beatam;
Jam Regni vitaeque satur totusque supernis
Sedibus addictus, cupidoque paratus olympo
Sese inferre, tibi sua cum mandata dedisset,
Qualia Theudosius fertur suprema dedisse
Mox decessurus monita et Praecepta relicto
Haeredi, tandem securus in aethera scandit,
Jam Superis certus se posse vacare triumphis.
ac a parte etenim longe felicior ipso
Theodosio FRIDRICUS erat, quod linqueret uni
Imperii regimen gemini, populosque remotos
Ast individuo conjunctos jure regendos
Legitimo Haeredi et Genito conferret adulto,
ui non tutorum malefido obnoxius esset
Praesidio, sed post annos cum laude peractos
Quos non majoris momenti rebus agendis
Jura pares censent, patrimonia justior Haeres
Rite gubernaret, tituloque capacior omni
Commissas summa cum lege teneret habenas,
Maturoque suas regeret moderamine gentes.
Macte bonis tantis fortunatissime Regum
Et titulis CHRISTIANE tuis modo Regna capessens
Scande relicta tibi tandem fastigia, quae tot
Optarunt Reges, multi molimine vano
p.325
Affectaverunt, pauci sine caede cruenta
Tentarunt, sed in hoc tempus contingere nulli
Hac qua tu potuere via regnare rogati.
Adversis alius studiis aliusque sinistro
Omine, et auspicio nullo sibi sumpsit habenas;
Illis imperium venalia castra dederunt,
Corruptusque auro imposuit diademata miles;
His irretitae donis suffragia plebis
Emtaque muneribus popularia vota tiaras:
Sunt quos in partes compago soluta Senatus,
Et discors Procerum fecit sententia Reges:
Sunt quoque, queis titulo majestas contigit aequo
Regia, at haeredes non permansura Nepotes;
Vel si continuus regnandi cesserit ordo,
Non tamen, humano quae jure soluta, Potestas.
Te fausto et simili nullo existente per orbem
Exemplo, meriti geminatus et auctus honoris
Cingit apex, ornatque tibi caput; ambitus omnis
Quem populi concors Danorum elegerat olim
Imperio successorem, mox deinde supremis.
Sic voluit rectrix hominum Divina potestas.
Non adfectantem donavit juribus ultro.
Queis modo suffultus regimen dum suscipis, in te
Nil miles, nihil ambitio, popularis et aura.
Nil Procerum fastus rerumve cupido novarum
Juris habent quidquam. tua sunt quae cernis ab asse
Regna Haeres, legesque super jurisque tenorem
Humani positus soli parere teneris,
Cujus in his terris censeri tendis imago.
Haud alia ratione tamen quam legibus olim
Paruimus, tibi jam paremus, et inter utrumque
Imperium discrimen adhuc non novimus ullum.
Hoc praeter, quod in unius dum cuncta potestas
p.326
Delata arbitrium est; se lex animata tueri
Hoc possit melius contra ambitiosa Potentum
Vota, nec adfectus ulla jam peste laboret.
Usque adeo summae cum libertatis amore
Convenit Imperii data quae tibi summa Potestas.
Respicit ea Coelo Genitor modo Divus, ut ipse;
Quem terris et quo terras et Regna beavit,
Jam sua quae nuper dederat praecepta sequaris,
Nominaque titulosque tuos et mente modesta
Suscipis, et nunquam cessante labore rependis,
Et licet ad summum longe post terga relicta
Crescendi remora, venisti culmen honorum,
Haud intermittas tamen istaec cuncta patrare
Quae possent unquam fastigia tanta mereri.
Orditur Regnum, consolaturque Propinquos
Regalis Pietas, et dispensata per omnes
Rite modos actusque haud obliviscitur inter
Tot circumfusos aulae mistosque ululatu
Plangores Regni: et nec pompae parca decorae
Nec nimis effusi pro tempore prodiga luxus
Coelicolum Patriaeque simul pergrata favorem
Obtinet et laudem. Comes est Astraea, nec orbum
Funestas inter taxos moestasque cupressos
Se sentit, Geniove vacat Regale Tribunal.
Hoc fuit Augusti quondam memorabile votum
Cujus non quenquam caperent fastidia Regni
Illius ut posset dici moderator et auctor.
Tu passu CHRISTIANE pari contendis, id unum
A Superis optas, atque id pro viribus unum
Justitia et Pietate tua, qua praecipis omnes
Longe Augustorum titulos, conaris, honore,
Quem tribuere Dii, in quem juravere tributum
Arctoae Gentes, ut possis dignior esse.
p.327
Atque novis titulos meritis superare priores.
A tete incipiens, reliquis exempla daturus
Ne graviora tuo praetexas nomina fisco,
Frugalis quanquam, dimensum contrahis aulae,
Munificusque licet, tamen ipse impendia, solda
Ut constet ratio, recta ratione gubernas;
Et licet haud unquam quidquid manus erogat una
Altera respiciat, tamen utraque computat aequa
Imperii reditus libra, ne desit ab una
Parte, quod in reliqua superest, et pondus iniquum
Degravet alternam lancem. Sic denique discant
Quotquot inutilibus disperdunt sumtibus assem,
Et bene, sed falso suasu, transacta loquuntur
Tempora, quae molli fluxerunt marcida luxu,
Regis ad exemplum cujus tenet omne recessus
Pectoris eximium, proprios componere mores,
Deque Palatino dispersos vertice late
Virtutis radios privis inducere tectis.
Pro lubitu Fortuna suas nunc dirigat alas,
Nec modo quas Regis cameras habet aula priores
Atriaque ante illas, sed et ipsa cubicula scandat
Quidquid et interiora tenent penetralia, famae
Proferat, in medium ut proclamet, et offerat Orbi:
Nil tectum, nihil occulto sine teste recessu
Celatum ex gestis optat CHRISTIANUS haberi,
Virtutis nec imen habet documenta minora
Interius, quam tota foris spectacula, quare
Nil magis affectat penitus quam posse patere
Et velut expositus communi stare Theatro.
Quis memorare tuas potis est, Rex maxime, laudes
Cum varias variis impendis temporis horas.
Rebus et haud quidquam patiaris inutile labi
p.328
Sive in Regali das Majestate verendus
Legatis solio responsa stupentibus Heros:
Seu tua proponis coram interiore Senatu
Consilia, et Patriae quae noxia quaeque saluti
Commoda perquiris, vel per collegia tractas:
Sive salutantum turbae absentumve medelam
Fers votis et pronus opem, querulamque papyrum
Perlegis intentus, subsignandosque libellos
A capite ad calcem percurris sedulus, ante
Quam tua subscribis Regali Nomina dextra,
Praesidia adflictis, et formidanda superbis
Quos malefactorum mala culpa redarguit ipsa;
Seu tua perlustras armamentaria, solers
Militiaeque tuae quae sunt data nomina lustras,
Atque Tribunorum rapido defendis ab astu.
At quoties Patrio conscendis more Tribunal
Legibus accinctus, qua libertate Senatus
Te coram, profert resecantia vota querelas
Discessisse licet, nec dissentire negatum
Aut sensus animi depromere, tuta rogandi
Libertas, et quae ratio vult copia fandi,
Nec cedit melior primo sententia voto,
Dum non quis dicat sed quam conformia legi
Spectatur. Tunc nulla tibi cunctatio longa est,
Cum des judiciis majorem saepe diei
Partem, nec credas melius te temporis horas
Posse locare tui, quam si delicta rescindis
Et recte revocas facta, insontesque tueris,
Castigasque reos, et jura cuique ministras.
Seu rigidum lenis jus, et deflectis ad aequum
Justitiae normam, jam res jam tempora rerum
Exacte trutinans: seu spem praecidis avaris
Auri Judicibus: sive intercedis iniquis
p.329
Saepe Magistratus actis, infectaque reddis
Quae fieri minime decuit. Quae turba tumultus;
Atque irrumpentis Populi festina cupido
Cernendi tanti vultusque atque ora Monarchae!
Qualia spectavit quondam Tirynthius Heros
Ora Jovis Genitae circumstipata Deabus
Hinc illine variis, quae dictaque factaque recta
Dirigerent ratione Deae. Quam creber ad ipsos
Cancellos stantis percunctantisque coronae
Adplausus, quoties sententia lata susurros
Efficit arrecti Populique et sensa pererrat!
Haec si cepisset quisquam primordia Regni
Trojadum Grajumve Ducum, radiosque coronasque
Inter et ipsorum sellam meruisset eburnam
Divorum statuas. Sed tu non talia captas
Humane licitos quae transgrediuntur honores.
Non Tibi cum Persa mos est interprete niti
Et Majestatem de vano accersere fastu:
Non per honorandam similantis imaginis umbram
Aut fragiles statuas Romano more superbus
Poscis adorari nimio tua Nomina cultu.
Numinis ast instar cujus vice fungeris, audis
Praesentes Praesens. et jam solamen egenis
Jam protendis opem: tua nec patientia quenquam
Linquit inauditum, cui justa est causa querendi.
Saepe vocas ultro timidos, sermonis honore
Nec dedignaris meritos. Ne transigat annos
Mens in secessu vel amet generosa latebras;
Prodeat in lucem, si quis latet, appetat aulam,
Et decori Aulai Domino sese offerat ipsi,
Tunc discet me vera loqui, cum viderit ipsum
Alloquio Regem quam libera turba Clientum
Adgreditur, quamque ille iterum gravitate serena
p.330
Excipit adstantum quas promunt ordine voces.
Hic loca prima tenet Meritum; propiorque meretur
Esse suo Regi, qui se probat esse priorem
Insigni virtute aliis. Stat Regis in uno
Gratia cum probitate loco; gradus unus et idem
Ducit ad utrumvis sic culmen, ut inter amorem
Principis ac famae viridis fastigia nullum
Linquatur spatium, tam firmis nexibus haeret
Regis amicitiae Virtus conjuncta, nec ulla
Se retrahi patitur techna;. nec Stemma vel extra
Quaesitum decus atque alio de lumine lumen
Intercessorisve auri vox illita fuco
Debita virtuti sibi poscere praemia tentat
Alteriusve satos opera sustollere fructus.
Haec bona sunt animi, queis, augustissime Regum,
Jam tua cum tanto fausti primordia Regni
Condecoras plausu, quantum meruisse peractis
Vix potuere alii longi moderaminis annis.
Nec minus excellis quoties bona caetera profers
Corporis aut sortis, quae sunt tibi simma, sed
Rectoris dotes Genii, mentique ministrant. (infra
Praeter enim summam Regali a stemmate stirpem,
Cujus cum Nili celatur origine vena,
Sic oculos, sic ora refers, ut splendida sedes
In te Virtutis pateat, gentesque, decora
Corporis a Specie suetas sibi sumere Reges,
Augusto possis merito devincere vultu.
Nec pateris bona tanta situ squalere, sed omnes
Quae Regem deceant artes, et Tullius olim
Dejotaro laudi duxit, sic excolis, ipsi
Ut tete stupeant, qua pollent arte Magistri:
Nam quis te Castor, quis te superaret Achilles,
Quis tibi Bucephalus vel quis licet unius olim
p.331
Caesaris incessum tolerans, parere negaret,
Cum facis alipedem rigidis servire lupatis
Regali moderante manu, Dominumque vereri;
Sive jubes totum circumvolitare rotato
Cursu orbem, seu vis medium diffindere gyrum,
Inque vices postquam latus in versatus utrumque est,
Dissecto in circo gyros formare minores.
Seu prope cancellos Xantho jam rite rotato,
Calcari stimulante, effusis pronus habenis
Et sude disposita appensum decurris ad orbem,
Quis tunc de Comitum turba genibusve ferocem
Flectit equum melius dextrave decentius hastam
Vibrat et aptata pendentem promptius orbem
Cuspide per medium trajectum detrahis? aut quis
In medio cursu potiori sistit hiantem
Cornipedem gestus tormenta quis ocyus inde:
Pendula depromit, figitve volatile plumbum
Certius excussum reboanti pulvere metae?
Quis femori abducto citior ferit alite telo
Oppositum pectus? dextrave paratior ensem
Nudat, et e sparsa magis inclinatus arena
Excipit, exceptumque caput conspectior aufert ?
Praedicet ipsa tuos toties quos conscia vidis
Et toties stupuit venatus Delia Virgo,
Alipedi insidens rapidi cum fulminis instar
Per juga, per valles, per plana, per avia lustra
Antevenire soles Zephyrosque, Notosque, sagittasque
Et si quid celeri possit superare volatu
Aeoliasve fugas, excussi aut sibila teli.
Haec summos semper delectavere Monarchas
Ludicra, et hostiles contra Mavortia pugnas
Pectora mature praemunivere Potentum.
Sic ipsum quondam vidit Latonia Cyrum
p.332
Cum Comitum turba lustrantem tesqua priusquam
Magnanimus Medis metuendos vinceret hostes;
His quoque perspexit Mithridaten lusibus annos
Primaevos, viresque induravisse, priusquam
Tenderet intrepidus contra Syllasque Ducesque
De Latio reliquos, quos lustra per octo lacessit.
Nec numerare vacat tot qui incrementa laborum
Hinc voluere sibi et primordia sumere laudum:
Nec caret exemplis paribus veneranda Vetustas
Patria, quae simili specie Virtutis Hotheros,
Frothones, Skioldosque, aliosque hoc nomine Reges
Commendat, quos saepe suos errasse per agros
Dania spectavit, nemorumque intrasse recessus.
Tu quantum gaudes vestigia grata tuorum
Hac quoque parte sequi Majorum, maxime Regum
Testantur tot in Iegersburg suspensa ferarum
Cornua, Sialandae sacrataque dona Dianae,
Debita Regali monimenta perennia dextrae,
Quae quoties multus cernit tua munera Civis
Auctori plusquam cervinos expetit annos.
Nec tamen haec alias minuit praepostera curas;
Ast ut Trajanum successoremque voluptas
Saepius illa quidem tenuit, sed non tamen unquam
Detinuit praegressa modum, quin rebus agendis
Imperiique bono cura majore vacarent;
Sic tibi nec minuit graviora negotia Regni;
Sed solum si forte vices Natura requirat
Atque a continuis sibi laxamenta laborum
Mens poscat vinclis, placet illa remissio, forti
Quae semper placuisse Duci laudatur, et ipsi
Ex Regni gremio Regi sese utilis offert.
p.333
Nec quoties cessant majorum pondera rerum
Occupat haec totum te sola atque una cupido
Lustra pererrandi: Sed qui Venator Apollo est
Ille Camoenarum Praeses quoque maximus audit;
Sic noster quoque Phoebus amas tua lumina Musis
Haud minimam partem dare, et hinc qui commodus orbi
Esse tuo possit, meliorem reddere florem;
Non Hecubae Matri quae nomina, inepta Neronum
Quaesita expendens, sed quae praecepta regendi
Privatamque aulam totumque per omnia Regnum
Augustus fertur quondam legissse legendo.
Atque ut Alexander non cuncta poemata forte
Posthabita evolvit, solam sed Rege poesin
Hanc statuit dignam, Regi quae quid sit honestum
Explicet, et quid sit Regali culmine dignum.
Sic quoque delectum solitus prudenter habere
His solum invigilans studiis tua tempora donas.
Quae regere imperio populos et Regna tueri
Parta docent, sive infensus Gradivus ad arma
Provocat insontem, positis seu Martia pugnis
Signa reconduntur sopitaque bella quiescunt
Paxque iterum placido complectitur otia nexu.
Jam Patriae portus lustrare, situsque locorum
Ante oculos versare placet; quaeque inde benigne
Commoda subjectis Regnis Natura ministrat.
Jamque per annales iterumque iterumque tuorum
Ire juvat Proavum, quoties vel foedera pangunt,
Bellave justa gerunt, pacatave Regna gubernant,
Conciliis pugnisque cupis sociatus adesse
Et tua praeteritis connectere tempora seclis.
Qualis Alexander Caesar cognominis olim
Regis in historia sedit defixus, et, inde
Seposito vitio, collegit semina laudum.
p.334
Haec inter, dum nec tibi subcisiva perire
Tempora permittis, quam frugi est copia victus!
Quam brevis est requies, cui non ingratior ulla
Particula est quam quae Regni non dedita curis?
Si tamen esse queat Regni quod nescit amorem
Momenti spatium, cum te noctuque diuque
Publica cura tenet, tibi nec transcurrere soli
Exoptas albosve dies, horamve serenam.
O vigor aeternus Superisque simillima Virtus!
Quam non tanta premit moles, non cura fatigat,
Gloria non perdit, mollitve potentia Regni?
Quam facis incertum conantem reddere tantis
Pro meritis laudes, quid primum quidve secundum
Commemorare decet; tot sunt quae pectora dotes
In tua migrarunt, et jam me plura volentem
Tot simulacra tui confundunt fulgure Regni.
Hinc tibi prima cupit tua Dania solvere grates,
Dania navigero varie intercincta profundo;
Illa sinu gestat quos pleno Copia cornu
Exhibet omne genus foetus, queis arva tumescunt
Prata micant, undaeque scatent, silvaeque renident,
Atque horti fragrant. humero dependet amictus,
Subtemen Cereris, picturatusque bonorum
Diversis splendet cumulis. hic multus aristis
Flavet ager variis atque ubere mole laborans
Delectat spicis redimitam tempora Divam.
Hic sua Triptolemus solers, quam nuper adunco
Sulcarat rastro, committit semina terrae.
Erigit hic lupulum pendentem Thyrsiger Evan.
Hic armenta boum per prata virentia ludunt,
Et sub Pane greges tondent custode minores
p.335
Gramina per laetos late florentia campos.
Hic caper hirsutus salicem populatur amaram.
Hic domitat Neptunus equos. hic lustra pererrat
Cum Phoebo Diana Soror, nemorumque latebras.
Hic densas spargit Silvanus ab arbore glandes
Chaonis. hic cervos inter damasque fugaces
Alterno pede pulsat humum, ducensque choreas
Exsultat Satyrus, liquido resonante volucrum
Concentu silva. colit hic Pomona benignos
Hortorum fructus. hic corniger emicat Amnis,
Limosusque Lacus, et cinctus arundine Rivus,
Et Domino plaudunt plaudentes flumina Cygni.
Hic fluviatilibus venatur Nais in undis
Squamiferumque pecus fallacibus objicit hamis;
Hic Thetis immensa projectat ab aequoris urna
Pinnigeras gentes, et retia complet hiulca.
Hac tua sese offert circumdata Dania palla
Nativa specie naturalique colore,
Exculta, at fraudis, peregrinique inscia fuci.
Haec eadem fortes, Mavortia pectora, Cimbros
Horrida Romanis et formidata tot orbis
Nomina Principibus tibi devovet atque paratos
In nutus tenet alma tuos, seu bella gerenda
Sunt tibi, seu multae sunt munimenta labore
Conficienda manus, tutandaque moenia Civi.
Illinc se obsequio certans Norvegia sistit
Aetherias nubes et coelum vertice tangens,
Praerupti montes altaque e rupe fluentes
Exornant Rivi gemmisque auroque rigentem.
Ingenitis opibus, tunicam, varieque figurant
Mille sinus, et, crebra vada, et tutantia Regnum
Tot brevia, et circum stipantes littora linguae
p.336
Pulvinique Maris et promontoria Terrae.
Ast intra chelas portusque atque ostia Ponti
Silva hirsuta comas, fulgensque Fodina metallis
Argenti, ferrique, et fulvo nobilis aere;
Immistaeque inter Fluviorum brachia Valles
Armentisque satisque et plena fruge refertae.
Inde Molae rapido versatur machina fluctu
Adpositae serra discindens stamina pulpae;
Stat prope Perdices Genitus miratur et artis
Incrementa suae modici compendia sumtus.
Inde volatilium varium genus appetit Auceps,
Inde feras Venator agit, jam jamque ferarum
Summa premit Victor celeri vestigia cursu.
Inde suas multo Piscator pisce carinas
Implet et in terram mox dirigit; inde cavernae
Sub patula rupis Salmonem percutit audax
Improbuloque parit sibi nutrimenta labore.
Talibus insignis distincta veste figuris
Naturaeque manu facta venit obvia Gentis
Normannae Genitrix, populosque suoque paratu
Instructas offert famulanti nomine classes.
Inter utramque Deam se infert Pater ipse tridenti
Aequoreo pollens, ante illum Protea gestat
Monoceros [Munoceros ed.] animal pretioso nobile cornu
Tradentem pelagi claves, gentesque profundi, et
Quidquid habet Pontus. comitatur multa potentem
Insula, diversisque bonis se jactat abundans
Ferroa, cumque illa certat non ultima Thule
Terra tui Regni; sed qua Sol surgit Eous,
Qua cadit Hesperius, qua multa parte moratur
Nocte dieque rubens, dum non immergitur Axis
Aequore inocciduus, tua Nomina lustrat; et illinc
p.337
Tecta diu rursum jam se Gronlandia prodens
Agnoscit Regem Dominumque. Hinc adnatat, anne
Credet posteritas? extremis Agnus ab Indis
Ornamenta habitus et condimenta ciborum
Apportans, faustum auspiciis Regalibus omen;
Jamque novus Patrio Titanius ales ab igne
Promtus ad Eoos Domini mandata Tyrannos
Ferre abiit pansis stellasque sequentibus alis.
Sic sua dum certant tibi subdita Regna frequenter
Gaudia testari, festivaque murmura ripae
Commiscent sociae, sibique oscula mutua reddit,
Qua late extensum tumidus circumsonat undis
Imperium, Nereus; de toto confluit orbe
Huc Regum adplausus, Legatorumque cohortes
Heroum pandunt tibi sanguine cognatorum
Vota, et digna tuis meritis praeconia postquam
Fuderunt, tecum renovantque et foedera pangunt.
Jamque resultantum resonat tota Hafnia turbis,
Hafnia sceptrifero quae nubila culmine transit,
Atque Palatino super astra cacumine pergit.
Hafnia, quae nulli portuve situve secunda
Urbibus ex orbis, cunctas pietate fideque
Exsuperat, pugnaque ipsam victrice Sagunthum
Obscurat, nec capta hosti capitolia Romae
Vincit in extremos serptura laude Nepotes.
Illa sui merito Clypei caelamina jactat,
Obsidionalis fecit quae insignia Virtus,
Tympanaque, lituosque, tubasque omnemque paratum
Martis et in porta vigilantis pectora Civis;
Illius haud rigidae cedent certamina Spartae,
Illius haud unquam concedent pulpita Athenis,
Dum Genium CHRISTIANE tuum nomenque
p.338
Possit, et e tanto venturos stemmate Reges.
Ergo alternantum studia inter personat aures
Vox ea crebra meas, mea cui nunc ipsemet addo
Pectore vota pio: Vincat CHRISTIANUS et annis
Mygdonios Pyliosque Senes, et prole beata
Nubis et ignara celebratos sorte Metellos,
Et tantum superet Veterum quoscunque Senecta
Et sobole Heroum, quantum mansura Potestas.
Infra se linquit finitos tempore fasces,
Depositasque brevi diadema perenne secures!
Aeterna ut maneant quae nobis dona dedisti
CHRISTE Deus nostrae Conservatorque Salutis!
Sic tibi perpetuas laudes dicemus et omni
Tempore continuas; iterumque iterumque canemus,
Gratia sit summo, summo sit Gloria CHRISTO.